Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 52.3
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
52.3.1
VITA JOANNIS. OBSERVATIONES AD VITAM JOANNIS. Dissidium inter episcopum et clericos indicatum. Quae de Joanne Rubeo narrentur. Calicodimia quid?
52.3.1
Priora hujus Vitae dissidium quoddam inter clerum et episcopum indicant, quo quidam ex clericis carceri traditus per archidiaconum et archibresbyterum, vi portis illata, liberatus est. Quae hic narrantur reliqua Rubeus lib. V, pag. 229, breviter et, ut consuevit, eleganter complexus est. Joannis S. Donati abbatis sanctitate laudata, de Leopati morte nil habet. Monasterium cui Pontificalis hujus libri auctor abbas praesedit, vocat S. Mariae ad Blacharras; at in codice quo utor, constantissime ubique ad Blachernas scribitur. Joannem episcopum ex eo commendat, quod Ursiani templi maximam testudinem plumbeis laminis, quibus ejus rei memoria litteris indita sit, contexuerit, et S. Apollinaris in Classe aram maximam ex argento, atque auro, ac testudine pyramidis instar ornaverit, et coronas metallicas ingentes eidem basilicae donaverit. Ex Deodati affinibus laudat Agnellus Basilium patrem suum, et Andream avum, qui defuncti cognatus dicitur, cujus uxor Basilii mater, et, ut reor, Deodati soror, limbum seu fasciam auream miserat, qua defuncti facies obligaretur, postremum amoris erga fratrem monumentum. Sepultus dicitur Deodatus non in basilica, sed in oratorio, quod de more monasterium vocat noster; coemeteriis enim haec superstructa alibi demonstravimus.
52.3.2
Inter vocabula barbara quibus utitur noster, occurrit hic calicodimia, et satis intelligitur locum fuisse unde pocillator calicem accepit, quem vino plenum pontifici porrexit. Scriptum fuisse puto calicotheca. At haec tanti non sunt ut diutius immoremur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).