Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 48.2
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
48.1
EXCURSUS CHRONOLOGICUS. Ad aetatem reliquorum Ravennatum pontificum de quibus Agnellus.
48.1
Mutilae et jejunae sequentium episcoporum Vitae. Rubeus et Ughellus quae tradant. Liutprandi, Aldeprandi, Rachis et Aistulphi tempora. Commutata apud Agnellum Stephani et Pauli pontificum nomina. Alia ad Ravennatum pontificum aetatem spectantia.
48.1
Nonnullorum, qui sequuntur, pontificum Vitae omnino desunt, aliae pleraeque mutilae, et admodum jejunae. Praeterea Agnello narrata ubique fere scriptoris inscitia, et livore inficiuntur; inscitia quidem, cum rerum gestarum et temporum ratio confundatur; livore autem, cum ex vulgi rumoribus fabulas schismatis tempore natas posteris propinet. Verum de veritate narratorum hic nil tuti lectori promittere ausim, ubi multa aperte falsa sunt; de chronologia paucula expiscari licuit. Hoc itaque brevi chronologico excursu censui nonnulla tantum adnotare, quae ad eorumdem pontificum tempora aliquo modo cognoscenda conducunt, et nonnullam chronologiae lucem afferunt. Rubeus ut plurimum initia et fines sedium hic non decernit, sed adhibita particula, circiter, vel circa, rem prudentissime indecisam relinquit. Ughellus uniuscujusque episcopi tempora definit hoc modo: Felicem ait mortuum VII Kal. Aprilis anni 717, Joannem consecratam anno 718, mortuum 748, Sergium ordinatum eodem anno, obiisse VIII Kal. Septembris anni 770, Leonem a Stephano consecratum anno praedicto, decessisse XVI Kal. Martii anni 777, Joannem alterum suffectum anno 777, septem annis sedisse, et obiisse anno 784, Gratiosum ipso anno consecratum, mortuum 788, VII Kal. Martii. Post Gratiosum Joannem alterum addunt Rubeus et Ughellus, quem decessisse aiunt anno 807, vel 809. Hic vero, cum et Agnello, et ei qui Agnelli Codicem recognovit, ignotus fuerit, in serie Ravennatum episcoporum mea quidem sententia locum non habet. S. itaque Valerium Ughello traditur anno 809 ordinatum fuisse, et Id. Maii 812 e vivis abiisse, quo Martinus electus est. Hoc autem decedente Id. Septembris, Petronacium anno 817 ordinatum, qui decesserit VI Id. Martii anni 835, cum tandem Georgius est consecratus, sedens deinde usque ad unum 846. Haec, quibus rationibus fultus Ughellus tradiderit, minime docet; ipse certiora his quae mox afferam non habeo.
48.2
Porro Joannes, qui Felicem excepit, omnium diutius vitam produxit. Agnellus, eo sedente, Ravennam a Liutprando civium proditione captam tradit. Cum Venetorum auxiliis auctus exarchus eam recepisset, post aliquot annos illam tentatam, Joanne ipso Ravennate archiepiscopo, cum exarcho, populoque a Romano pontifice suppetias petente, auctor est Anastasius in Zacharia. Capta a Liutprando Ravenna est circa annum 725. De ea re Gregorius II, in epistola priori ad Leonem Isauricum pro sanctarum Imaginum cultu, haec habet:« Langobardi miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque metropolim Ravennam occuparunt, et ejectis magistratibus tuis proprios constituere magistratus, et vicinas nobis sedes regias, ipsamque Romam, sic tractare statuerunt, cum tu nos defendere minime possis;» quae quidem indicant a Luitprando per aliquod non breve tempus Ravennam occupatam, antequam illam exarchus reciperet. Ravennae rursus trepidatum esse Joanne archiepiscopo adhuc superstite, cum Liutprandus in eam movit, tradit Anastasius loco supralaudato:« Indictione undecima, inquit, dum nimium opprimeret praedictus rex provinciam vinciam Ravennatium, fuissetque praeparatus ad motionem faciendam et obsidendam Ravennatium urbem, cognoscens motionem ejusdem regis