Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 6.1
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
6.1
VITA S. ELEUCADII. CAPUT UNICUM. Sancti Eleucadii nomen, ordinatio, sapientia, scripta. Ejusdem sepulcrum.
6.1
Eleucadius II, cui nomen Latine Candidus intelligitur. Hic mitis, et prudens fuit, et eum sanctissimus Apollinaris diaconem sacravit. Cujus tanta fuit philosophia, ita ut plurimos de Novo et Veteri Testamento libros conderet, et de incarnatione Domini nostri Jesu Christi, atque illius passione volumina exaravit; unde et in passione Apollinaris athletae Christi legitur; Eleucadium philosophum diaconum fecit. Iste vere gentibus praedicavit, et in sua Ecclesia oleo pietatis perunctus quasi lucernae lumen effulsit. Defunctus est autem XVI Kal. Martii, et sepultus est extra muros Classis, ubi usque hodie ad laudem est nominis ejus ecclesia aedificata, et Deo consecrata. Sedit autem annos...... mens...... dies.....
6.2.1
VITA S. ELEUCADII. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI ELECCADII. Sancti Apollinaris Acta Agnelli tempore exstasse. Sancti Eleucadii corpus Papiam minime translatum. Inter scriptores ecclesiasticos apostolicos sanctum Eleucadium referendum.
6.2.1
Quod in primis notandum illud videtur, exstasse nimirum Agnelli tempore Acta passionis sancti Apollinaris, ex quibus assumpserit is quae de eo supra narravit, plura dicturus si plura legisset. Nullus autem dubitandi locus remanet, quin narrata ab Agnello certa fide nitantur: Eleucadium in primis ex gentili philosopho ad Christi fidem conversum diaconatus officio insignitum ab Apollinari fuisse. Sanctus Petrus Damianus in sermone de sancto hocce Eleucadio ea tantum habet quae ex Agnello didicerat, ut sermonem totum legenti manifestum fit; caetera recentiorum sunt.
6.2.2
Palmare autem illud est, quod Rubeus tradit ex fide cujusdam libri Ecclesiae D. Michaelis Ticinensis, in quo haec legi affirmat:« A parte dextera in cornu ipsius templi est corpus S. Eleucadii archiepiscopi Ravennatis, qui dum ob philosophiam, cujus erat peritissimus, fidem Christi studiosissime impugnaret, tandem superatus et conversus est a B. Apollinari discipulo principis apostolorum et coelestis clavigeri Petri, qui post ejusdem conversionem de fide Christi mirabiliter scripsit, et disputavit, adeo ut tempore suo appellaretur haereticorum metus, et primus in Italia ordinavit officium nocturnum pariter, et diurnum, solemniter distinguendo libros Novi et Veteris Testamenti, ut hodie per totam Ecclesiam leguntur in matutinis, et Ravennam huc translatum fuit per Christianissimum imperatorem Constantinum natum sanctae Helenae, qui hanc basilicam fundavit anno Nativitatis Domini 325, propter gloriosum triumphum, quem tunc obtinuit contra Gallicos imperium non verentes, precibus signiferi sancti Michaelis.» Haec ex Rubeo referunt etiam Bollandus, et Henschenius ad diem 14 Februarii, et rem perpendentes addunt verba Caroli Sigonii de Occidentali imperio, lib. III, ad ann. 314, de templo S. Michaelis Ticinense a Constantino aedificato, et de S. Eleucadii corpore illuc translato; praeterea adjiciunt eadem cum Sigonio tradita a Stephano Breventano, lib. IV Historiae Ticinensis, qui tamen pro 314 annum exprimit 325. His adjungunt Speltam in Thoma episcopo Ticinense XI, confirmantem dicta de aede a Constantino exstructa, et Saccum illud solum affirmantem, templum videlicet constare aedificatum ante Gothorum incolatum, ac denique Gualam in Sanctuario Papiensi, lib. IV, cap. primo, qui templum illud non a primo Constantino aedificatum dicit, sed a recentiori Italiae principe translatum asserit S. Eleucadii corpus, idque constare ex monumentis Ticinensibus. His narratis laudati Bollandus et Henschenius desiderant distinctius nosse monumenta hujusmodi, si quae sunt, praeter allatum a Rubeo id Constantino Helenae filio tribuens; inde modeste ex Rubeo quaerunt qui sint qui sentiant sacrum Eleucadii corpus ab Aistulpho rege translatum, qui regnavit saeculo octavo temporibus Pippini, et Caroli; Rubeus enim, qui in priori editione Historiae suae rem absolute tradiderat, in posteriori per haec verba moderatius dixit« plerosque opinatos corpus ab Aistulpho translatum.» Ita quidem non modo doctissimi collectores, sed et Rubeus ipse ostenderunt se de rei veritate dubitasse.
