Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 47.8
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
47.8.1
VITA S. FELICIS. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI FELICIS. Agnellus Felicis cum Romano pontifice dissidia silet. Recentiores minime vera tradunt. Irarum Justiniani in Ravennates causae. Alia Agnello omissa. Nonnulla Agnello narrata Rubeus neglexit. Agnelli genealogia ex Joannicio. Felix inter sanctos. Scriptor ecclesiasticus.
47.8.1
De praestantissimo alias episcopo Agnellus silenda censuit, quae famae quoquo modo ejus apud posteros officere posse praevidebat. Silet proinde quae cum Romano pontifice intercesserunt dissidia. Laudat itaque Felicem, quod, ut postremi praedecessorum et sequentium plures, S. Bartholomaei abbas fuerit et Ecclesiae Ravennatis oeconomus; sed quae spectabant ad ejus consecrationem Romae a pontifice peractam, omnino omittit. Anastasius haec de his habet in Constantino:« Hic ordinavit Felicem archiepiscopum Ravennatem, qui, secundum usum priorum suorum, solitas in scrinio noluit facere cautiones, sed per potentiam judicum exposuit, ut maluit. Cujus cautio a pontifice in sacratissima confessione B. Petri Apostoli posita post multos dies tetra et quasi igne combusta inventa est.» Idem de Felicis reditu:« Eodem tempore Felix archiepiscopus Ravennae ab exsilio remotus, poenitentia motus, licet oculorum lumine privatus, ad propriam tamen rediit sedem, et solita quae ab universis in scrinio episcoporum fiunt indicula, et fidei expositiones, et hic confessus est, sicque reconciliationis promeruit absolutionem.» Idem in Nicolao, de Joanne archiepiscopo Ravennate tradit, quod« cautiones et indiculos quae solita sunt ab archiepiscopis Ravennatibus in scrinio fieri initio consecrationis suae, more felicis decessoris sui, falsavit, et quaedam barbara scripta, quaedam vero falsa composuit.» His ab Anastasio traditis multa superstruxere recentiores, Anastasio ipsi, ut quidem puto, ignota. Platina in summorum pontificum Vitis inter caetera argumenta, quibus probet Justinianum post imperium receptum summa erga pontificem Constantinum veneratione, et addictissimo obsequio fuisse, illud affert, quod, cum Felix in sua ordinatione cogeretur scripto de more obedientiam et cautionem de pecunia Romam mittenda promittere praestareque, idque prae arrogantia facere detrectaret, Jutinianus cognito episcopi rebelli in pontificem animo, Theodorum patricium miserit Ravennam cum classe, qui, Ravennatibus superatis, Felicem catenis devinctum Constantinopolim abduxit, ubi imperatoris jussu excaecatus, in Pontum relegatus sit:« nequaquam tamen,» adjicit Platina,« hanc saevitiam Constantinus probavit; redigere enim hominem ad sanitatem volebat, non tantis malis affici.» Infra vero de Felicis reditu:« Felix vero( quem diximus in Pontum a Justiniano relegatum) a pristina haeresi discedens in patriam revertitur, ac sedem, unde pulsus fuerat, repetit.» Ex Platina Rubeus, lib. IV, pag. 213 et 214, historiam luculentissimam, et pro suo more ornatissimam, texit, qua Felicem ait« potentia Romanorum judicum nixum,» scripta suae fidei ratione pro suo arbitratu, Ravennam reversum« pecuniae pensionem,» denegasse,« quae more majorum veterique instituto, et recenti superiorum archiepiscoporum testimonio,» debebatur. Eumdem tradit Ravennates convocasse, et hortatum, ut a Romani praesulis obedientia resilirent, et tributum pendi solitum minime redderent. Constantinum proinde, cum paterne Ravennates monuisset, nil proficientem, de his omnibus certiorem fecisse Justinianum, qui classe immissa, et Ravennates clade affecit, et Felicem abductum excaecavit, exsilioque multavit. Verum ex his plura ex arbitrio conficta veritati minime niti mihi certum est. Imperatoris Constantinopolitani juris Ravennam fuisse, cum Felix ordinatus est, quis in dubium vertat? Tributum proinde a Ravennatibus pontifici Romano pendi solitum non credam, quousque idoneo teste id probetur. Cautionum vocem apud Anastasium male acceptam omnia clamant; nec enim significat promissionem de solvenda certa pecunia, sed assertam certis verborum formulis sinceram fidem, qua etiam ordinatus jurabat se velle subesse, et obsequio illo generali, quo omnes episcopi, et speciali, quo metropolitae Ravennates Romano episcopo subjiciebantur. Difficile omnino sit« more majorum, veterique instituto, et recenti superiorum archiepiscoporum testimonio,» ostendere solutam pontifici ullam pecuniae quantitatem Felicis hujus aevo. Judices, quibus fretus cautionem fecit Felix pro arbitratu, seu quod ait Anastasius,« ut maluit,» non Romani, sed exarchatus, et si Romae, imperatoris nomine jus dicentes, et ab ejus nutu pendentes; quare in eos primum, non in episcopum, et si in episcopum, non in Ravennates accendi ob id debuisset imperator.
