Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 47.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
47.1
VITA S. FELICIS. CAPUT PRIMUM. Felicis facies, mores, scripta. Abbas idem et oeconomus. Nonnulla de Georgio episcopo.
47.1
Felix XXXVIII. Iste brevi corpore, tenuis facie, modicis oculis, macilenta effigie, spiritu sapientiae plenus fuit, et fons irriguus, optimus pater, egregius praedicator, multorum conditor voluminum, in sua sancta foecundus Ecclesia; expositionemque, quam usque nunc habemus de die judicii, ubi ait in Evangelio: Cum videritis abominationem, ipse dictavit. Et solus iste a sacerdotibus liberatus, nam reliqua omnia volumina manibus suis igne concremavit. Iste monasterium B. Bartholomaei ubi ego Deo favente abbas, praefuit, et vicedominalia gubernacula suscepta luculentissimus tenuit; sed tamen post multas tribulationes, quas in Constantinopoli sustinuit, ut audituri estis, cum corona victoriae ad propriam eum Dominus revocavit sedem. Sic et mihi de praedicto monasterio contigit. A Georgio pontifice per pauca annorum curricula sine causa privatus sum, et ad hoc monasterium fui[ privatus de hoc monasterio]. Nam antequam ad tale culmen ascendisset, sic eramus ad invicem quasi ex uno duo vere germani; et postquam accepit archieraticam dignitatem, Deum offendit, et omnes sacerdotes demolivit, cuncta occupans monasteria, totasque gazas ecclesiae, quas praedecessores sui adquisierant, pro reatu sui corporis expendit.
47.2
VITA S. FELICIS. CAPUT II. Justinianus, qui hic Constantinus dicitur, naribus et auribus abscissis, pellitur. Ad imperium redit. De Ravennatibus vindicta. Felix captus, et excaecatus.
47.2
Igitur istius temporibus Constantini[ Leg. Justiniani] imperatoris a suis militibus cum aliquibus civibus Ravennae nares et aures abscissae fuerunt. De praestantissimo demissum reddiderunt corpus, et de aula expulsus, projectus est in litore, cupientes eum truncare. At ille post debilitata membra vitam precabatur; asserens se totum imperium esse oblitum. His itaque gestis dum aeger spatiabatur in litore, consilio inito cum Bulgaris, in sua restauratus est sede, et potitus imperio nares sibi et aures ex obrizo fecit. Recolens populorum iram, jubet truncari proceres ferro. Fit ingens clamor gravatorum; deleta juventa, et multi ad limina plectebant capita sua; alii transfossi capulum stridens praecordia[ texta], nonnulli culeo in pelagus jactati in altum consumpti multi pyris flamma intensi medullis. Infelices alii prandia interanea dissoluti petebant, nonnulli plumbeas poenas tyrannicum; ex ipsis multos recepit inops, consumptaeque undique urbes. Ad Ravennam corda revolvens retorsit, et per noctem plurima volvens, infra se taliter aiens: Heu! quid agam, et contra Ravennam quae exordia sumam? Et videns animam, per multa consilia vagans, haec alternatim infra se, mens rapitur in diversa. Mox straticum fidelem suum tacito vocat, ut aptet ratem, et socios in litore ducat, expensas paret; et quae sit res omnis ignorat. Dissimulare jubet sese quousque tempore fuit apto[ fuerit aperto]. Tunc sic alloquitur illum, et talia verba jubet: Esto constans meis parere praeceptis, firmiterque age, et meus nuncius ibis, et loquere Ravennensibus, et mea dicta celerius refer. Ipsa gens inimica mihi per fraudulenta consilia nares mihi absciderunt et aures. Pone papilionem tuum super ripam Eridani, et compone blanda verba, et iram serena tege fronte, et pro me illis salutatoria verba profer. Dona, tribue, et invita eos ad solemnia mensae. In oculis eorum esto jucundus, in corde sis hostis. Qui egressus ex urbe attigit ratem, jussitque ventis vela dari, consedit transtrum, sulcabatque undas salsas carina. Lustrato Drapani portu, venit Pachinum delatus Siculi ora. Desaeviente pelago nigra super aequora nube, acquosus Trion[ Orion], inretractabile coelum. Invitus loco moratus est. Placidum fluctum, et mare videns tranquillum, Adriaticum penetrans sinum prospexit gaudens Ravennam, et fallax dolo vox prorupit dicens: O infanda, improba, crudelis Ravenna, quae rura extrinsecus, acerrimum intus latet venenum! Aequalis solo videris, sed capite nubila tangis. Inter haec verba navis vicina facta est litori, et expansis remis Eridani ripam sulcavit, et cum populi gloria omnes exierunt. Cum ex urbe venissent[ venisset], ministraticus Graiorum in egregia aula jussit parari sedilia super viridissimum gramen, et omnes majores natu ad se invitans[ in ostensu] hominis libenti animo suscepit. Alia vero die jussit diversa pallia et cortinas ex utraque parte extendere, non minus quasi stadio uno, et invitat proceres omnes, qui ad limina veniebant duo, et duo a se invitati[ duos et duos ad se introduci], et comprehensis, mittebat uncos[ cuneos] ligneos in ora eorum, et ligabantur post tergum capita, et projiciebantur sub cathalecta navis. In tali vero dolo sunt omnes nobiles capti. Ibi et Felix pontifex istius urbis deceptus est, ibi Joannicis sapientissimus captus est, ibi et mediocres multi vincti sunt, et nullus ex civibus hanc fraudem prius agnoscere valuit, sed postquam intralibus ruborum canis, ingressi sunt, et fugam petierunt, sicut damna, sic eorum fraus manifestata est. Tunc residui introeuntes infra[ intra] moenia muri, subposuerunt civibus ignem. Tumultus erant populis, et dabant fremitum usque ad coelum. Planctus undique ingens. Prostrati omnes in terra. Non similes marinus fluctus dat sonitus, nec tonitrus nubes, nec cum magna cadit moles ex Alpium lucis, nec cum magno vento quassantur in montosa sylva cypressi. Tubicines per plateas eunt, maximas dant voces, et insonabat terra. Lacrymis salsis fuderunt metus de praesenti: fletus nimius, consolatio nulla, nec reparatio vitae. Undique clamor, undique suspiria, et jam terra mugitus ad sonitus eorum dedit. Quadam vero die dum praedones et exules quinquies deni per vitrea discurrerent rura post excidium urbis, dixit Joannicis ad fratrem suum: Defer chartam, et nigrum liquorem, et scribe, quia hodie hora tertia cognata tua, uxor mea mortua est, et ego illa vindicor, tuque reverteris cum maximis opibus. Igitur ingressi Constantinopolim invenerunt imperatorem Justinianum in smaragdina aurea sedentem, et limbo cinctum caput, quem illi sua ex auro et margaritis discreverat regia conjux, et jussit omnes poni in custodia, quousque eos possit diversa expendere poena. Omnes senatores graviores interempti et deleti sunt, astrinxitque se jusjurando, quod pontificem interimeret. Nocte vero eadem, pro quo dies venisset, antequam Oceanum auroram[ aurora] dedisset, et Phoebea lampas[ lampades] illustrasset, dum caperet divus Augustus pectore placidum somnum, astitit ante eum nobilissimus juvenis omni gloria decoratus, una cum Felice pontifice, et ait ad eum: Parce unico gladio viro. Et statim evanuit. Iterum in somnis respiciens vidit super caput ejusdem antistitis quasi dexteram hominis hinc et inde fulgore micantem. Expergefactus autem imperator retulit suis, et propter jusjurandum quod juraverat, ne mentitus esset, et urbici eum non interficerent, jussit deferri ferculum magnum in[ falso] et mundissimo argyrio, et missus in ingentem rogum post nimium calefactum, acetum acerrimum super illud jussit fundi; et coactus pontifex ibidem diutissime intueri, amisit amborum lumina oculorum.
