Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 45.2
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
45.1
VITA THEODORI. CAPUT PRIMUM. Quarta ecclesiastica clero dari solita tollitur. Documenta clero favorabilia collecta, igneque consumpta.
45.1
Theodorus XXXVI. Iste juvenis aetate, terribilis forma, horridus aspectu, et omni fallacitate plenus. In ecclesia Apostolorum hic Ravennae a suis episcopis consecratus fuit. Plures malitias de eo seniores nostri retulerunt. Miror quomodo die uno in suis malis actionibus sedem obtinere valuit! Usque ad istius ingressum statuta Ecclesii, quae in tempore Felicis papae inter sacerdotes et clerum facta sunt permanserunt. Crudelitatem ipsius in medium proferamus. Quartam a clericis surripuit. Scripta statuta Ecclesii, quae continebantur, rogo praecepit concremari. Pondera panum constituit; vini minuit mensuras. Deinceps multa et alia addidit gravamina, quae hic, dum ad caetera ire conor, lacrymante calamo, adsignare non valeo. In diebus igitur illis facta est fames valida in tota terra ista, et ipse deglutivit totius regionis frumentum. Cum vero sacerdotes non invenirent unde emerent, ierunt ad illum supplicantes ut auxilium tribueret illis. Ille autem accersitum archidiaconum nomine Theodorum, et archipresbyterum similiter nomine Theodorum, dixit ad eos: Dicite sacerdotibus Ecclesiae, et clero universo: Quare vos inopia famis consumit? Si dimittitis omnem quartam ecclesiae, et tantum per anni circulum pro quarta donum accipiatis secundum providentiam pontificis, modo relevabo inopiam vestram. Qui diu castigati, gravescente fame, consenserunt, et ab illo tempore quarta a clericis istius ecclesiae sublata est, usque in praesentem diem. Consuetudinem vero Ecclesii, quae in singulis voluminibus per unumquodque officium erat scripta, abstulit, et igne consumpsit. Quadam die sedens in cathedra dignitatis, dum murmur sacerdotum et clericorum esset adversum eum de consuetudine Ecclesii, quomodo unus ex officio habere potuisset, videns se superatum, palam omnibus dixit: Credite mihi, filii, quia ego in omnibus vestram consuetudinem non usurpo, sed magis augumento; et data obligatione in ecclesiae coetu, ut quicumque ex illis consuetudines ubique scriptas reperisset, ante eum allatae fuissent. Quod, cum multae schedulae ante eum allatae fuissent, in machinatione cordis mala, placuit illi. Ille vero quasi cum gaudio accepisset, serena fronte coram omnibus, sed in pectore vulnus saevissimum erat, dixit iterum illis: Exquirite etiam adhuc, ut inveniatis, et fiat confirmatio talis inter me, et vos, ut nunquam inter nos[ vos], et meos posteros lites adcrescant. Illi iterum abierunt, et scrutati sunt diligenter, quas mox, ut invenire potuerunt, adduxerunt ad illum. Ille vero fraudulenter simulabat omnes schedulas, et ait ad illos: Ite modo, ut mecum volutem qualiter confirmem ut nunquam causatio iteretur; et accepta omnia coarctans in volumina singula, in fornace istius balnei[ igne] concremavit. Talia iste cum suis ovibus egit perjuria pontifex, et seductione mala decepit. Utinam quod non cathedram pastoris, vel etiam loco mercenarii tenuisset! Iste in sua sede, ut lupus in grege, leo inter quadrupedia, geracis inter volatilia, procella in maturis fructibus. Quid illi profuit pontificium, qui etiam usque hodie, quando sepulcrum ejus clerici mentiuntur, qui etiam post curricula annorum fortasse CLXXX corpus ejus ubi humatum et destructum requiescit..... maledictionem et convitia dicunt. Etiam caeteri, qui ignorant, irascentes dicunt: Insinuate nobis ubi requiescit ille iniquissimus praesul.
45.2
VITA THEODORI. CAPUT II. Monasterium, sive oratorium B. Theodori a Theodoro exarcho constructum. Ejusdem exarchi pietas. Joannicius floret. Plura de eo.