47.8.2
Censeo itaque Felicem archiepiscopum Ravennatem in eo peccasse, quod praestare noluerit solitas cautiones sedi apostolicae cujusmodi sunt illae, quae habentur in Libro diurno, quibus fortasse Felix aliquid addere, vel demere volebat in favorem Ecclesiae suae, pontificem vero jure expetivisse formula utendum, qua caeteri episcopi et metropolitae, quique in primis, ab ineuntis Ecclesiae aevo, et synodo, et ordinatione immediate Romano pontifici paruerant, utebantur; Felicem etiam exarchi auctoritate fretum, scriptum,« uti maluit,» fecisse, pontifice aegre id ferente, remque Deo divique Petri patrocinio committente. Porro ut Felix adigeretur ad praestandum, quod debebat, Romanum pontificem Justiniani favorem implorasse, qui ob id Ravennam evertendam, et Felicem abducendum jusserit, veritati minime congruit, cum ex Agnello constet aliam toto coelo diversam ea imperandi causam habuisse. Justiniani furor, uti in caeteros, qui quoquo modo crediti sunt in suae exauctorationis et mutilationis crimen cooperasse, exarsit, quos dire obtruncasse, demersisse, mactasse, tum Constantinopoli, tum alibi, scriptores eorum temporum unanimi testimonio ferunt; sic et in Revennates accensus est, qui dicuntur cum militibus conjurasse in Justiniani necem, quos imperator vocabat« gentem sibi inimicam, quae per fraudulenta consilia nares sibi abscidisset et aures.» Inter eos prae omnibus Joannicium magnae auctoritatis virum oleum igni superfudisse credidit imperator, qui proinde atrocem de eo vindictam sumpsit, praecone praecinente« Joannicium Ravennatem, facundum illum poetam, quia invictissimo Augusto contrarius fuit, inter duas fornices murina morte vita privari.» Episcopus male habitus est non ob dissidia cum Romano pontifice, sed quod in capitis injuria acrior fieret de Ravennatibus quae sumebatur vindicta. Haec ex toto contestu Agnellianae narrationis minime in hac parte suspectae facile colliguntur, unde caetera recentioribus repetita fidem non merentur. Caeterum qui plura legere cupit de Justiniani furore in patricios, in Constantinopolitanum episcopum, in amicos etiam, quorum favore imperium recuperaverat, sed et de ejus caede, et de ipsius reciso capite in Italiae urbibus publicae contumeliae exposito, quod noster in casu sororis occisi Joannicii factum narrat, consulat Theophanem, Cedrenum, Anastasium, caeterosque.
