Aimoinus Floriacensis950-1008
Historia Francorum
Fran 6.33
Choose a text
More by Aimoinus Floriacensis
—
9751 Hisfra2
6.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De regni Francorum inter filios Clodovei partitione.
6.1
Igitur quatuor filii Clodovei, Theodoricus, Clodomirus, Childebertus atque Clotarius, regnum inter se aequa lance dividunt. Et Theodoricus quidem sedem regni sortitus est Metis, Clodomirus Aurelianis, Clotarius Suessionis, Childebertus Parisius, quo et pater eorum. Quo tempore sanctissimus papa Joannes, qui Hormisdae successerat, Constantinopolim ad imperatorem Justinum est profectus, a Theodorico Gothorum rege missus. Justinus namque Augustus, cum esset vir fide catholicus, haereticos impugnans, ecclesias eorum orthodoxis condonaverat, consilio memorati papae usus. Quapropter Theodoricus, Arianae existens haereseos, eum cum aliis catholicis viris ad imperatorem direxit, mandans quod, nisi Arianis Ecclesiae redderentur, cunctum Italiae populum gladio percutiens exstingueret. Sanctus autem antistes, ut erat languidus, iter arripiens navigio Constantinopolim est evectus. Occurrit autem ei Augustus et omnis civitatis clerus, gaudente principe suscepisse se in regia civitate pontificem sedis apostolicae. Peroratis ergo pro quibus ierat et impetratis, ipsi Justino Augusto, ut vicarius beati Petri, imperialem imposuit coronam, et, accepta remeandi licentia, reversus est Ravennam. Quem Theodoricus, eo quod audierat eum ab Augusto honorifice susceptum, diutina custodia maceratum, jejuniis ac squalore carceris afflictum, ultimum coegit exhalare spiritum. Qui deficiens animam Christo martyr reddidit. Alios quoque qui cum eo fuerant, partim igne cremavit, partim variis poenis interfecit. Inter quos Symmachum patricium et Boetium ejus generum, post carceris custodiam, gladio puniri jussit. Qui, videlicet Boetius, quam disertus fuerit in litteris saecularibus, quamque fuerit catholicus, ex ejus comprobatur codicibus. Testatur hoc arithmetica, necnon dialectica, ipsa etiam omnium animis gratissima musica ab eo translata, et Latinorum jamdudum eam desiderantium auribus delectabiliter infusa. Porro ejusdem de sanctae Trinitatis consubstantialitate liber liquido ostendit quam eximius suo, si licuisset, tempore sanctae ecclesiae colonus exstitisset. Theodoricus autem tam immanis sceleris statim pretium luit. Namque, nonagesimo octavo post hoc facinus die, subita morte defunctus indignam vitam digno exitu finivit. Cujus animam quidem solitarius, apud Liparam manens insulam, vidit, inter sanctissimum papam Joannem et Symmachum ex consule deductam, in Vulcani demergi ollam, eo loco vicinam. Quae ideo sic dicitur, quod inibi manere, tanquam aeneum vas, fervescat ab igne. Hoc modo periit Theodoricus, homo in suis initiis honestis pollens moribus. Romanis etenim primitus quotannis ad subsidium conferebat tritici centum viginti millia modiorum. Qui veniens ad extrema, ut ex superioribus patet, polluit omnia. Huic fuit in conjugio juncta soror Clodovei Francorum regis, nomine Audefleda. Suas quoque sorores aut filias Theodoricus principibus circumpositarum sociaverat nationum. Nec erat ulla gens vicina Italiae, cujus rex ejus esset affinitatis expers. Nunc coeptae ordinem prosequamur Historiae.
6.2
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De bello inter fratres ob divisionem regni orto.
6.2
Diviso quadrifariam, ut supra praelibatum est, regno, aliquantisper saeva bellorum quievere incendia. Dani vero, gens inquietissima, conscensis quampluribus navibus, fines regni Theodorici regis ingressi depopulantur. Contra quos supradictus rex filium suum Theodebertum cum exercitu illas ad partes direxit. Qui, fugatis hostibus captivisque ereptis, victor reversus est.