45.2
Tempore namque illo aedificatum est monasterium B. Theodori diaconi a Theodoro patricio, non longe a loco qui vocatur Calchi, juxta ecclesiam B. Martini confessoris, qui vocatur Coelum aureum, quam Theodoricus aedificavit rex, sed sub potestate istius pontificis relata[...]. Fecit supradictus patricius et exarchus calices aureos tres in hac sancta Ravennate ecclesia, qui sunt in praesentem diem; quotidieque concurrebat ad monasterium S. Mariae, quod vocatur ad Blachernas, ubi Deo volente ego abbas existo; et ibidem requiescit cum Agatha conjuge sua. Et fecit thecam super ipsius altare Virginis ex blacta alithina pretiosissima, habentem historiam, quomodo Deus fecit coelum, et terram, et creaturas mundi, et Adam, et progenies illius. Quis similem conspexit? Deo favente, usque hodie permanet. Ecclesiam vero B. Pauli apostoli positam prope Wandalariam ipse cum isto pontifice exaltaverunt, et adauxerunt, quia antea synagoga Judaeorum describebatur. Istius patricii tempore coepit Joannicius nomine in ejus palatio hic Ravennae sapientia pullulare. Causa[ Causam] vero pro qua, in medio proferamus, non tanta[ nec tacitam] relinquamus. Contigit eo tempore quod notarius praedicti exarchi divino jussu mortuus est, pro quo lamentabatur patricius, non solum pro morte ejus, sed plus, quia non habebat similem virum sapientissimum, qui potuisset epistolas imperiales componere, vel caeteras scripturas chartulis quas necesse erat in palatio perficere. Cum autem ille suis suam tristitiam indicasset, dixerunt ad illum: Nullam dubitationem dominus noster ex hac habeat causa: est hic adolescens unus Joannicius nomine, scriba peritissimus, in Scripturis doctus, in sapientia facundus, in consilio providus, in sermone verax, cautus eloquio, omnique scientia plenus, nobilissimis ortus natalibus. Si mox jusseris venire, et ante tuum conspectum adstare, tunc placebit tibi, Graecis et Latinis literis quia eruditus est. Quo audito verbo, quod dicebatur, exhilaratus praecepit eum venire. Et stetit ante eum, despexitque eum in corde suo, eo quod brevis erat forma, et indecorus aspectu. Horruit visibilia, dilexit postmodum invisibilia. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Patricius autem conversus ad optimates hujus civitatis dixit: Putatis quod ipse hoc palatium per suam scientiam tueri poterit? Non puto. Et dixerunt ei: Jubeat dominus noster interrogari eum, quod si non valet, recedat. Jussitque deferri epistolam, quae ad se de imperatore venerat Graece scriptam, dixitque ei patricius: Lege. At ille prostratus ante pedes ejus, surrexit, explicuitque, et ait: jubes, domine mi, ut Graece legam, ut exarata est, an per Latina verba? Quia Graece et Latine utebatur, et Latinam ut Graecam tenebat. Tunc admiratus patricius una cum majoribus et coetu populi, jussit deferri praeceptum Latinis literis exaratum, et praecipiens ei dixit, Tolle hoc praeceptum in manu tua, et lege idem Graecis verbis. Accipiens vero ille legit Graece per totum. Tunc placuit patricio sententia ejusdem Joannicii, et glorificavit Deum, qui abstulit animam, et animatum restituit corpus; jussitque nisi pro sua scientia extra palatium nullatenus moveret pedes, sed quotidie ante ejus staret aspectum. His itaque gestis, post tertium vero annum imperator Constantinopolitanus jussit exarari epistolam ad hunc patricium, continentem ita: Mitte ad me virum illum, qui tales compositiones, quas ad me misisti, et carmina fingit. Qui onerata roborea navi diversa necessitate, misit eum in Constantinopolim, et cum eum intuitus fuisset imperator, incredibilis fuit de ejus scientia. Post dies vero paucos ejus claruit doctrina, et inter primates eum habuit.
45.3
VITA THEODORI. CAPUT III. Clerus a Theodoro secedit in Nativitate Domini. Dissidium per exarchum componitur. Clerus in pristinum restituitur.