47.3
VITA S. FELICIS. CAPUT III. Novum Ravennatibus discrimen. Georgius Joannicii filius dux cum summa potestate electus. Disponit omnia ad bellum extra et intra civitatem.
47.3
Interea Ravennenses, qui et Melisenses, sicut incerti de suis junctis, inter se varios sermones trahebant, et moesti ex die nefanda, valde in luctu morabantur. Die vero quadam perveniente diluculo, antequam alas raperet quadriga submota humida nox, dum armati pelagus specularentur, procul in ponto intuentes, ecce maxima navis discurrens per vitrea rura, fortiterque sulcabat vitreos campos. Gubernator vero postquam aspexit moenia urbis, contorsit clavum, et coepit navis circumflectere cursum, praeteriit portum adhaerens Eridani litus. Tunc adventui viri omnes exierunt ex urbe armatis manibus, induti corpora ferro. Corda pavor pulsat, pallidos omnes colore se agnoscunt captos, lacrymas coeperunt inter se fundere. Et interrogaverunt ex eis virum, qui prae omnibus erat, dixeruntque ad eum: Testamur caput animamque tuam, ut non mendacia fingas, quia non est in tempore hoc tuta fides, sed fraus, perjuriaque in hoc praesenti saeculo regnant. Tunc ille tendens ad sidera palmas, ad coelumque lumina torquens, vocem cum magno gemitu dedit: Testor coelum et terram per intemeratam fidem et inviolabile aethereum regnum, mendacia non fingam, falsa, vel inania non dicam( mendax et improbus mendacia diligit semper). Dixerat, et omnes intenti conticuerant, super eum erant pendentia ora, et conspicientes eum omnia agmina circum exposuit eis quae viderant. Omnia lethalia verba, et elevata voce fleverunt; feriens aethera clamor, gemuitque terra, et insonuerunt montes Tunc elegerunt sibi Ravennenses praestante nomine[ praestantiorem] virum[ Hymenaeos] Joannicis filium nomine Georgium, qui illo tempore prudens in verbis, providens in consilio, verax in sermonibus, et omni elegantior gratia; devoveruntque se universi pariter praeceptis ejus, et quisquis esset inobediens vindicaretur. Ille vero murino sedens sonipede, extrinsecus lustrata Italia, sexta reversus est hora et ait ad socios: Demus excubias istis, quo peragravimus civitatibus[ civitates]. Fateor ex ore serpentis, qui ex Byzantii ponto huc delatus est, cuncti ex eo unum bibimus venenum, et tumida corde dona. Danais terga non demus. Estote fidentes; pro Penate necesse est animus pugnae. Date robustissima pectora ac ferrea; adhibite socios, et terribili clangite tuba. Ite velocius, supponite civibus noctem[ nigrantem]; foederati viri de montuosis veniant locis. Toxos adhibete in armis, contortum cervinum tendite nervum, ut segetes spicula jacite, et volatile lignum. Prima pubes castra moveat cum juvenilibus armis; sonent arma, humeris clarescant splendentia scuta, lanceas exacuite[ foederis], rutilent aequora maris. Sinite vestrorum parentum matura corpora, et vetulorum miserrimos senectute. Copia sit illis ecclesia penes orandi; cum sacerdotibus eant, coeleste auxilium quaerant, et ad aram thura crement, et hostiam sancto altari ferant. In propugnacula per diem nobis igniformus contrarius sistit purpureus nasci, sed postquam in aethere vectus Oceanum relinquens, cum se abderit polo igneos exuflans radios, humo quadrigas reddiderit, quaerite populeas, et nudo mergite[ incidite] ferro, nam ulli bipennas sumant, intonsa servate viburna, texite arbustis virgas, et miscite querno. Scaenofactoriis operam date; capita ab ardore defendite vestra. Nullus sit ignavus, ubi primum audierit signum, nulli eum metus, nullaque sententia tradet. Omnes Ravennae coetus, omnesque certamina ponant; qui valet pedum cursu, et qui viribus pectore audax, pigrum non sustineat, sed jaculo tepente sagittas...... Hoc videntes socii praeparent animos pugnae. Non paveatis, muros vestra defendite dextra; socii jungentur vobis ex suburbano undique, qui nostram defendant arcem, et civitatem salvent. Sint tuta litora, et per omnes vigiliae portus. Sarxena excubet, Cervia aequoris ad nonas Papia armis flavia. Instet, quae curva vocatur, Cesena. Popilienses viri adhaereant Sapis portu juxta conscendunt fluctus marinos. Coloni decumani speculentur juxta portus Candiani. Livienses accolae instent in litore curvo. Bedente vetere amne castra Faventina scrutentur post Lachernum portum, et Eridani ora. Corneliensis acies lustret Coriandri campos, et loca omnia circa phalanges armatae. Bononienses transmisso Eridano parte Lionis servient....... His igitur actis, omnes voces ad sidera mittebant, benedicentes; coelum et terra laudibus resonabant. Tunc imperat Georgius manu, jubet validas mutescere voces. Post haec autem rogaverunt eum viri religiosi Melisenses, ut sicut est vallata civitas in ambitu corona, ita intrinsecus excubias poneret. Acquievitque petitioni eorum, et divisit populum civitatis in undecimas partes. Duodecima vero pars Ecclesiae est reservata. Unusquisque miles secundum suam militiam, et numerum incedat, id est Ravenna, bandus primus, bandus secundus, bandus novus, invictus, Constantinopolitanus, firmans, laetus, Mediolanensis, Veronensis, Classensis, partes pontificis cum clericis, cum honore dignis, et familia, et stratoribus, vel aliis subjacentibus Ecclesiis. Et haec ordinatio permanet usque in praesentem diem.