6.3
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT III. De Clotildis ad reges oratione.
6.3
Theodorico itaque rege hostilem incursum propulsante, Clotildis regina reliquos filios, Clodomirum atque Childebertum, necnon Clotarium, advocans, hac eos oratione alloquitur:« Omnipotens, inquit, totius conditor ac rector orbis, Deus, paterni vos ideo voluit esse haeredes regni ut maternae vos constitueret vindices injuriae. Quapropter, dilectissimi filii, feliciter nati, felicius educati, si bene quid de vobis promerui, ulciscimini quaeso, injustam patris matrisque meae infandissimam necem. Gaudeam, inquam, hos me enutrisse materni exsecutores doloris, quorum ingemisco perisse avos, magni si adviverent auctores honoris. Neque etenim parvi pendenda est vobis causa mearum querelarum, quibus contigit tantorum carere patrociniis propinquorum, quos vobis abstulit inimici atrox invidia, priusquam hujus vitae perciperetis oblectamina. Quid vero spei sit reliquum animadvertite. Nunquid parcituros putatis nepotibus qui non pepercerunt fratribus? Et certe illos parva pro parte regni e medio sustulerunt hominum. Vobis autem mitiores fore censetis, quibus ablatis magnorum inerit spes regnorum? Namque si vos justam non exegeritis ultionem, ipsi vobis infaustam inferent necem. Quod si miseratione non movemini mortuorum, anxios saltem meorum contemplamini affectus viscerum, qui fuerint, dum patrem gladio, matrem fluminis submersione, sororem exsilii relegatione damnari conspexi.» His filii piis maternae querelae commoti affectibus, exercitum Francorum pervalidum congregantes, Burgundiam contra Sigismundum et Godmarum, filios Gundebaldi regis, pugnaturi ingrediuntur.
6.4.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De Sigismundi in aedificanda aede sanctorum martyrum sancta magnificentia et victoria.
6.4.1
Tunc temporis Sigismundus basilicam sanctorum Mauricii sociorumque ejus magnis exstruebat impensis, in loco nuncupato Agauno. Circa eumdem quippe locum magnanimitatem suae ostendit devotionis, dum esset vir optimae mentis et sanctarum locupletator ecclesiarum. Nam et praediorum illi loco contulit copiam, et clericorum ordinem psallentium constituens, sanctae religionis martyres propitios sibi adscivit. Meminerat etenim se, conjugis persuasionibus deceptum, unicum amisisse filium. Quem, dum illa odio persequitur novercali, in tantum exosum fecerat patri, ut felle commotus juberet eum puniri gladio. Nec multo post facti poenitentia ductus, secum ipse reputans quid sceleris admiserit, ad sepulcra sanctorum recurrens saepe humique prostratus, eos erga se clementissimos fore efflagitans, rogabat ut, si quid minus perfectum divinaeque majestati adversum in suis reperiretur actibus, id corum interventu justus Judex in hoc saeculo potius quam in futuro puniret examine. Quam petitionem ad effectum juxta votum pervenisse constat. Audiens quippe exercitum advenire Francorum, instruit et ipse copiosam suorum manum, atque adversus eos pugnaturus aciem dirigit. Congressione itaque facta, Francis acriter praeliantibus, victi Burgundiones fugae praesidio se committunt. Sigismundus vero cum tutelam sanctorum Agaunensium martyrum citato expeteret cursu, a Clodomiro, Francorum rege, qui eum persequebatur, captus atque Aurelianis perductus, carceri est mancipatus. Tunc beatus Avitus, qui in territorio ejusdem urbis abbatis fungebatur officio, rogare Clodomirum coepit ne tam excellentis nobilitatis insignisque bonitatis virum neci traderet. Quod ille audire detrectans, eum in villa, cui Calumpnia nomen est, perduci, ac ibidem cum filiis capite caesum in puteum projici jussit. De quo postmodum sublatus atque ad basilicam sanctorum Agaunensium devectus martyrum, cum digno est honore sepultus.
