Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 7.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
7.1
VITA S. MARTIANI. CAPUT UNICUM. Sancti Martiani genus, ordinatio, vita et obitus.
7.1
Martianus III, antistes praeclarus, ex nobili ortus est progenie. In sancta, fecundus Spiritu sancto, permansit Ecclesia. Hic cleros ampliavit sacro dogmate eruditus, atque diaconos, presbyterosque consecravit plurimos. A beatissimo Apollinare una cum prudentissimo Eleucadio diaconus ordinatus est, sicut in passione ipsius ordinatoris reperitur, ubi ait: Martianum nobilissimum virum, Eleucadium diacones consecravit. Post plura miracula in pace Deo creatori animam reddidit. Unde arbitratus sum quod in ecclesia beati Eleucadii sepultus sit. Sedit autem annos...... mens...... dies...
7.2.1
VITA S. MARTIANI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI MARTIANI.
7.2.1
Martianus Ravennas perperam cum Dertonensi confusus. Rubeus in secundis curis emendatus.
7.2.2
Fabrus in sacris Ravennae Monumentis, quosdam ait, Martianum archiepiscopum Ravennatem confundere cum Martiano episcopo Dertonensi et martyre, quos recte corrigit. Henschenius in Actis sanctorum, ad diem 22 Maii haec de ea re habet:« Hieronymus Rubeus diligens alias et accuratus Scriptor, deceptus nominis similitudine aut identitate, ex quibusdam apocryphis manuscriptis utrumque Martianum in unum conflavit lib. primo Historiae Ravennatum, pag. 55,» quasi S. Martianus episcopus Ravennatum Dertonae ob Christianam fidem martyrium subiisset, et sanctum ejus corpus Ravennam ad suam ecclesiam fuisset reductum.« Verum constat corpus S. Martiani episcopi Dertonensis et martyris in sua ecclesia detineri, et ibi eum ut martyrem coli, e contra S. Martiani episcopi corpus ad suos fuisse sepultum, eumque supra ostendimus( ex officii videlicet et missae ritu) non martyrem, sed confessorem haberi.» Et sequitur laudans Fabrum, et describens ex eodem loca SS. Petri Chrysologi ac Damiani, quae hoc ipsum probant. Rubeus de S. Martiano in priori Historiae Ravennatis editione Aldina 1572 haec tantum scripserat:« Sufficitur Eleucadio in Ravennati archiepiscopatu Martianus a Deo demissa columba electus, natus sublimi loco, vir in primis pie, juste ac temperanter vitam degens, tanto concitus ardore animi, ut Christum praedicans in animis Ravennatum ardentes amores excitaret omnium virtutum, multique nullis rerum adversarum ictibus frangi, neque oppugnationibus nefariorum de gradu pietatis dejici potuerint, sed calamitates omnes, tandemque necem pro Christo libenter pertulerint. Plurimos sacris initiavit, cumque rerum admirabilium gloria clarissimus esset, coelestem in patriam abiit XI Kal. Junii, atque, uti in vetustissimis scriptis collegimus, in D. Eleucadii sepulturae traditus anno Domini septimo, et trigesimo supra centesimum, dum Aelius Hadrianus imperaret.» Haec tantum scripserat Agnello fere fidens eruditissimus auctor; at secundis curis ab Agnello recedens, admisit quod merito et Fabrus, et Henschenius, caeterique scriptores refellerent.

Intertext edge

Open linked passage

Note