Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 9.2
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
9.1
VITA S. PROCULI. CAPUT UNICUM. Sancti Proculi mores et obitus, sepulcrum dubium.
9.1
Proculus. V. Hic pius fuit, velut pater in filios, et plures ad ecclesiastica crebro viscera complectebat, et suae praedicationis dulcedine velut mellitus se se populo tribuebat, et sicut lactis sitientibus pocula ministrabat. In senectute positus capitis canitiei gratia repletus sacerdotium cum vita finivit, et ubi ejus sit sepulcrum ignoro. Ambiguitas est mihi, utrum in basilica B. Probi sit conditus, an in sancti Eleucadii confessoris. Sedit autem annos....... mens........ dies.......
9.2
VITA S. PROCULI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI PROCULI. Dies emortualis sancti Proculi incerta.
9.2
Agnellus nil de anno dieve quibus coepit finivitve pontificatum Proculi rescivit, et quod in margine Codicis de prima die Decembris adnotatum est, recentioris manus est parergon. Rubeus tamen testatus et ipse sepulturae incertitudinem addit:« Id constat obiisse sub id fere tempus quo Hyginus, qui Telesphoro in pontificatu successerat, obtruncatus est, eique successor datus Pius Aquileiensis, quemadmodum Proculo apud Ravennates Probus.» Unde autem id constet, minime dicit; Fabrus vero, part. II, haec habet Latino sermone reddita: Proculus« post decem in pontificali munere exactos annos, aetate demum labente, vitam cum morte commutavit anno centesimo quadragesimo secundo, sedente in pontificali Romana sede Telesphoro eodem anno suffecto Xysto hujus nominis primo, ac imperante Antonino Pio, prima Decembris die.» Unde haec sumpserit. nec iste docet. Incerta proinde omnia.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).