Eutychius excellentissimus patricius et exarchus una cum Joanne archiepiscopo ecclesiae Ravennatis atque universo populo,» etc. Indictio undecima ad annum 743 pertinet, quo haec evenerunt. Vitam Joannem hunc prorogasse post Liutprandi mortem certum fere est, at cum haud annus certus indicetur, haeret aqua. Conjecturae loco esse possit illum ad Aistulphi aetatem pervenisse, quod noster relata Sergii ordinatione Romae peracta, statim adjiciat:« Haec autem civitas vexabatur a Longobardis et Veneticis,» quandoquidem motus Langobardorum in Ravennates nulli sub Rachi, qui post breve Ildeprandi regnum Liutprando successit. Aistulphus quidem non irrito conatu Ravennam vexavit, imo vi cepit statim ac Rachi monachum induente rex factus est. At, ut pro viribus ad annum accedamus quo Sergius sedere coepit, Ravennae Aistulpho captae tempus agnoscere operae pretium est, id enim ex eo etiam magni esse momenti inficiari nequit, quod tunc, Eutychio in Graeciam fugiente, exarchatus defecerit. Aistulphi initia Baronius anno 750 consignat; Rubeus ait regem electum statim in Ravennam movisse, eamque cepisse circiter annum 752. Exstat in laudatissimo Farfensi Codice, de quo supra, Aistulphi regis confirmatio bonorum et privilegiorum ejusdem monasterii.« Data Ravennae in palatio, quarto die mensis Julii, anno felicissimi regni nostri tertio, per indict. 4.» Indictio quarta currebat Julio anni 751. Ante Julium itaque ejus anni Aistulphus Ravennam occupaverat, et ante Julium anni 749 regnare coeperat. Hinc optime ad Rachis initia retroceditur. Ante Julium praedictum is monachum induerat; cum autem regnaverit annis quinque, et mensibus sex, quod tradit Ostiensis Chron. Casin. lib. I, cap. 8, fiet quod regnare coeperit circa finem anni 743, et ante sex menses Ildeprando tribuendos, Liutprandus obierit, contra communem sententiam, quae ejusdem mortem anno 744 consignat. Porro indictione undecima, quod ait Anastasius, Ravennam a Liutprando tentatam, referendum puto ad postremos anni 742 menses quibus indictio illa currere a Septembri coeperat.
48.3
Verum haec omnia, si, quod Ughellus ait, Joannes anno 748 obiisset, efficerent Rachi adhuc regnante Sergium ordinatum; cum autem certum sit Rachim Zacharia sedente monachum effectum, consequeretur Sergium etiam ab eodem Zacharia ordinatum, qua de re sunt ob quae vehementer dubito. Agnelli historia examini hic serio subjicienda est. In hujus Sergii Vita, is cum praemiserit tum Aistulphum jam Ravennae degisse, narrat, quod Paulo papae in Franciam pergenti cum Sergius obviam venire neglexisset, ille a Francia rediens Vallem Galliatae a jure Ravennatis archiepiscopi avulsit, Sergiumque ipsum Romam deductum voluit dignitate spoliare. Cum autem objiceret Romanus episcopus irritam Sergii ordinationem, quod contra canones uxoratus ad episcopatum ille transisset:« Ad haec,» inquit noster,« Ravennae pontifex aiebat: Et non mea praesumptione, sed elegerunt me clerus et plebs universa. Interrogasti per ordinem canonico more, et de me omnia vobis patefacta sunt, quomodo laicus fui, et sponsam habui, et ad clericatum perveni, et cognitum vobis factum est, et dixistis, nullum obstaculum mihi esse potest. Postquam talia de me sensisti, cur me consecrasti?» Paulo autem infra adjicitur quod cum Sergius in magno animi moerore esset, nocte eadem pontifex decessit, et Stephanus praemortui frater, qui eidem in pontificatu successit, libertatem Sergio promisit. Stephanum inde hunc ait in Franciam euntem Ravennae substitisse, unde plura asportaverit, cum caeteris ibi relatis, quae an fide digna sint non est hujus loci exquirere. Hic quae chronologiam tangunt ad incudem sunt revocanda.