6.2.3
Ego sane ex D. Petri Damiani, ac in primis ex Agnelli silentio, de ea re quam maxime dubito. Qui enim fieri potuit ut qui absque haesitatione( quod alias consuevit) scripsit Eleucadium sepultum extra muros Classis, ubi usque ad sua tempora ad laudem sui nominis ejus Ecclesia aedificata fuerit, quae etiam Petri Damiani aevo exstabat, nil addiderit de translatione ejusdem Ticinum a Constantino facta? Quod si id tribuatur Aistulpho, ut contendit Rubeus, vel Liutprando, ut Fabrus perperam in id citans scriptores supra laudatos, crescunt argumenti vires; etenim incredibile mihi est Agnellum rem tacuisse suis fere temporibus actam. Nil autem hic, nil in Vita Sergii episcopi, ubi multa de Aistulpho, qui ibi dicitur chlamydem qua erat indutus super sanctum altare Ursianae ecclesiae posuisse, et cogitasse de aedificanda Petriana ecclesia, quae funditus eversa fuerat, licet ob rerum vices id non praestiterit. De Ecclesia etiam S. Michaelis Ticinensis Agnellus loquitur in Vita Georgii episcopi, et nullibi de translatione asserta ullum habet verbum.
6.2.4
Praeter haec, ut dubitem de hujus translationis veritate, facit inconstantia qua rem tantam tradunt auctores memorati; quorum duos testes, ut aiunt contestes idem tradentes, non habemus, quare ex eorum dictis quid verum sit elici nequit. Unum monumentum, quod Rubeus affert, multis ex capitibus laborat. Primo etenim« ex libro quodam illud sumpsisse se dicit, ubi de reliquiis divorum quae ibidem locatae sunt fit mentio,» et nil praeterea quod libri antiquitatem et authentiam commendet; quinimo Rubeus ipse de monumenti hujusmodi fide dubitans deprehenditur, ubi ab ejusdem asserto recedit, affirmans ab Aistulpho Longobardorum rege factum illud ipsum, quod a documento Constantino Helenae filio tribuitur. At librum illum scriptoribus rerum Ticinensium ignotum recentioris aeditui cujusdam fuisse ostendunt quae ibidem leguntur de lectionibus Veteris et Novi Testamenti dispositis, si Deo placet, a S. Eleucadio pro matutini officii precibus, quales scribentis tempore recitabantur; constat enim certas hujusmodi lectiones non fuisse dispositas nisi post saeculum saltem undecimum, cum antea pro superioris in choro nutu legerentur. Nec officii, ut vocant, dispositio una fuit« per totam Ecclesiam,» quod tradit libri ejus auctor, nisi recentioribus saeculis. Quinam vero triumphus ille gloriosus, quem tunc, id est anno 325 obtinuisse dicitur Constantinus« contra Gallicos imperium non verentes,» ex cujus occasione S. Michaelis templum Ticini exstruxerit? Nullum novimus bellum contra Gallicos, seu Gallos, Constantini tempore peractum, quinimo circa illa tempora Constantinum agentem in Galliis faustis acclamationibus exceptum exhibent Codices Theodos., lib. II, de veteranis, et Justin. l. prima de veteranis, ubi edictum de immunitate veteranorum dedit, de quo Baronius ad annum 320. Nutat itaque assertae translationis historia, quousque legitima monumenta proferantur, licet alterius sancti ejusdem nominis corpus Ticini servari libenter credam.
6.2.5.1
Ex Agnelli demum, veterum etiam aliorum Agnello cognitorum, sicut et recentiorum testimonio constat, Eleucadium inter ecclesiasticos scriptores, et quidem apostolicos, adnumerandum esse, quamvis omissum ab omnibus ejus argumenti auctoribus, qui Bibliothecas conscripsere. Magna sane jactura opera ejusdem interiere. Scripsit autem: In Vetus ac Novum Testamentum libros plures.
6.2.5.2
De Incarnatione et Passione Domini
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).