45.3
Igitur Theodorus istius civitatis pontifex non recedebat a nequitia infinita, qua[ quam] coeperat. Quando amplectebatur presbyteros, omnes diaconos repellebat; post vindictam exercitam iterum diligebat diaconos, et presbyteros abjiciebat. Tales dissensiones ante eos nequissimus serebat sator, et unumquemque ludificabat. Post vero omnes in paupertatem redegit, et penuria nimis afflixit. Pro grandi necessitate omnes indignati sunt maxima ira. In die namque vigiliae Nativitatis Domini ierunt sacerdotes unanimiter ad Theodorum archipresbyterum, et ad Theodorum archidiaconum, et dixerunt eis: Dic domino nostro pontifici: Male contra nos agit, satis nos opprimit, sive stimulat, multa gravamina super nos imponit, quae tolerare minime possumus. Quartas nobis per occasiones abstulit, statuta apostolica confregit, consuetudines ecclesiae incendit, matriculas demit, a gremio nos Ecclesiae repellit, Evangelia dissimulat, corpora affligit, substantias diripit, facultates tollit, censuales nos esse nititur. Iram illius tolerare non possumus. Illi autem euntes narraverunt clericorum verba in aures pontificis. Ille omnibus verbis auditis, quasi missile suscipiens telum, statim in iram versus, ait eis: Vos irritatis clericos, vos haec verba in ore eorum ponitis. Certe qui hoc dixerunt nunquam in melius proficient. Et conversus ad archipresbyterum dixit: Tu es hujus verborum sceleris auctor, tu sacerdotum seditionis caput, tu plenissime acerrimus hostis, tu concitator plebis; infestissimus undique adversarius es. Faciam post hanc festivitatem ut nunquam alium voce lacessas. In ipsa vero ira perrexerunt omnes ad ecclesiam beatae Mariae semper Virginis celebrare vigilias; et post vero expletum officium retulerunt verba pontificis ad clerum universum, et indignati sunt, consiliantesque mutuo abierunt singuli in locum suum. Tunc Theodorus archipresbyter ivit ad Theodorum archidiaconum suum consobrinum, in monasterio S. Andreae apostoli, quod est fundatum non longe ab ecclesia Gothorum, prope domum quae vocatur Mariniana. Pulsante eo ostium januae, venerunt famuli domus percussorem ligni inquirere quis esset. At ille dedit notitiam, quia ego sum. Illi autem citius abeuntes narraverunt, dicentes: Theodorus archipresbyter ostium pulsat, vult ad te ingredi. Rapidissimus alius venit, et dixit quia in monasterio erat. Et archidiaconus ait: Quid prodest, quod loquimur, quia ad effectum non pervenimus? Dixerunt ei domestici ejus: Quid est quod irasceris? Caro tua proxima, consobrinus tuus est, loquere cum eo, non separemeni. Quod si pontifex contra te saevierit, ille pro te quomodo verba proferet? Et ingressus in praedicto monasterio locuti sunt inter se mutuo, et antequam separarentur dixerunt inter se: Quomodo haec consilia nostra stabilia erunt, quae locuti sumus? Archipresbyter dixit: Deus omnipotens sit inter nos mediator, et iste apostolus ejus, et in die judicii inter me et te; qui transgressus fuerit, requirat Deus causam fallaciae. Archidiaconus respondit: Fiat, sic fiat. Talis terminus inter nos firmatus est quem transgredere non possumus. Omnes presbyteri istius aedis ad me concurrunt, tu convoca diaconos omnes, et caeteros ecclesiae. Eamus ad ecclesiam B. Apollenaris, et intrantes domum Antiocheni viri stemus, ibique missas audiamus. Nullus cum eo hodie ministret. Repellamus eum, quod non sit pastor noster. His dictis abscedit. Nocte vero eadem ierunt omnes ad ecclesiam B. Virginis Mariae celebrare missarum solemnia, et locuti clam cum singulis officiis[ officialibus], consenserunt, et dixerunt: Utinam ante factum fuisset, et non in talem devenissemus penuriam! Expleta vero missa in ecclesia Apostolorum insurgente aurora, cum Phoebea lumina terram lustrassent, perrexerunt omnes unanimes ad ecclesiam B. Apollenaris, quae sita est in civitate dudum Classis, et exclamantes ploraverunt amaro animo. Factum est autem postquam radius solis in orbe emicuit, misit praedictus pontifex notarium juxta consuetudinem, ut vocaret sacerdotes, ut procederent in ecclesia, et missas celebrarent: qui cum venisset, nullum ex eis invenit, et reversus nunciavit ei. At ille ait: Fortasse dormiunt, pro eo quod in hac nocte fatigati fuerunt, ideo sopore depressi sunt. Sustinente autem eo quasi una hora diei, iterum misit notarium, et non invenit aliquem eorum, nunciavitque ei quia omnes desunt. Et ait ille: Quid est hoc? Qualis jam hora est? Si non omnes venerunt, vel etiam quanticumque sunt veniant. Respondens autem de circumstantibus dixit ei: Non aestimet dominus noster nisi quod ego dico. Nullum hodie ex tuis sacerdotibus reperies, qui tecum ad altare in hac solennitate accedat. Dixitque ille: Quare? Et ait iterum: Quia omnes transmearunt Caesareae[ Repon. Classem, Bacch.], tales ad S. ierunt Apollenarem, et ibidem missam celebrant presbyteri, diacones, subdiacones, acolythi, ostiarii, lectores, cantoresque cum universo clero illuc ambulaverunt; non est relictus ex eis neque unus: sola ecclesia est, non est ullus custos. Asserebant se valde afflictos esse, migraverunt. Tunc surrexit de sua sella, ubi sedebat, dedit sibi alapam in fronte dicens: heu! victus sum. Ab alto trahens suspiria pectore seipsum lamentans, cubiculum introivit. Plebs autem in ecclesia mirabatur, ignorans hujusmodi causam. His ita peractis, statim pontifex misit nobiles viros, cum velocissimis equis, ut satisfactionibus ad ecclesiam revocarent. Illi vero cum vidissent eos ad se venientes, mox levaverunt se omnes submissi humo vultibus, et magna voce, antequam legati pontificis locuti fuissent, dixerunt: Recedite, quia non habemus pontificem[ pastorem], sed interfectorem. Quando in hoc ingressus est ovile, non talem, ut facit dedit promissum. Surge, S. Apollenaris, celebra nobis missam die Nativitatis Domini. Te nobis dedit S. Petrus pastorem. Ideo tuae sumus oves. Ad te concurrimus, salva nos. Non hic consecrationem accepisti, sed ipse apostolus suis te beavit manibus, et Spiritum sanctum tribuit, ad nos direxit, et nos tuam recepimus praedicationem. Ad gubernandum missus es, non ad delendum. Tu ante aequissimum Judicem stas, certa pro nobis; confringe ora cruenta lupi, ut nos deducere valeas per amoena pascua Christi. Quod si non surrexeris, et hodie in hac Nativitate missas celebraveris, omnes unanimiter statim ex domo tua egrediemur, et proficiscemur Romam ad B. Petrum magistrum tuum, et cum lamentationibus ante eum prosternemur, et cum ingenti luctu, immensoque fletu, magnisque cum suspiriis dicemus: Fuimus ad discipulum tuum praesulem nostrum, et praedicatorem, quem nobis dedisti, et noluit missas in tali praecipuo die Nativitatis Domini celebrare. Aut vindica nos de eo, aut da nobis novum pastorem, qui nos defendat de ore draconis, qui infra nostra moenia cubat et nostras condoleat afflictiones. Ecce tu ipse, pastor bone, nosti quia multae ex tuis ovibus abierunt per nimia gravamina et famis penuriam, recesseruntque a sancto mandato, et a doctrina tua, nequissimo praesule suffocante. Quod si non nos audierit, exinde pergemus[ vadimus] Constantinopolim ad imperatorem, et quaeremus ibi patrem et pastorem. In his autem dictis talis lamentatio luctusque ingens ex utrisque partibus fuit, ut illi qui ad pontificem reversi sunt pro intemperatis lacrymis atque murmurationibus omnium illorum clericorum, vix verba dare valuerunt, atque legationem explere nequiverunt. Tunc Theodorus archiepiscopus, metuens hoc, tristis ad palatium cum magna festinatione profectus est, et omnia quae acciderunt sibi retulit patricio cum moerore dicens: Dereliquerunt me oves meae, expoliatus sum pastorali honore, et repulsus, spretusque. Grex Domini mihi commissus quaerit sibi pastorem alium; properaverunt Classem, et ingressi in ecclesiam B. Apollenaris accusant me apud Deum, et derident me. Patricius vero subito misit nobiles viros, ut revocarent universos cleros, et eorum omnes consuetudines in pristinum restitueret. Illi autem indignati coeperunt flere, et dixerunt: Si Constantinopolim attingemus, etiam et super exarchum hunc querelabimus, quia antea corrigere eum noluit. Non venimus[ veniemus], sed usque horam nonam expectabimus hunc B. Apollenarem pontificem nostrum; quod si moras fecerit, Romam gradiemur. Et reversi largas fundentes lacrymas nunciaverunt pontifici, et