48.4
Paulum pontificem fratri successisse, qui Stephani III nomine in serie summorum praesulum scribitur, non e converso, certissimum est. Qui Paulo successit pontifex Romanus, Stephanus quidem dictus est, sed nil ad praedecessorem Paulum pertinuit. Praeterea Paulo decedente per annum et mensem Constantinus intrusus Romanae sedi incubavit, antequam Stephanus ejus nominis IV consecraretur. Haec autem minime Sergii historiae congruunt. Is in sua causa pontifici respondet, se ab eo ordinatum, et juxta canones de suo statu interrogatum ab eodem qui tunc criminabatur, et se episcopatu spoliare minabatur. Licet autem potuerit Sergius a Stephano III ordinari, non potuit certe a Paulo. Anno 759 restitutum Sergio Galliatense monasterium a Paulo, diploma testatur, in quo illud ablatum dicitur per praedecessorem suum Stephanum; ubi e contra Agnello monasterio illo Sergium privatum a Paulo fuisse dicitur. Paulus praeterea nunquam in Franciam perrexit, qua occasione in Sergium obviam sibi minime procedentem subirasci potuerit, ut tradit noster. Haec omnia ponderata efficiunt Agnellum non modo in historia, sed in re etiam chronologica omnia susdeque permiscuisse, et, ut puto, cum quaedam Ravennati Ecclesiae sinistre sub Stephano IV evenerit, de quibus observationibus, eaque ex cleri livore pontifici tributa sint, nominum similitudine factum ut Stephano III tributa sint, confusis, ut somniantium mos est, pluribus veris in unum solemne et putidissimum mendacium. Inde commutata duorum pontificum tempora, et perperam Paulo successor datus Stephanus, cum tamen Paulus Stephano successerit. His animadversis utcunque Ravennatis Ecclesiae chronologia veluti e densis tenebris elucet, et consequitur Sergium a Stephano III ordinatum, cum accusaretur de statu ex quo ad episcopatum assumptus fuerat, rite excepisse, se eidem pontifici, qui de se in ordinem redigendo cogitabat, juxta canones in sua consecratione interroganti omnia narrasse de statu laicali, et uxorati, quae, ne ordinaretur, minime ejusdem papae judicio offecerant. Sic circa annum 752, cum jam Aistulphus Ravennam occupaverat, Sergius ordinatus fuit; anno 757, Romae sibi timuit, cum Stephanus obiit VI Kal. Martii; Paulo sedente Galliatae monasterium recepit anno 759. De ejus mortis anno paulo post: nunc duae Pauli pontificis epistolae hic considerationi subjiciendae, quae certam fere efficiunt seriem temporum usque modo ordinatam. Indicem argumentorum hujusmodi ex Panvinio, cum frustra epistolas quaesivisset, dedit Baronius ad annum 767, dederant Centuriatores Magdeburgenses, cent. 8, pag. 725. Gretserus epistolarum volumen collectum primum jubente Carolo Magno, ex manuscriptis edidit, recudit vero Franciscus Duchesne in Scriptoribus Historiae Francorum, tom. III. Argumentum ejus, quae 29, et Gretsero 27, utrobique idem est, et in postremis habet, Paulum« laborare ut Sergius in suam sedem restituatur.» At argumentum et epistola, Baronio 14, Gretsero 28, aliud praeferunt quam quod argumentum Baronio allatum praeferebat. Baronio ita scribitur:« Litteras proditoris Sergii Ravennatis episcopi mittit, et petit auxilium.» Gretserianum vero argumentum et epistola affert, pontificem Pippino litteras a Sergio Ravennate episcopo scriptas mittere, quibus orat ut pontifex a Desiderio, quo cum pax composita fuerat, auxilia petat pro tuenda Ravenna, ac Pentapoli. Emendato per Gretserum ejus epistolae argumento, exhibitaque epistola ipsa, ex utriusque tenore, et ex restituto per eumdem pontificem Galliatense monasterio, cujus rei Rubeus documentum exhibet, luce meridiana clarius apparet Paulum non modo nunquam Sergio iratum fuisse, sed eximie hunc amasse, et fovisse, quem aliquando a sua sede deturbatum pro virili restituendum curaverit. Hinc palam fit errorem communem emendandum, quo, cum apud Agnellum non animadverterit Rubeus Paulo tributum, quod Stephano III tribui debebat, et vice versa, et ipse, et ex ipso Baronius, Faber, Ughellus, caeterique dixerint Sergium sub Paulo male habitum, cum id sub Stephano Pauli praedecessore acciderit, Sergiusque Paulum semper erga se bene affectum senserit.