6.4.2
Quem sanctorum collegio Christum Dominum annumerasse, ideo non ambiguum habetur quod febricitantes quique, si pro remedio animae ipsius salutare fideliter offerre fecerunt sacrificium, continuo ab infirmitatis suae liberantur incommodo. Auctor vero necis ejus non diu laetatus est in hoc facto. Nam, sequenti anno, idem Clodomirus, commoto exercitu, partes Burgundiae devastaturus aggreditur. Cui occurrit frater regis defuncti, ac, fraternae necis avidus vindex, pugnam cum eo non dubitavit conferre. Sed Burgundiones, more sibi solito, animositatem Francorum non perferentes, hostibus terga nudarunt. Rex vero Clodomirus, juventa alacrior, armis munitus, et ipso praesentis certaminis prospero successu animatus, dum audacius quam debuit hostes insequitur, pernicitate equi cui insederat vectus, agmen inimicum, sui nimium negligens, antecessit. Quem illi a suis desertum, a se vero circumventum conspicati, telis eminus urgere coeperunt. Sola etenim species viri et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria per turbabat hostem, ne quis propius feriturus auderet accedere. Qui, ubi hostilibus se circumdatum cuneis vidit, nullumque adesse suorum, in virtute sola remedium ponens salutis, convertit equum seseque collegit in arma. Aestuare tamen magnanimus coepit juvenis, atque, incertus animi, ingentia pectore versare consilia. Obviamne eundum, an hostibus cedendum foret, aliquandiu deliberavit. Tandem aliquando invenit ratione viam, vicitque mentem pudor; interque confertissimos adversi agminis viros proruens, ferro iter aperire conatus, quem primum obviam habuit equo dejecit. Circumventus autem, confossis lateribus vitae terminum sortitus est. Impiger sane juvenis et manu promptus, sed consilio parum providus; qui in secundis amorem posuerat vitae. Fuit tamen maternae, pro posse, ultor injuriae. Porro Franci, regis interitu comperto, non, ut nationes caeterae, subsidium quaesierunt fugae, sed, ira fervente, Burgundiones insecuti caedunt prosternuntque graviter. Devastataque omni Provincia, nativum repetunt solum. Regnum regis interfecti cum ejus uxore, Gundeuca nomine, frater Clotarius accepit. Filios vero ejus, Theodoaldum, Guntarium atque Clodoaldum, avia eorum Clotildis materno suscepit nutriendos affectu.
6.5.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De Justiniano et Belisario.
6.5.1
His ipsis apud Constantinopolim diebus, Justino humanis rebus exempto, Justinianus ei successit in regno. Is autem Justinianus, dum esset temporibus memorati Justini sacri scrinii praepositus, et Belisarius equitum praefectus, mutuae sibi adinvicem dextras dederant amicitiae. Hi jurisjurandi se obligaverant fide,« ut, si quilibet eorum altioris gradus potiretur honore, socium sibi aequaret dignitate.» Quadam itaque die, cum coaequis sibi lupanar ingressi conspiciunt duas mulierculas ex gente Amazonum, sorte captivitatis abductas, inibi esse prostitutas. Eas illi rapiunt, atque ad proprias domos deducunt. Uni earum nomen Antonia, alia vocabatur Antonina. Et Antoniam quidem Justinianus, Antoninam vero accepit Belisarius. Erantque ambae sorores. Una ergo dierum, Justiniano meridianis horis sub dio quiescente, cum caput in sinum suae reclinasset amatae, adveniens aquila alis expansis ab ardore solis eum conabatur defendere. Intellexit mulier auspicium quod Justiniano portendebat imperium; et experrectum tali voce compellat virum:« Oro, inquit, amantissime juvenis, ut, dum regni potitus fueris sceptris, non me indignam judices gratissimae amplexibus conjugis.» Illo dicente impossibile hoc esse ut ipse ad culmen proveheretur imperiale, rogat mulier ut, quod illa pro certo sciebat, ne se inexoratum ei praeberet. Quo tribuente assensum, factaque commutatione annulorum, utrinque est discessum. Sane Belisarius eique copulata Antonina eadem inierunt connubii foedera, ut, quia non dubitabat Belisarius adepturum se potioris honoris gradum, si imperio potiretur Justinianus, sociam sui eam adscisceret stratus. Nec multum fluxerat temporis, cum imperator Justinus expeditionem paravit adversus regem Persidis. Sed, in ipso belli apparatu morbo praeventus, anno assumpti imperii octavo est defunctus