patricio, ut audierunt et lamentabantur. Addiderunt, quod talis luctus mugitusque infra ipsam resonat ecclesiam, qualis nunquam nec auditus nec visus in tota Classe fuit. Etiam et audientes illorum moerentium voces, cum ipsis amare flevimus. Tunc archiepiscopus, moerore valde afflictus, voluit se pedibus patricii prosternere; ait enim ingenti luctu: Obsecro tuam clementiam, non vos pigeat illuc ire, et fatigiumpro me habere, ut spondeas pro me. Omnia facturum pollicere, juxta quod illis placet, et ex rebus ecclesiae non amplius, nisi ut unus ex illis, particeps sum. Tunc patricius faleras equo superimponi jussit, ascendit desuper, venit ad praedictum martyris sepulcrum, et convocans omnes ad se, fudit lenia verba pacificaque, et secum reduxit, promittens omnia emendare, sicut nuper audistis. Et venerunt, et missas et vesperum una hora celebraverunt cum mansueto pontifice, vesperascente die. Alia vero die venit exarchus ad domum ecclesiae, et sedit cum archiepiscopo, et cunctis presbyteris, a tergo eorum diaconi stantes, una cum omni clero ecclesiae steterunt in conflictu. Cum multa controversia et alterna verba inter eos essent, convictus est pontifex, et statim restaurati sunt omnes de honore et dignitatibus, et sortiti sunt opes ecclesiae, et non fuit ex eis aliquis qui quamdam[ Forte, quartam, Bacch.] partem ecclesiae non haberet etiam, et subtractos actores, et prastias ab hujus ecclesiae familiaribus, et perrexerunt omnes laeti ad monasteria sua, et benedicebant Deum. Quibusdam[ quibus] antea solis pontifex utebatur, postea omnes sortiti sunt, et ex illo die tale foedus inter pontificem et sacerdotes statutum est, antequam consecretur per repromissionem, ut familiares ecclesiae auctoriam curatiorem habeant.
45.4
VITA THEODORI. CAPUT IV. Theodorus pontifici Romano submittitur. Statuta sub Agathone Leo II confirmat, certis conditionibus admissis. Theodori obitus, sedisque tempus.
45.4
Igitur post paululum tempus ipse praesul dolorem in pectore servans nocendi suis sacerdotibus, recordatusque malum quod in eum exercuerant, et quia minime poterat, ut volebat, suos parentes de rebus ditare Ecclesiae, occulta suggestione Romam mittens ad Agathonem papam, quasi pro causa sanctarum Dei ecclesiarum in fide catholica cum eo tractaturus, illuc eum juberet venire. Qui mox scripsit epistolam, ut Theodorus praesul pro sancta et intemerata fide catholica Romam properaret. Qui ostensa coram omnibus suis sacerdotibus legens replicuit, dixitque ad illos: Quid vobis videtur? Ecce apostolicam epistolam vidistis, et quod in ea continetur scitis; quid vobis videtur? Extra vestram non faciam voluntatem. Unum habemus consilium, fratres, una voluntas, unus animus sit, eamus, an cessemus. Illi vero in simplicitate respondentes, nescientes occultum consilium, dixerunt: Oportet nos omnes pro fide orthodoxa et sancta Dei Ecclesia mortis subjacere periculo. Cum autem pervenisset Romam, subjugavit se, suamque Ecclesiam sub Romano pontifice. Romanus gavisus pontifex, qui adquisierat quod praedecessores sui perdiderant, gratulanter suscepit eum, et consensit ei quidquid postulavit, et quod petiit largitus est volontati ejus. Mortuo vero Agathone papa, cum successore Leone omnia placita adimplevit, statutaque inter se fuerunt, ut qualem electum hic ex Ravenna sacerdotes Romam deportassent, ipsum consecrasset; non amplius in tempore consecrationis Romae maneret nisi octo diebus, ultra jam illuc non veniret. Nisi in die natalis apostolorum legatum ex sacerdotibus mitteret, et Ravennensis pontifex esset quietus, et alia multa capitula, quae non possumus exarare, confirmata per manum Leonis cum presbyteris. Igitur obiit iste ferocissimus die XVIII mensis Januarii, cum multa alacritate sacerdotum, et omnium gratulatione humo submersus est, in ardica B. Apollenaris subtus jacet. Epitaphium vero ejus clare legere non potui. Sedit annos XIII, menses III, et dies XX.
45.5.1
VITA THEODORI. OBSERVATIONES AD VITAM THEODORI. Theodorus ab Agnelli calumniis vindicatus. Theodorus exarchus a Calliopa diversus. Nonnulla indicata ad disciplinam spectantia, et ad Ravennatis episcopi autocephaliam.