48.5.1
Sergii obitum, et Leonis initia schismate luctuoso funestata narrat Anastasius in Stephano ejus nominis IV. Licet ea certo anno consignari nequeant, certum tamen est evenisse post aliquod tempus a synodo Romana in causa praecedentis Pseudopontificis Constantini celebrata mense Aprili indict. 7, anno videlicet 769. Cum itaque Sergii Ravennatis archiepiscopi obitum et Leonis ordinationem narraturus Anastasius haec habeat:« His autem peractis synodalibus gestis, contigit post aliquantum temporis de hac vita migrasse Sergium archiepiscopum civitatis Ravennatium,» etc., consequitur Sergium obiisse circa finem anni praedicti, vel circa initium subsequentis 770, nec potuit post annum 771 differri Leonis pacifica sedes, exstincto per Stephanum Michaelis schismate, cum Stephanus ipse Kal. Februarii defunctus sit anno 772. Quod ad ejusdem Leonis obitum pertinet, ex Ughelli computis is Kal. Martii anni 777 decessit, illique subrogatus est Joannes, quem ejus nominis sextum dicunt. Idem fere tradiderat Rubeus, margini, ubi haec consignat annum praedictum 777 ascribens. Inter Adriani pontificis epistolas sunt quarum argumenta afferunt Baronius, et Centuriatores, et ad Ravennatum res pertinent.
48.5.2
Quinta, qua Carolo regi indicat jussisse se, ut Veneti Ravenna, sive Pentapoli, expellerentur, Germanum ducem res ac possessiones Ravennatis Ecclesiae invasisse exponit.
48.5.3
Duodecima Carolo regi musiva, et marmora urbis Ravennae tam in templis, quam in parietibus, et stratis sita donat.
48.5.4
Vigesima octava propter inobedientiam Leonem Ravennatem episcopum accusat.
48.5.5
Vigesima nona indicat se mittere epistolam Gradensis patriarchae. Hanc a Leone archiepiscopo Ravennate prius apertam, et lectam fuisse queritur. Idem Leonem iterum accusat.
48.5.6
Trigesima. De Leone archiepiscopo Ravennate, indicat gratum sibi esse quod ad Carolum profectus sit.
48.5.7
Trigesima prima. Iterum vehementer Leonem Ravennatem archiepiscopum accusat, quod inobediens, ac protervus factus si ab illo tempore quo a Carolo rediit, et Carolum orat, ne S. Petro auferri patiatur, quae ab ipso, et Pipino patre ejus ipsi B. Petro oblata sunt.
48.5.8
Trigesima nona. Ipsum mendacii arguit, et objurgat quod Ravennam ad electionem novi pontificis legatos suos direxerit.
48.5.9
In Codice autem Carolino infra scriptae epistolae ad Ravennatem historiam pertinentes exstant, quarum argumenta exhibemus.
48.5.10
Ep. 50. Pontifex Carolo scribit Langobardos, et Ravennates, pro eo quod rex missum retinuisset, dicere, nullo modo regem ipsum in apostolica permanere charitate. Petit itaque remitti.
48.5.11
Epist. 51, in embolo. Accusat Leonem Ravennatem, quod, postquam a Carolo reversus fuerat, obedire nolebat, sed detinebat Imolam, atque Bononiam. Praeterea quia missum pontificis Dominicum directo exercitu vinctum Ravennam deduxisset, nec permitteret quemquam ad pontificem venire de civitatibus Aemiliae, quae numerantur Faventia, ducatus Ferrariae, Comiado[ Leg. Comaclo, Bacch.], Foro Livii, Foro Populi, Caesena, et Bobio, seu tribunatu decimo, petit, ut in ordinem redigatur.
48.5.12
Ep. 52. in embolo. In ea fere de Leone habentur, ac in antecedenti.
48.5.13
Ep. 53 Leonem Ravennatem, sibi haud ingratum ad Carolum ivisse ait.
48.5.14
Ep. 54. Denuo pontifex Leonem accusat ob enarrata in superioribus ep. 51 et 52. Notabilia autem ea sunt quibus dicitur, quod Leo retinens urbes Aemiliae exemplo Sergii se tuebatur; ait enim a Stephano pontifice Sergium exarchatus regimine privatum,« dum contra ejus voluntatem agere spiritu superbiae nitebatur.» Ex quo agnoscimus Sergium a Stephani favore excidisse.
48.5.15
Ep. 67. Concedit pontifex Carolo musiva et marmora palatii Ravennatis.
48.5.16
Ep. 71. Significat quomodo fiat electio episcopi Ravennatis, et ait quod quando Sergius obiit, res cum dissidio processit ob schisma Michaelis. Addit electionem novi archiepiscopi fieri cum beneplacito apostolicae sedis a clero, et plebe, nec missum a regibus directum, vel in electione Joannis, vel in altera Gratiosi.
48.5.17
Ep. 82, memoratur Joannes monachus et abbas Ravennas missus a pontifice ad Carolum.