47.8.3
Praeter ea quae ad Felicis ordinationem pertinebant, alia etiam Agnello praetermissa sunt, uti quod in Pontum relegatus sit, quod quidem Agnellus ignorare non potuit, cum id in epitaphio expresse memoretur. Nomen etiam strategi, seu ministratici, ut illum vocat, qui Ravennatibus et Felicis calamitati inferendae adhibitus fuit, Theodorum appellatum scribit Anastasius,« primumque exercitibus Siciliae» praepositum. Silet de Justiniani in Chersonenso mora, postquam a throno deturbatus, auribus nasoque mutilatus fuit, ab anno videlicet 695 ad 705. Silet etiam Joanni cognomento Rizocopo mortem Ravennae illatam, de qua haec Anastasius in Constantino:« Veniens igitur Neapolim Constantinus papa, illic eum reperit Joannes patricius et exarchus cognomento Rizocopus, qui veniens Romam jugulavit Paulum diaconum, et vicedominum Petrum arcarium, Sergium abbatem presbyterum, et Sergium ordinatorem, pergensque Ravennam, pro suis nefandissimis factis judicio Dei ille turpissima morte occubuit.» Cum tamen certum mihi sit Agnellum mutilum esse, narrata ignoti cujusdam in Ravennae littus exscensione, non modo ejus nomen, sed et officium finisque ob quem armatum militem exposuerat excidit, arbitror ibi et de Rizocopi morte aliquid scriptum fuisse, cum electio in ducem Georgii et caetera ibi descripta ostendant Ravennates, excusso exarchi jugo, sibi jus dixisse contra quoscunque, quae quidem sub Justiniani jugulati tempora evenisse ex eo probatur, quod Rizocopus occisus sit Ravennae post papae reditum, et post tres menses ab hujusmodi reditu Romae nuntium allatum sit de imperatoris nece, ut tradit laudatus Anastasius. Philippico autem rerum potito, res cum Ravennatibus compositae sunt, missusque est non modo exarchus, sed episcopus suae restitutus sedi. Petrus tamen, qui, ut exarchi non modo, sed et ducis officio in Italia fungeretur, missus fuerat, Ravennam non venit; sed nec scholasticum exarchum ab Artemio, qui et Anastasius, missum, Ravennae diutius degisse facile demonstrabitur.
47.8.4
Mirum vice versa plura, quae in hac Felicis Vita Agnello narrantur, a Ravennatum rerum scriptore disertissimo, qui Agnellum legerat, vel neglecta, vel jejune admodum narrata; uti Justinianum ob id in Ravennates exarsisse, quod in ejus exauctorationem et mutilationem, vel cooperati sint, vel cooperatos fuisse crediti; illum, cum jurasset Felicem morti tradendum, nocturna visione deterritum ab occidendo abstinuisse, excaecare contentum; Georgium Joannicis filium ducem electum, qui et Ravennae, et in exarchatu certa ratione exercitum conscripserit, excubiasque limitaneas disposuerit, aliaque minoris momenti. At illa minime omitti debebant ingentia sane, et mira, quae de Joannicio narrat noster. Ea omnia Rubeus hac brevi clausula complectitur lib. IV, pag. 216:« Hoc tempore Joannicius Ravennas claruit, qui sacros libros, antiphonas ritusque omnes distinxit, quibus Ecclesia Ravennas in peragendis sacris utitur, de quo in Annalibus nostris mira quaedam habebantur.» Haec saltem posteris tradenda erant, quod Theodoro sedente notarius exarchi creatus sit, postmodum ab imperatore Constantinopolim vocatus, Damiano sedente, post Justinianum a Throno deturbatum, Ravennam redierit, et eo in regnum restituto cum Felice episcopo et Ravennatum optimatibus Constantinopolim abductus, carceri mancipatus fuerit, donec die illa, quae Justiniani necem praecessit, crudeli morte, quam invicto animo tulit, mactatus est, et in quadam ecclesia ad portam Auream humatus. Dies porro qua Justinianus occisus interiit, incerta est; at ex Anastasio Baronius evicit ad finem anni 711 consignandam: eodem itaque tempore Joannicius periit, quo sequenti die futurum ut imperator jugularetur moriens praedixit. Cum autem a Constantino pontifice, qui sedere coepit anno 708, Felix episcopus sit consecratus, isque cum Joannicio officia ecclesiastica ordinaverit, cui rei perficiendae plurium mensium spatium necessarium fuit, conficitur Justinianum de clade Ravennatibus inferenda cogitasse eodem fere tempore, quo in Chersonesi incolas exarsit, vertente videlicet anno 710. At quae ad Joannicis posteros spectant, minime omittenda erant, cum ob viri insignem virtutem, tum quod inter eos Agnellus hujus Pontificalis libri auctor numeretur. Dandum scilicet hoc erat grati animi signum auctoris, licet alias minime pii, et inepti, manibus, cui antiquiora Historiae suae accepta referre debet Rubeus, et cum Rubeo quisquis Ravennatum res memoriae mandandas vel illustrandas assumit. En ex traditis ab Agnello collectum genealogicum stemma. Ex dispositis porro per Georgium in limitibus excubiis fortassis agnosci poterant qui per ea tempora essent exarchatus fines, a Sarcina videlicet Bononiam usque. Faciem praeterea circumpositi Ravennatis agri agnoscere proclive, et Eridanum non longe ab urbe fluxisse intermedio campo, quem Coriandri vocabant, ad cujus fluminis ostia portum exstitisse, ubi merces, militesque exponi solebant.