47.4
VITA S. FELICIS. CAPUT IV. Joannicio per saevam lanienam illata mors. Justinianus occiditur. Joannicii soror, viso Justiniani capite quod optaverat, occumbit.
47.4
Deflectamus ad aliam urbem stylum, et de amissis nostris civibus per ordinem enarremus. Igitur Justinianus in achemeniam versus jussit deferri ante conspectum suum Joannicium, et quasi nescius in illusionem interrogans de eo, et dicens: Nunquid iste est Joannicis scriba? Et ubi responsum est de eo quia ipse est, surrexit altius divalis ira. Arundinem deferri jubet, et sub ungulis omnibus illius digitorum in furore praecepit usque ad secundum articulum. Chartam, calamumque dari imperat, ut scribat; quam cum accepisset, inter duos digitos calamum coegit. Noluit cum liquore sed cum sanguine, qui fluebat ex digitis literas exarare continentes ita: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Libera me de inimicis meis, Deus meus, et de manu iniqui imperatoris istius. Et projecit ipsam chartulam in faciem ipsius imperatoris in exedra sedentis, dicens: Accipe, iniquissime, et satia te sanguine meo. Et minatur ille[ diu] dicens: Quid, moriture, agis? Periet audacia tua. Jussitque apparitoribus ut ducerent eum ad locum vita puniendum, et praeconem clamare jussit: Joannicius Ravennianus ille facundus poeta, quia invictissimo Augusto contrarius fuit, inter duas fornices murima morte vita privetur. Electi sibi septenam cervicem vectes mittentes in annulos ferreos, levaverunt duriter desuper lapidem. Ille autem flammantia lumina ad coelum retorsit, cum cruentis extendens cruentas ad sidera palmas. Expleta oratione dixit interfectoribus suis: Cras eadem, quae ut nunc est, hora interficietis imperatorem vestrum, et erit mecum ante aequissimum Judicem. Sic dicetis illi. Et extensum desuper lapidem unum, et aliam plathomam desuper[ viventium] colla emissa fregit corpus ejus, et reliquerunt eum mortuum. In tali tormento et martyrio vitam finivit. Alia vero die, hora qua praedixerat ille, irruentes super imperatorem non sustinentes populi ejus malignitatem, occiderunt eum. Alii latus inter et ilia lanceas figunt, alii telo transfodiunt inguina. Renes vomebant cruorem, et sparsis crinibus aulam ligatis stuppa pedibus per clivum tractus ad ima laceratum frigidum corpus irruit mors obscura[ tenebris]. Diversis circumspicientibus, unus ense arrepto comam concludens manu caput avulsum divale, stridens, micans ferro trajecit corpore humo. Consilioque inito inter se condiderunt illud sacco, et miserunt per totam Italiam. Soror vero praedicti Joannicis hoc audiens cum fletu coelestem Dominum rogabat, ut videret Justiniani ablatum caput, sicut rumor erat, et statim occumberet morte. Factum est autem cum per singulas plateas duceretur jam dictum caput in summitate lanceae fixum, nunciatum est ad praefatam foeminam, quod truncatum caput inde sit ferendum. Quae subito in superiora ascendit domus per fenestras respiciens, stare illum portatorem rogavit, et cum diutissime idem intueretur, lacrymis obortis pectus replevit, agens gratias Deo, quia quod desideravit conspexit; et dum vellet se a fenestra deflectere, cecidit retro, et quassata mortua est.
47.5
VITA S. FELICIS. CAPUT V. Philippicus Felicem liberat, donatque multis. Reversurus hic Ravennam miraculis claret. Ob haec ab imperatore honoribus et privilegiis cumulatus in suam sedem restituitur. Domum aedificat, quam Felicis dixere.