45.5.1
Quae Agnellus in hac Theodori episcopi Vita posteris mandavit, refert summatim Rubeus lib. IV, pag. 208, inde subjicit:« Hanc historiam ex Vitis Ravennatum archiepiscoporum a nobis descriptam facile conjici potest, tum ex his quae caeteri omnes gravissimi auctores tradiderunt, cum ex ipso rei merito, a vero longius aberrare, ab ejusque saeculi hominibus descriptam, qui arrogantia adversus Romanam Ecclesiam elati, eam subjectionem aegre ferebant. Nam Theodorus fertur summa pietate fuisse, et in pauperes munificentissimus, quique sacerdotum Ravennatum mores in tanta rerum omnium licentia in deterius labentes, ac corruptos justa severitate correxerit.» Haec ex pluribus excerpere placuit, Agnelloque narratis adjicere, ut quod Theodori famam juvare potest, maledictis, probrisque opponeretur. Licet Agnellus praeterea totus sit in Theodori memoriam diris insectando, non silet tamen quaedam in ejusdem episcopi laudem cedentia, qualia sunt quae pertinent ad constructam seu in meliorem amplioremque formam redactam aedem S. Pauli, in Vandalaria nuncupatam, quae anteactis temporibus vel synagoga fuerat Judaeorum, vel uti synagoga despectui habita, ambigua enim mihi phrasis est qua id nostro narratur.
45.5.2
Ea occasione quae in primis Theodori exarchi pietatem commendant laudantur, qui beato Theodoro diacono oratorium aedificavit, calices aureos tres ecclesiae Ravennati et thecam pretiosam obtulit, quique quotidie S. Mariae ad Blachernas aedem extra Ravennae pomoerium sitam frequens colebat, ubi et cum conjuge sua Agatha sepeliri mandavit. Haec autem a Theodori Calliopae moribus admodum abludunt, ostenduntque hunc ab illo diversum quod supra in Mauri episcopi Vita indicatum est. Mitis etiam ingenii virum hunc ostendunt, quae in hujus episcopi Vita referuntur, qui dissidium cleri prudentissime composuerit, et abstinuerit ab emendando clero( quod verum cum Rubeo existimo) refractario, episcopique animo, vi adhibita, componendo, omneque judicium, uti canones ferebant, Ecclesiae reliquerit. Nullus etiam dubito eumdem consilium opere juvisse, quo Reparatus tractatu Theodorus effectu Romano pontifici Ravennatem Ecclesiam restituit, quae nullo modo Calliopae moribus ingenioque congruere potuisse palam est. Referens noster oratorium beati Theodori ab exarcho constructum, meminit ecclesiae S. Martini in Coelo aureo, ex quo conjectura infirmatur, qua suspicatus sum Reparatum ibidem monachum egisse, nisi in illius episcopi Vita S. Apollinaris nomine eadem basilica vocetur, quae hic veteri S. Martini vocabulo laudatur, cui repugnat Agnellus, qui S. Martini semper vocat. Rem eam itaque incertam agnosco, lubensque fateor quod alias semper, apud nostrum monasterii nomine oratorium intelligi posse, apud quem Reparatus ministraverit, unde ad episcopatum assumptus fuerit.
45.5.3
Plura ex hac Theodori Vita excerpent lectores ad disciplinae mores spectantia, veluti rationem reddituum ecclesiasticorum erogandorum, officia archipresbyteri, archidiaconi, notariique, solemnium missarum in praecipuis anni festis indicendarum, et peragendarum methodum, et plura his similia, quae enarrare superfluum est. In Joannicii etiam historia publicus exarchatus notarius, quo munere illustris esset, deprehenditur. Caeterum de eodem viro aget Agnellus infra in Vita Felicis, addetque quae ad ejus cognationem, genus obitumque spectant. Illud observari meretur prae caeteris Ravennatem clerum assensum praestasse, ut cum ageretur de controversia fidei, quae, monothelitarum haeresi nondum prostrata, in discrimen vocabatur, episcopus Romanae synodo vocatus adesset, quod ipsum profecto erat ratione synodi autocephaliae abrenuntiare. Verum potuit fieri ut episcopus se vocari diceret, vel ut extra synodum Romanam, vel in generali oecumenicaque cogenda res ageretur; utroque enim modo potuisset adesse, non ut Romano metropolitae patriarchove subditus, sed uti acephalus. His assentiente clero, Theodorus se Ecclesiamque suam, quod clerus noluisset, Romano pontifici, et ordinationis et synodi ratione, submisit, et autocephaliae nuper a Mauro per fraudem obtentae renuntiavit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).