48.5.18
Ep. 84, significat pontifex Carolo se jussisse ut mercatores Veneti ex Ravennati urbe et Pentapoli ejicerentur. Orat ut coerceatur dux Geramnensis, qui occupaverat quasdam terras ad Ecclesiam Ravennatem spectantes.
48.6
Ex praemissis epistolis, ea, quae numero 71 designatur lumen praebet pro chronologia disponenda; novimus enim non modo Leonis electionem factam Stephani sedentis tempore, sed et ante Adriani obitum decessisse Leonem, Joannem, et demum Gratiosum, et in ea agi de successoris electione, qui Valerius exstitit. Cum vero Gratiosus, ex nostro, sederit eo tempore quo Carolus Adriano superstite Ravennam venit, necessario consequitur anno 786 jam episcopum ordinatum; Carolus enim tunc hyemis tempore contra Beneventanos venit, et Florentiae Natalem Domini celebravit, ut Eginhardus narrat. Joannes autem Gratiosi praedecessor potuit obiisse paulo ante ex morbo quem contraxerat paulo postquam juveni maledixit circa festum S. Apollinaris, 23 Junii. Hic autem, si, quod Agnellus habet, sedit annos VII, mens. I, dies III, circa annum 776, quo Leo coepit, decesserat. At Gratiosi episcopi vita nequit protrahi ultra annum 795, qui Adriano fuit emortualis. Cum epistolae Adriani, absque chronologico ordine collectae sint, nulla lux inde affulget, ut putem ad postremos Adriani annos Gratiosum pervenisse, ex eo quod ex omnibus Adriani epistolis nulla quidquam habet de Ravennae episcopo Gratiosi successore.
48.7
S. itaque Valerius ab Adriano circa annum 794 ordinatus est. De Martino, qui Valerio suffectus fuit, haec Agnellus in ejus Vita,« et pene annos LXXX istius adeptus est sedis, consecratus Romae per manus Leonis III papae.» Numerus LXXX ad Martini aetatem referendus est, cum episcopus ordinatus fuit, dum autem a Leone III consecratus dicitur, fit eumdem ante annum 816 sedere coepisse, eo enim Leo III e vivis abiit. Sed et ante annum 811 consecratus est Martinus; ait enim in ejus Vita noster:« Mortuus est istius temporibus Pippinus Langobardorum rex, et voluto tempore obiit Carolus imperator die trigesima mensis Januarii.» Pipinus paulo post quam bellum cum Venetis confecerat, quod ad annum 810 refertur, diem obiit, Carolus vero anno 814. Verum et ante annum praedictum 811 sedere coepisse Martinum, sunt quae suadeant, plura videlicet quae Leone III vivente evenerunt, quaeque plurium annorum spatium exegisse videri possunt: reparatum videlicet sancti Apollinaris Classense templum Romani pontificis liberalitate, et controversiae, inter Martinum ipsum ac Leonem. Hinc sancti Valerii aetas fere concluditur inter annos 794 et 809. Martinum praeterea Stephani papae aetatem superasse fere certum est, nam Stephanum ipsum Ravennam venientem excepit, ut ex nostro intelligimus, qui plura praeter ea quae exstant de Martino scripserat, quae simul cum integra Petronacis episcopi Vita exciderunt. Itaque pontificem hunc prioribus Paschalis papae annis nonagenario majorem obiisse, fere certum fit. Erravit igitur, qui Petronacis Vitam supplevit, cum scripsit hunc Carolo imperatori honorem jurasse, quandoquidem plures ante annos Carolus decesserat, cum Petronacius sedere coepit. His addenda sunt quae ad Agnelli aetatem investigandam adnotavi in observationibus ad versus libro Pontificali praefixos, observatione quarta. Paschalis papae initia ad diem 28 Januarii anni 817 alligat Baronius, et Petronacii initia ante annum 819 collocanda concluditur ex ejusdem Paschalis privilegio dato mense Julio, Ind. 12, apud Rubeum legendo, qui ex autographo illud descripsit, in arboris cortice, ut ipse ait, verius in charta Aegyptia, exarato. Petronacius anno 826 in Romano concilio sub Eugenio subscripsit, pervenitque usque ad Gregorii IV aetatem, a quo ejus successor Georgius ordinatus est, quod tradit noster. Gregorius autem sedere coepit circa annum 827. Georgius aetatem produxit ultra annum 841, quo quidem ad VII Kal. Julii Carolus Calvus de Lothario Fontanis victoriam reportavit. Plura de horum pontificum chronologia addere, somniis indulgere esset.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).