47.5
Post mortem vero Justiniani levaverunt super se Pelasgi Philippicum novum imperatorem, et constituerunt eum dominum universae terrae, ac imperium confirmatum fuit in manu ejus. Dixit ad Felicem pontificem: Revertere in terram tuam, et in sedem tuam. Cui pontifex respondens, dixit: Quo revertar? Aut quo vadam? Et imperator ad eum: Quare non? Pro qua causa? Respondit pontifex: Lumina oculorum amissa habeo; omnes fortunae meae Ecclesiae hic consumptae sunt, et quas antecessores tui pii principes in ornamenta Ecclesiae dederant, detulerunt, et in hac deportata sunt civitate, et nihil remansit nisi ambitus murorum. Dixit autem ad eum imperator: Et qui eas abstulerunt? Si tua tibi non sunt, vel etiam ex nostris tolle. Dixitque ad eum Felix antistes: Sufficiunt mea mihi, si reddere jubes, quia diversi diversa tulerunt. Tunc imperator misericordia motus jussit praeconem per totam clamare urbem, ut quicumque ex Ravennae ecclesia aliquid haberet, velocius ad palatium deferret. Et allata sunt vasa, et pallia, et omnia ornamenta ecclesiae pontifex suscepit. Non perdidit ex eis nisi candelabrum unum. Post haec autem rogavit imperator pontificem, ut ex palatio ejus aliquam benedictionem acciperet. Qui respondens ad eum inquit: Sufficit mihi tantummodo gratia tua. Tamen si pro remedio animae tuae, meae ecclesiae vis dona offerre, habes gemmas cristallinas in illo et in illo loco infra hujus gazam palatii, quae possunt ad ornatum ecclesiae mirifice et optime decorari. Quo audito, imperator misit fidelissimos viros ex mirmidonibus, ut comprobaret in loco illo, si essent ut pontifex dixit, et inventa sunt. Jussit deferri et dari ei omnia vasa quae ibidem inventa sunt. Descriptio facta. Craterem unum cristallicium grandis ex auro, et gemmis ornatum, et alios crateres duos ex gemma onychina, et ipsi ex auro et gemmis. Canistrum unum magnum, in quo erant imagines hominum, et diversa volatilia ex vitro mundo simile cristallo. Amas una, et ipsa bene sculpta. Urceus ad aquam manu similis, et ipse aquimanile desupra ex argento investito talis, qualis visus hominis in hoc tempore nullo modo videri potest. Trullas duas ex cristallo. Corona ex modico auro una, sed tamen habens pretiosissimas gemmas, ita ut temporibus nostris interrogatus Judaeus negotians a Karolo imperatore, quo pretio venundari posset, adjecit, quod omnes istius ecclesiae, et omnia ornamenta etiam, et tegmina si venundentur, non possunt eam explere. A tempore Georgii non comparuit. His itaque gestis, dum vellet ex urbe egredere, unus ad portae aditum simulans se claudum, et omnia debilia habere membra, ut munera acciperet, exclamavit dicens: Fortunate Felix, adjuva invalidum corpus. Stans autem beatissimus papa dixit ad eum: Fili, quare te esse simulas quod non es? Quare mihi illudis? Quamvis exterioribus luminibus privatus sum, interiora tamen fulgida per gratiam Christi intus patescunt; et adprehensum manum[ adprehensa manu] ejus, dixit: Surge, leva, vade, et servos Dei noli iterum subsannare. Viri autem civitatis, qui erant cum eo juxta portam, coeperunt signare facies suas, et territi dixerunt intra se quia hic homo justus est. Egressus vero illius ex moenibus urbis, dum a ratibus longius modicum esset, expectabant eum dromidas, ut acciperent aliquid ab eo, initoque inter se pessimo consilio, dixerunt: Dicunt quod iste vates Ravennianus vir eleemosynarius sit, et ad tribuendum largas manus habeat; probemus si veritas est in eo. Unus ex nobis sub falsa morte in humo jaceat, et quaeramus pro sepultura munera, et quidquid nobis dederit, sortiamur. Quo facto, transeunte pontifice levaverunt ululatus, voces fictas, lacrymas mentientes, et dicentes: Adjuva nos, pastor bone; tribue nobis, ut sepeliamus mortuum nostrum. At ille exutus se chlamidem qua indutus erat, tribuit illis dicens: Tollite si vere mortuum habetis, sepelite eum. Illi autem ficte plorantes, vere plusquam ovantes acceperunt. Cum autem pontifex paululum discessiset, putaverunt praedicti dromida collegam suum sub falsa morte in terram jaceret. Dixerunt ad hominem jacentem exanimem: Surge, leva, ecce habemus pontificis chlamidem. Illi mors, quam ad se deridendo et simulando invitaverat, propria venit. Decidentes latera hinc et inde, sed nullus ille movetur; fletibus falsis, nec respicit lacrymas; volvunt eum, immotus manet. Haec fama velocius implevit regiam urbem. Audiens autem divus jussit reverti beatum Felicem a nave, et suscepit eum in domum mirifico marmore factam, et postulavit ab eo benedictionem, et obtulit ei multa dona, id est duos magnos discos ex cristallo, et cannatas ex eo, et alia vascula in ornamentum ecclesiae; et jussit exarari privilegia omnia secundum petitionem pontificis, et quidquid ab eo postulavit, obtinuit, et naves praeparare divus imperat, et omnia necessaria, et concupiscibilia onerari, et osculans eum, valedicens ei, percepta ab eo benedictione secessit, et privilegia, ut sibi placuit, exarari jussit, et exaltavit eum multo magis ac antea fuerat; laetusque et gaudens ad propriam suam sedem eum remisit. Interea relicta regia urbe jussit ventis dari vela, et remos expandere alas sulcantes pelagus. Queritur falsa carina. Drapani lustrat portus, Siculas attingit oras. Aliquantis hic moratus diebus proprias res ecclesiae suae disponens, susceptus Panormi, paucis ibidem moratus[ est diebus], pervenit Tindarides; exinde transgressus, ad Pachinia devenit litora, et dum sol novos spargit radiis in terras, aequatas jubet procedere classes, relicto sine remige portu deseruerunt litora, torquebantur spumae, et caerula iverunt discurrentes vitrea rura. Blanda respirante aura transmisso Adriatico sinu Eridani attigit portus, ingressusque urbem, ipsa sedes alacriter[ clamans] suum suscepit sessorem. Post vero annos tres aedificavit domum infra episcopium, quam de suo nomine domum Felicis nominavit.
47.6
VITA S. FELICIS. CAPUT VI. Joannicius ante praenarratam cladem officia sacra disposuerat. Ejus genealogia. Ejusdem pietas miraculo probata. Caetera ad id spectantia.