47.8.5
Felicem inter sanctos numerari longo temporum et hominum consensu Baronius cum caeteris docet ad annum 711 qui ex Rubeo inscriptionem tumuli describit hujusmodi:« Hic tumulus clausum servat corpus domini Felicis sanctissimi, ac ter beatissimi archiepiscopi.» Exstat adhuc in basilica S. Apollinaris Classensi recentior altera in marmoreo suggestu S. Mariae Majoris, quam exhibet idem Rubeus. Faber in sacris Ravennae monumentis alteram exhibet ex Comaclensis cathedralis campanaria turri, quae est hujusmodi:+ TEM. DN. FELI. TR. B. ARCP. SCE. ECC. RAV. F. D. F. VINCENTIUS RIMU. EP. C. ECC. SCI. CASSIANI. CI. CUM. PRIMI. EDIFIC. P. IND. VI.+ FELICIT. Spectat haec ad annum 708, quo primum Felix ordinatus est. Ecclesiasticorum autem scriptorum albo inserendum Felicem hunc probant, quae hic de ejus scriptis narrantur, quamvis non modo ea quae vivens igni tradenda jussit, sed quae Agnelli aevo superstes erat homilia, omnino perierint. Illud moderati animi ingenium commendat, quod cum caecus sua recognoscere, emendare et retractare nequiret, timeretque excidisse fortassis suo vel amanuensium vitio, quae obesse lectoribus possent, maluit omnia incendio consumere, quam cum aliorum periculo servari. Habemus ejus opera, et labore Petri Chrysologi sermones, quibus a se inventis, collectis, digestisque compensandam scriptorum suorum jacturam edixit.
47.8.6
Pro harum ad Felicis Vitam observationum coronide juvat chronologicarum rerum peritis hic exhibere characteres, quibus obsignatum legitur Joannis, ut quidem puto, VII Romani pontificis diploma in celeberrimo egregioque Farfensis monasterii Codice. Datum dicitur.« P. K. Julii, imperante D. N. piissimo imp. Augusto Tiberio anno 8, principatus ejus anno 6, sed et Theodosio atque Constantino.» Video ad annum 705 diploma spectare, et prid. Kal. Julii ann. Tiberii Absimari octavum decurrere coeptum. Septem itaque anni, quibus Theophanes Tiberium imperasse tradit, completi intelligi debent, nec nisi post Junium mensem ejus anni Justinianus in thronum restitutus est. Haec clara, nec dubium patiuntur. Illud ignotum, quid significet principatus ejusdem epocha ab anno 700 ineunda, ab epocha imperii diversa. An haec consulatus ab èo initi post duos ab arrepto imperio annos significat? Theodosius atque Constantinus in consortium imperii asciti quinam? Haec certe aliunde incognita. Videant ac decernant eruditissimi nostri aevi chronologi. Diploma Thomae Farfensi abbati inscribitur, ac in eo monasterii ejus origo et fata narrantur, Thomas autem ab anno 680 ad 715 floruit, et IV Id. Decembris obiit, ut ex eodem Codice facile dignoscitur, et ex indice ducum Spoletanorum, quem ex laudato Farfensi archivo edidit Mabillonius in Itinerario Italico, adjectis monumentis.

Intertext edge

Open linked passage

Note