Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 8.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
8.1
VITA S. CALOCERI. CAPUT UNICUM. Nominis etymon, Caloceri praedicatio, obitus.
8.1
Calocerus IV bonum tempus interpretatur, et si forte C in I vertatur et ieros dicatur, senior intelligitur, vel sacerdos, sive dominus. Iste enim proveeta aetate vir grandaevus fuit. Sub illius temporibus multas gratias et magna mirabilia per eum Dominus in populo exercuit. Cujus tanta praedicatio fuit, ac talis[ talem] curam gessit pastoris, ut non solum adquisitas oves erudiret, verum etiam ex gentilium sede atque robore daemonis animas evelleret, et ad sacrum fontem baptismatis coelesti Domino recrearet. Defunctus et sepultus est, sicut aiunt quidam, 3 Februarii in basilica B. Probi confessoris. Sedit autem annos....... mens...... dies......
8.2.1
VITA S. CALOCERI. OBSERVATONES AD VITAM SANCTI CALOCERI. Calocerus cujas fuerit. An praecedentium episcoporum vicarius. Tamaius de Salazar, et Pseudo-Dextri figmenta refutata.
8.2.1
Bollandus et Henschenius ad diem 11 Februarii subdubitant an Calocerus Graecus fuerit, quod ab aliis solius nominis argumento affirmatur. Ex Pontificali Agnelliano manifestum fit id sibi persuasisse etiam veteres, quare Agnellus ipse infra in Vita S. Petri ait:« A tempore B. Apollinaris una cum isto viro praedecessores sui Syriae fuerunt.» Syriae nomine Orientis partes intelligit. Assertioni hujusmodi tamen plurium antistitum, qui Petrum praecessere, nomina mere Latina videntur obstare, quod in Calocero non efficit.
8.2.2
Addunt recentiores ex S. Apollinaris Actis elici Calocerum praedecessorum suorum vicariam operam egisse, cum quomodocunque abesse contingebat. Probabilius multo videtur S. Apollinare vivente id praestitum a quatuor viris, qui in pontificali sede post ipsum successive sederunt. Nil de his tamen Agnellus.
8.2.3
Tamaii de Salazar in Martyrologio Hispanico commenta referunt laudati collectores, quae ipse orbi propinavit juxta Pseudo- Dextri assertum Chronicon, quaeque omnia in suam lucubrationem assumpsit Fabrus. Ea autem sicut Marianae prius, ita sibi suspecta dicunt. Ego nullam fidem mereri statuo, cum de ea re nil apud veteres quos audivit legitve Agnellus inventum fuerit. Fragmentum Flavio Marco Dextro ascriptum, quo fruimur, editum in fine Bibliothecae veteris Hispanae doctissimi quondam viri Nicolae Antonii ex humanitate et bonarum litterarum amore eruditissimi, piissimique cardinalis de Aguirre, qui opus insigne posthumum publici juris fecit; fragmentum, inquam, illud adventum D. Jacobi in Hispanias in hunc modum consignat:« Jacobus ad Hispaniam venit XXXVI.» Si itaque sustineatur, notas huic brevi narrationi affixas significare annum ab ortu Salvatoris 36( de qua re aliorum esto judicium) quomodo credemus Pseudo- Dextro Calocerum ex Syria cum D. Jacobo ad Hispanias navigasse, ibidem praedicasse, indeque postquam diutius episcopatum Ravennatum tenuit, centenario licet majorem, ad coelum migrasse anno 130. Sed neque sustinetur Calocerum ad eam aetatem pervenisse. Cum Rubeus Agnellum legisset scribentem:« iste Calocerus etenim provecta aetate vir grandaevus fuit,» credidit sibi licere aetatem ampliori regula dimetiri, dixitque.« Calocerum cum annum aetatis centesimum viridi senecta superasset, mortem cum vita commutavisse.» Haec assumens Pseudo- Dexter Higuerrianus, ea in suam rem inepte traduxit, non animadvertens multis porro annis Calocerum centenario majorem obiisse, si socius D. Jacobi in Hispanias venit. Quae quidem mirum est non advertisse Fabrum, qui profitetur Baronio adhaerere, et accurate perpendere debuerat ea quae gravissime Baronius ipse ad diem 25 Julii in Martyrologium adnotaverat de tempore quo D. Jacobus in Hispaniam venire potuit, ac de iis quae ibidem gessisse illum consentaneum est sacrarum Scripturarum et veterum scriptorum testimonio.

Intertext edge

Open linked passage

Note