47.6
Igitur antequam hujusmodi strages et pernicies facta fuisset, sapientissimus Joannicis istius in temporibus claruit et rogatus a pontifice ut omnes antiphonas, quas canimus modo Dominicis diebus ad crucem, sive sanctorum apostolorum, aut martyrum, sive confessorum, nec non et virginum, ipse exponeret non solum Latinis eloquiis sed etiam Graecis verbis, quia in utraque lingua fuit maximus orator. Ex ipsa autem arbore, et ex[ ejus] generositate habemus ramuscolos, et pronepotes. Joannicis Agnem genuit, Agnes Andream procreavit. Ex Andrea Basilius natus est, Basiliusque genuit Andream presbyterum editorem hujus Pontificalis. Sed quae ejus notarius, qui postea hujus sanctae ecclesiae ab eo eruditus scriniarius fuit nomine Hilarus ad ejus nepotem filium filiae suae, Andraeam ut diximus nomine, avum meum patrem matris meae[ patris mei] de eo retulit, in medium proferamus. Cum per singulas noctes per sanctorum Dei ecclesias graderetur, et tardius ad suam diverteret domum, notarius ejus, quem superius nominavimus, volens inlicita penetrare, quae nosse ei non fuerat, in silentio noctis conticinii hora surgens de mollibus stratis, ad ecclesiam B. Joannis evangelistae iter arripuit. Notarius vero ejus factus est cum eo, ut videret quid ageret. Dicebat enim intra se: Videbo si homo iste nocte clam cum exarcho ineat consilium, aut forte cum meretricibus delectetur; aut pro qua causa solus graditur. Cumque pervenisset praedictus Joannicis ante ejusdem pilam[ Id est portam, Bacch.] ecclesiae, statim patefactae sunt januae, et vectes, et serrae in aliam tacitae evulsae sunt partem. Et orans diutissime ante conspectum Salvatoris, in ardica ecclesiae ipsius apostoli ingressus est, et patefactis omnibus claustris, pronus in terra oravit. Post orationem recessit, et januae clausae sunt, omnia illorum arctamenta discurrerunt, unaquaeque in locum suum. Videns haec omnia Hilarus obmutuit amens, et abdicavit se in angulo ipsius introiti, ubi corpus suum sine anima pro ipso testimonio poni infra marmore jussit. Et cum pervenisset ad locum, leniter emisit vocem, dicens: Hilare, cur te proripis, et vis latere? Quod vidisti, quousque ego vivo, nemini dicas. Quod si me vivente dixeris, statim invaderis a morte. Testificabatur et alia de eo, quia in quocumque loco hyemis tempore aspiciebat in die pauperem, et ubi infirmos videbat, jubebat sibi praeparari coenam, et cum ante eum attulissent, ut gustaret, simulabat gravitudinem, et jubebat integrum reponi usque ad crastinum. Nocte vero visitabat infirmos[ infirmum], deferebat coenam quam reponere imperaverat, tribuebat infirmo, et postquam recipiebat infirmus vires, per ecclesias Dei abscondite gradiebatur, in sua se modo postmodum recipiebat. Monasterium S. Andreae apostoli, quod vocatur Jerichomium, sua ipsius fuit domus. Quingenta pondera librarum aerearum vascula ibidem reliquit in usum ipsius monasterii, et super altarium, ubi corona dependebat per catenulas aereas, dependebat filum ex auro, quo nobilissimae utuntur virgines Ravennianae. In fronte posuit. Et ubi coronae pendebant, per catenulas aereas dependebant zonae aureae muliebres, et suspendi praecepit. Dicendo de viro isto( non tantum pro gloria prolis, sed ut illius manifestaremus opera) per multa longius itinera a pontifice vagati sumus; sed quod semel coepimus, relinquere non possumus, donec expleamus. De illius tumulo requisivi; firmiter et certius inveni sicut mihi Maurus diaconus pene dies XXX retulit, quod ex Constantinopoli rediens dixit; ad portam, quae vocatur Aurea ibidem ipsius modica ecclesia est, ibique fui, et in eodem templo preces omnipotenti Deo fudi.
47.7
VITA S. FELICIS. CAPUT VII. Felicis opera. Ab eo reliquiae sanctorum conditae. Rogat, ut a se scripta igni consumantur. Colligit S. Petri Chrysologi sermones. Ejus mors, sepulcrum et epitaphium.
47.7
Igitur beatissimus hic Felix post aditam ecclesiam multas reliquias condidit, et paginas ex argento extruxit, et supercilii arcum[ versus] continentes ita............ Multasque ibidem sanctorum reliquias condidit, et capsam in altari ex cypressino facta fuit; atque usque ad Petronacis pontificis tempus, quam postmodum Sergius diaconus abba monasterii S. Bartholomaei apostoli, ubi praedictus pontifex abba et diaconus, et istius sedis oeconomus fuit, et ubi Deo juvante post praedictum Sergium diaconum ex ejus largitate nunc a divino nutu abba existo, praedictum altarium removit ex proconiso lapide, cum diversis marmoribus ornatis mirifice, inter quos et ego opera decoravimus. Fecit hic beatissimus Felix salutatorium, unde procedunt usque hodie pontifices ad introitum missarum, palam populis videntibus; et super ipsius regias inveni scriptum continentem ita: Forma loci dudum............ Squallida sed tantum pervia plebis erat. Postquam pontificis meritis juvenescere visa est. Vicinum Ecclesiae concipit inde diem. Turba sacerdotum melius hinc pergit in aulam, Oblitum nescit linquere pastorem( pontificem). Per medios gradiens populos reverentia crescit, Cum super effundit cognita verba Dei. Hunc ritum servet veniens quicunque sacerdos;( Nam via, quae media est, fixa manere solet. Reparat haec meritis felix, dignusque sacerdos.) Nec finem teneat pontificalis apex. Fama loquax tantos nunquam reticebit honores, Nam... Qui cum prope esset vicinae morti adjuravit sacerdotes et cleros, ut quicumque ex ejus habuisset homeliis aut quaecumque dicta, ante eum attulissent. Quae cum omnia ante se allata fuissent, statim jussit praeparari pyram, et omnes incendio concremavit. Qui cum interrogatus a sacerdotibus fuisset quare hoc fecisset, dixit: Ego orbatus de meis luminibus nihil videre possum, aut retractare, quos edidi libros. Fortasse ego superposui, aut scriba fefellit, ne quis post me veriat, et vitia ex meis proferat verbis. Habetis libros Chrysologi Petri, quos videtis, et inveni[ invenietis], et luculentissime scripsit, ipsum tenete, utimini, ut vobis placet. His autem expletis defunctus est die 25 mensis Novembris, sepultusque est in ecclesia B. Apollinaris, non longe a monasterio