6.5.2
Consensu senatus totiusque simul exercitus Augustus efficitur Justinianus. Qui, nihil moratus, collecto exercitu contra barbaros est profectus, et, commissa pugna fugatisque hostibus, regem se eorum cepisse gavisus est. Quem in solio regni juxta se sedere fecit, et ut provincias, quas Romanis eripuerat, sibi restitueret imperavit. Cui ille:« Non, inquam, dabo.» Ad haec Justinianus respondit:« Daras.» Pro cujus novitate sermonis civitas eo loci constructa est cui Daras nomen est. Rex autem Persidis, licet non voluntarius, omnia ei restituit quae Romani fuerant juris; sicque in regnum suum est redire permissus. Justinianus quoque Augustus cum magno triumpho Constantinopolim est regressus. Tunc Antonia, ejus quondam amata, sui nequaquam oblita, sumptis quinque aureis palatium est ingressa. E quibus duos dedit janitoribus, ut sibi pateret introitus; tres vero tenentibus cortinam, ut suam permitteretur enarrare causam. Et stans ante principem, hunc apud eum habuit sermonem.« Cum Scriptura dicat: Honor regis judicium diligit. Et item: Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo, ego, clementissime imperator, haec dicta esse de te intelligens, fiduciam sumpsi te adeundi, tibique propriae necessitudinis causam exponendi. Est denique in hac civitate juvenis qui, mecum permutatis annulis, fidem pepigit alterni amoris, professus quod me sibi jungeret sub nomine legitimae conjugis. Ob id serenitatis tuae praesentiam adii, tui super hac re exposcens sententiam judicii.» Cui imperator:« Si, inquit, fides est pacta, non debet fieri irrita.» Quo illa audito, annulum suo detrahens digito, ostendit Augusto:« Videat, ait, dominus meus, cujus iste fuerit annulus.» Agnoscit princeps eum quem dederat annulum, jubet eam introduci in cubiculum, ornamentisque regalibus indutam de caetero vocari et esse Augustam. Quod factum vehementer abhorruit populus cunctusque senatus, adeo ut palam clamarent nefariam rem fecisse Augustum, ut publicae abjectionis scortum sibi copularet in matrimonium. Hac Caesar exagitatus injuria plerosque senatorum pertrahi jubet ad necem. Quae res in tantum perterruit plebem, ut, sibi quisque metuens, conatibus ejus in posterum minime obviare auderet.
6.6.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. De Belisarii successu.
6.6.1
Posthaec commilitonem suum Belisarium in Africae promovit partes, patricium eum constituens; quique supradictam Antoninam, Augustae sororem, duxit uxorem. Hunc dum Justinianus summo complecteretur amore, magnis locupletare studebat opibus divitiarum. Erat assiduus imperatoris consilio, particeps quoque assumebatur in convivio. Sed quia semper invidetur felicioribus, paupertatisque nullus invenitur aemulus, immoderateque detrahentium lacerantur morsibus affluentes opibus, multi Belisarii prosperis offendebantur successibus. Huic calumniam acerbo componunt felle, et acerbiori parant exitu. Denique regem adeunt improbissimi homines, et invidiam excitant, asserentes necem regis ac usurpandi imperii potentiam a Belisario affectatam. Haud difficile princeps impulsus est ut credibile duceret quod pro vero affirmabatur. Itaque priusquam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, vel mendacii suspicionem excluderet examen veritatis, suggerentibus calumniatoribus, jubet eum expugnare Vandalos. Hi saepissime maximas Romani exercitus vires clarissimaeque nobilitatis pessundederant duces. Accepta hac jussione principis, Belisarius domum repetit moerens ac tristis. Quem uxor sua gravi cernens affectum moerore, inquirit ab eo causam offuscantis faciem ejus moestitiae. Rogat sibi manifestari secretum, si forte aliquid consilii valeat conferre subsidium. Cui ille praelii rem fore dixit, non lanificii; ideoque viros magis quam feminas oportere consuli. Ad haec illa:« Confido, ait, in Christo me virilem prolaturam sententiam, si hujus arcani attingere quivero scientiam. Veridicus namque est sermo Apostoli dicentis:« Quod salvetur vir infidelis per mulierem fidelem.» Erat enim ipsa catholica, quamvis Belisarius haeresi involveretur nefanda.