S. Feliculae; epitaphiumque ipsius invenietis continentem ita: Inter almas laudes, virtutumque triumphos, Quibus coronantur praesules digni Deo, Summae patientiae Felix amator fuit; Moribus praecipuis vitam digessit honestam. Pastorali culmine magnanime floruit. Uno cunctas animo respectat pontifex plebes, Nec tristem quemquam tolerat conspicere. Subtilis ingenio, acutus, prudens, et gravis, Praecessorum compar. Culmen apostolicum colere summe novit, Cujus ope fretus profana dogmata polet( pellit): Facundus eloquio, ditantia copia solens, Doctus, eruditus color memorabilis dicta videt. Pertulit pro patria nimias praesul aerumnas, Exul damna, famem, nuditatem, caedem, pericla Contemptus, exilia, terrores, vincula, fustes. Summusque pontifici sufferre ludibria honor. Finibus, ademptus propria de sede, privatus. Lumine carens corporis divina ornatus est luce. Arto in telluris scopulo Ponti portatur. Ubi victus deerat, sed panis aderat Christus, In quo toto corpore, atque virtute sepultus. Gratia summa Dei est consolatus antistes, Eretusque gravi de claustro, insula Ponti. Coelum ad dilectae vectus( est,) patriae portum. Estractus omnia pristina sede ornatur. Ubi corde puro hostias Domino libans, Lustra super terram, geminos simul prorogat annos. Hic itaque sacro conditus( sacer conditur) funere jusso Planctus cujus casibus non memoretur donis. Sedit annos VIII, mens. VII, dies XIX.
47.8.1
VITA S. FELICIS. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI FELICIS. Agnellus Felicis cum Romano pontifice dissidia silet. Recentiores minime vera tradunt. Irarum Justiniani in Ravennates causae. Alia Agnello omissa. Nonnulla Agnello narrata Rubeus neglexit. Agnelli genealogia ex Joannicio. Felix inter sanctos. Scriptor ecclesiasticus.
47.8.1
De praestantissimo alias episcopo Agnellus silenda censuit, quae famae quoquo modo ejus apud posteros officere posse praevidebat. Silet proinde quae cum Romano pontifice intercesserunt dissidia. Laudat itaque Felicem, quod, ut postremi praedecessorum et sequentium plures, S. Bartholomaei abbas fuerit et Ecclesiae Ravennatis oeconomus; sed quae spectabant ad ejus consecrationem Romae a pontifice peractam, omnino omittit. Anastasius haec de his habet in Constantino:« Hic ordinavit Felicem archiepiscopum Ravennatem, qui, secundum usum priorum suorum, solitas in scrinio noluit facere cautiones, sed per potentiam judicum exposuit, ut maluit. Cujus cautio a pontifice in sacratissima confessione B. Petri Apostoli posita post multos dies tetra et quasi igne combusta inventa est.» Idem de Felicis reditu:« Eodem tempore Felix archiepiscopus Ravennae ab exsilio remotus, poenitentia motus, licet oculorum lumine privatus, ad propriam tamen rediit sedem, et solita quae ab universis in scrinio episcoporum fiunt indicula, et fidei expositiones, et hic confessus est, sicque reconciliationis promeruit absolutionem.» Idem in Nicolao, de Joanne archiepiscopo Ravennate tradit, quod« cautiones et indiculos quae solita sunt ab archiepiscopis Ravennatibus in scrinio fieri initio consecrationis suae, more felicis decessoris sui, falsavit, et quaedam barbara scripta, quaedam vero falsa composuit.» His ab Anastasio traditis multa superstruxere recentiores, Anastasio ipsi, ut quidem puto, ignota. Platina in summorum pontificum Vitis inter caetera argumenta, quibus probet Justinianum post imperium receptum summa erga pontificem Constantinum veneratione, et addictissimo obsequio fuisse, illud affert, quod, cum Felix in sua ordinatione cogeretur scripto de more obedientiam et cautionem de pecunia Romam mittenda promittere praestareque, idque prae arrogantia facere detrectaret, Jutinianus cognito episcopi rebelli in pontificem animo, Theodorum patricium miserit Ravennam cum classe, qui, Ravennatibus superatis, Felicem catenis devinctum Constantinopolim abduxit, ubi imperatoris jussu excaecatus, in Pontum relegatus sit:« nequaquam tamen,» adjicit Platina,« hanc saevitiam Constantinus probavit; redigere enim hominem ad sanitatem volebat, non tantis malis affici.» Infra vero de Felicis reditu:« Felix vero( quem diximus in Pontum a Justiniano relegatum) a pristina haeresi discedens in patriam revertitur, ac sedem, unde pulsus fuerat, repetit.» Ex Platina Rubeus, lib. IV, pag. 213 et 214, historiam luculentissimam, et pro suo more ornatissimam, texit, qua Felicem ait« potentia Romanorum judicum nixum,» scripta suae fidei ratione pro suo arbitratu, Ravennam reversum« pecuniae pensionem,» denegasse,« quae more majorum veterique instituto, et recenti superiorum archiepiscoporum testimonio,» debebatur. Eumdem tradit Ravennates convocasse, et hortatum, ut a Romani praesulis obedientia resilirent, et tributum pendi solitum minime redderent. Constantinum proinde, cum paterne Ravennates monuisset, nil proficientem, de his omnibus certiorem fecisse Justinianum, qui classe immissa, et Ravennates clade affecit, et Felicem abductum excaecavit, exsilioque multavit. Verum ex his plura ex arbitrio conficta veritati minime niti mihi certum est. Imperatoris Constantinopolitani juris Ravennam fuisse, cum Felix ordinatus est, quis in dubium vertat? Tributum proinde a Ravennatibus pontifici Romano pendi solitum non credam, quousque idoneo teste id probetur. Cautionum vocem apud Anastasium male acceptam omnia clamant; nec enim significat promissionem de solvenda certa pecunia, sed assertam certis verborum formulis sinceram fidem, qua etiam ordinatus jurabat se velle subesse, et obsequio illo generali, quo omnes episcopi, et speciali, quo metropolitae Ravennates Romano episcopo subjiciebantur. Difficile omnino sit« more majorum, veterique instituto, et recenti superiorum archiepiscoporum testimonio,» ostendere solutam pontifici ullam pecuniae quantitatem Felicis hujus aevo. Judices, quibus fretus cautionem fecit Felix pro arbitratu, seu quod ait Anastasius,« ut maluit,» non Romani, sed exarchatus, et si Romae, imperatoris nomine jus dicentes, et ab ejus nutu pendentes; quare in eos primum, non in episcopum, et si in episcopum, non in Ravennates accendi ob id debuisset imperator.
47.8.2
Censeo itaque Felicem archiepiscopum Ravennatem in eo peccasse, quod praestare noluerit solitas cautiones sedi apostolicae cujusmodi sunt illae, quae habentur in Libro diurno, quibus fortasse Felix aliquid addere, vel demere volebat in favorem Ecclesiae suae, pontificem vero jure expetivisse formula utendum, qua caeteri episcopi et metropolitae, quique in primis, ab ineuntis Ecclesiae aevo, et synodo, et ordinatione immediate Romano pontifici paruerant, utebantur; Felicem etiam exarchi auctoritate fretum, scriptum,« uti maluit,» fecisse, pontifice aegre id ferente, remque Deo divique Petri patrocinio committente. Porro ut Felix adigeretur ad praestandum, quod debebat, Romanum pontificem Justiniani favorem implorasse, qui ob id Ravennam evertendam, et Felicem abducendum jusserit, veritati minime congruit, cum ex Agnello constet aliam toto coelo diversam ea imperandi causam habuisse. Justiniani furor, uti in caeteros, qui quoquo modo crediti sunt in suae exauctorationis et mutilationis crimen cooperasse, exarsit, quos dire obtruncasse, demersisse, mactasse, tum Constantinopoli, tum alibi, scriptores eorum temporum unanimi testimonio ferunt; sic et in Revennates accensus est, qui dicuntur cum militibus conjurasse in Justiniani necem, quos imperator vocabat« gentem sibi inimicam, quae per fraudulenta consilia nares sibi abscidisset et aures.» Inter eos prae omnibus Joannicium magnae auctoritatis virum oleum igni superfudisse credidit imperator, qui proinde atrocem de eo vindictam sumpsit, praecone praecinente« Joannicium Ravennatem, facundum illum poetam, quia invictissimo Augusto contrarius fuit, inter duas fornices murina morte vita privari.» Episcopus male habitus est non ob dissidia cum Romano pontifice, sed quod in capitis injuria acrior fieret de Ravennatibus quae sumebatur vindicta. Haec ex toto contestu Agnellianae narrationis minime in hac parte suspectae facile colliguntur, unde caetera recentioribus repetita fidem non merentur. Caeterum qui plura legere cupit de Justiniani furore in patricios, in Constantinopolitanum episcopum, in amicos etiam, quorum favore imperium recuperaverat, sed et de ejus caede, et de ipsius reciso capite in Italiae urbibus publicae contumeliae exposito, quod noster in casu sororis occisi Joannicii factum narrat, consulat Theophanem, Cedrenum, Anastasium, caeterosque.
47.8.3
Praeter ea quae ad Felicis ordinationem pertinebant, alia etiam Agnello praetermissa sunt, uti quod in Pontum relegatus sit, quod quidem Agnellus ignorare non potuit, cum id in epitaphio expresse memoretur. Nomen etiam strategi, seu ministratici, ut illum vocat, qui Ravennatibus et Felicis calamitati inferendae adhibitus fuit, Theodorum appellatum scribit Anastasius,« primumque exercitibus Siciliae» praepositum. Silet de Justiniani in Chersonenso mora, postquam a throno deturbatus, auribus nasoque mutilatus fuit, ab anno videlicet 695 ad 705. Silet etiam Joanni cognomento Rizocopo mortem Ravennae illatam, de qua haec Anastasius in Constantino:« Veniens igitur Neapolim Constantinus papa, illic eum reperit Joannes patricius et exarchus cognomento Rizocopus, qui veniens Romam jugulavit Paulum diaconum, et vicedominum Petrum arcarium, Sergium abbatem presbyterum, et Sergium ordinatorem, pergensque Ravennam, pro suis nefandissimis factis judicio Dei ille turpissima morte occubuit.» Cum tamen certum mihi sit Agnellum mutilum esse, narrata ignoti cujusdam in Ravennae littus exscensione, non modo ejus nomen, sed et officium finisque ob quem armatum militem exposuerat excidit, arbitror ibi et de Rizocopi morte aliquid scriptum fuisse, cum electio in ducem Georgii et caetera ibi descripta ostendant Ravennates, excusso exarchi jugo, sibi jus dixisse contra quoscunque, quae quidem sub Justiniani jugulati tempora evenisse ex eo probatur, quod Rizocopus occisus sit Ravennae post papae reditum, et post tres menses ab hujusmodi reditu Romae nuntium allatum sit de imperatoris nece, ut tradit laudatus Anastasius. Philippico autem rerum potito, res cum Ravennatibus compositae sunt, missusque est non modo exarchus, sed episcopus suae restitutus sedi. Petrus tamen, qui, ut exarchi non modo, sed et ducis officio in Italia fungeretur, missus fuerat, Ravennam non venit; sed nec scholasticum exarchum ab Artemio, qui et Anastasius, missum, Ravennae diutius degisse facile demonstrabitur.
47.8.4
Mirum vice versa plura, quae in hac Felicis Vita Agnello narrantur, a Ravennatum rerum scriptore disertissimo, qui Agnellum legerat, vel neglecta, vel jejune admodum narrata; uti Justinianum ob id in Ravennates exarsisse, quod in ejus exauctorationem et mutilationem, vel cooperati sint, vel cooperatos fuisse crediti; illum, cum jurasset Felicem morti tradendum, nocturna visione deterritum ab occidendo abstinuisse, excaecare contentum; Georgium Joannicis filium ducem electum, qui et Ravennae, et in exarchatu certa ratione exercitum conscripserit, excubiasque limitaneas disposuerit, aliaque minoris momenti. At illa minime omitti debebant ingentia sane, et mira, quae de Joannicio narrat noster. Ea omnia Rubeus hac brevi clausula complectitur lib. IV, pag. 216:« Hoc tempore Joannicius Ravennas claruit, qui sacros libros, antiphonas ritusque omnes distinxit, quibus Ecclesia Ravennas in peragendis sacris utitur, de quo in Annalibus nostris mira quaedam habebantur.» Haec saltem posteris tradenda erant, quod Theodoro sedente notarius exarchi creatus sit, postmodum ab imperatore Constantinopolim vocatus, Damiano sedente, post Justinianum a Throno deturbatum, Ravennam redierit, et eo in regnum restituto cum Felice episcopo et Ravennatum optimatibus Constantinopolim abductus, carceri mancipatus fuerit, donec die illa, quae Justiniani necem praecessit, crudeli morte, quam invicto animo tulit, mactatus est, et in quadam ecclesia ad portam Auream humatus. Dies porro qua Justinianus occisus interiit, incerta est; at ex Anastasio Baronius evicit ad finem anni 711 consignandam: eodem itaque tempore Joannicius periit, quo sequenti die futurum ut imperator jugularetur moriens praedixit. Cum autem a Constantino pontifice, qui sedere coepit anno 708, Felix episcopus sit consecratus, isque cum Joannicio officia ecclesiastica ordinaverit, cui rei perficiendae plurium mensium spatium necessarium fuit, conficitur Justinianum de clade Ravennatibus inferenda cogitasse eodem fere tempore, quo in Chersonesi incolas exarsit, vertente videlicet anno 710. At quae ad Joannicis posteros spectant, minime omittenda erant, cum ob viri insignem virtutem, tum quod inter eos Agnellus hujus Pontificalis libri auctor numeretur. Dandum scilicet hoc erat grati animi signum auctoris, licet alias minime pii, et inepti, manibus, cui antiquiora Historiae suae accepta referre debet Rubeus, et cum Rubeo quisquis Ravennatum res memoriae mandandas vel illustrandas assumit. En ex traditis ab Agnello collectum genealogicum stemma. Ex dispositis porro per Georgium in limitibus excubiis fortassis agnosci poterant qui per ea tempora essent exarchatus fines, a Sarcina videlicet Bononiam usque. Faciem praeterea circumpositi Ravennatis agri agnoscere proclive, et Eridanum non longe ab urbe fluxisse intermedio campo, quem Coriandri vocabant, ad cujus fluminis ostia portum exstitisse, ubi merces, militesque exponi solebant.
47.8.5
Felicem inter sanctos numerari longo temporum et hominum consensu Baronius cum caeteris docet ad annum 711 qui ex Rubeo inscriptionem tumuli describit hujusmodi:« Hic tumulus clausum servat corpus domini Felicis sanctissimi, ac ter beatissimi archiepiscopi.» Exstat adhuc in basilica S. Apollinaris Classensi recentior altera in marmoreo suggestu S. Mariae Majoris, quam exhibet idem Rubeus. Faber in sacris Ravennae monumentis alteram exhibet ex Comaclensis cathedralis campanaria turri, quae est hujusmodi:+ TEM. DN. FELI. TR. B. ARCP. SCE. ECC. RAV. F. D. F. VINCENTIUS RIMU. EP. C. ECC. SCI. CASSIANI. CI. CUM. PRIMI. EDIFIC. P. IND. VI.+ FELICIT. Spectat haec ad annum 708, quo primum Felix ordinatus est. Ecclesiasticorum autem scriptorum albo inserendum Felicem hunc probant, quae hic de ejus scriptis narrantur, quamvis non modo ea quae vivens igni tradenda jussit, sed quae Agnelli aevo superstes erat homilia, omnino perierint. Illud moderati animi ingenium commendat, quod cum caecus sua recognoscere, emendare et retractare nequiret, timeretque excidisse fortassis suo vel amanuensium vitio, quae obesse lectoribus possent, maluit omnia incendio consumere, quam cum aliorum periculo servari. Habemus ejus opera, et labore Petri Chrysologi sermones, quibus a se inventis, collectis, digestisque compensandam scriptorum suorum jacturam edixit.
47.8.6
Pro harum ad Felicis Vitam observationum coronide juvat chronologicarum rerum peritis hic exhibere characteres, quibus obsignatum legitur Joannis, ut quidem puto, VII Romani pontificis diploma in celeberrimo egregioque Farfensis monasterii Codice. Datum dicitur.« P. K. Julii, imperante D. N. piissimo imp. Augusto Tiberio anno 8, principatus ejus anno 6, sed et Theodosio atque Constantino.» Video ad annum 705 diploma spectare, et prid. Kal. Julii ann. Tiberii Absimari octavum decurrere coeptum. Septem itaque anni, quibus Theophanes Tiberium imperasse tradit, completi intelligi debent, nec nisi post Junium mensem ejus anni Justinianus in thronum restitutus est. Haec clara, nec dubium patiuntur. Illud ignotum, quid significet principatus ejusdem epocha ab anno 700 ineunda, ab epocha imperii diversa. An haec consulatus ab èo initi post duos ab arrepto imperio annos significat? Theodosius atque Constantinus in consortium imperii asciti quinam? Haec certe aliunde incognita. Videant ac decernant eruditissimi nostri aevi chronologi. Diploma Thomae Farfensi abbati inscribitur, ac in eo monasterii ejus origo et fata narrantur, Thomas autem ab anno 680 ad 715 floruit, et IV Id. Decembris obiit, ut ex eodem Codice facile dignoscitur, et ex indice ducum Spoletanorum, quem ex laudato Farfensi archivo edidit Mabillonius in Itinerario Italico, adjectis monumentis.

Intertext edge

Open linked passage

Note