6.6.2
Tunc saepefatus patricius, paululum quid inter semetipsum deliberans, consideransque quia et in feminis invenitur sapientia, nec privatur infirmior sexus rerum profundarum intelligentia, conjugi refert ut Vandalos expugnaret sibi imperatum esse. Illa, muliebri abjecta imbecillitate, hac virum exhortatione ad fidem orsa est invitare:« Nullus, inquit, protestante sacra Scriptura, speravit in Domino et derelictus est ab eo: Quapropter, mi vir, suadeo tibi, relictis haereticorum blasphemiis, trinum et unum Deum agnoscere qui regnat in coelis. Fac ergo votum Deo coeli, et eris victor melius quam fuisti.»
6.6.3
Per ipsum namque Belisarium imperator Justinianus multarum sibi subjugaverat feritatem gentium. Spondente itaque illo fidem Christi, iterum dicit ei:« Nullatenus immutetur decor vultus tui, sollicitatus difficultate praelii, et pallor qui tuam obtinuit faciem discedat a te. Nunquid non sunt nobis duodecim millia puerorum, quos propriis alimus stipendiis, et decem et octo millia militum, quos cum patriciatus dignitate acquisisti?» Quo respondente:« Etiam sunt,» adjecit illa:« Assumpta igitur parte militum, ad duodecim scilicet millia, puerorumque ad quatuor millia, terrestri itinere partes aggredere Africae. Ego vero cum reliquo exercitu, videlicet sex millibus militum et octo millibus puerorum, navali evectione fines petam Lybiae. Hocque nobis adinvicem erit signum: ut tui in castris copiosum accendant ignem, et nos in navibus lumen ostendamus facibus.» Quid plura? factis dicta compensantes, Africam partito petunt agmine. Vandali, terrena expeditione comperta, navalis ignari agminis, ad pugnam se praeparant, conjugibus ac liberis ad belli spectaculum in castris constitutis. Conserto praelio cum neuter exercitus alteri loco cederet, nuntius ad Vandalos venit, asserens uxores eorum et natos gladio trucidatos. Antonina enim, cum suis de navi in littus egressa, castra hostium pervaserat, nullumque viventem reliquerat, nec pueros quidem ac puellas. At Vandali pugnantes, comperta suorum nece, rupta acie, dum suis timent propria neglecta salute, ad castra reverti festinant. Quos confuse ruentes qui castra invaserant obviam facti excipiunt sternuntque, ac toto palantes persequuntur campo. Rex autem Childemerus, cum duodecim tantum Vandalis fuga periculo exemptus, castellum quoddam munitissimum est ingressus. In quo a Belisario obsessus, dum nullus ei pateret exitus, rogabat memoratum patricium ut liber vinculis ante conspectum duceretur imperatoris. Cui cum spopondisset Belisarius quod non resti aut funibus, non etiam ferreis constringeretur nexibus, aut ligaretur mastigia, ubi se dedidit, catena vincitur argentea. Constantinopolimque in triumpho perducitur. Sed in palatio constitutus cum ab aulicis multis afficeretur injuriis, postulavit principem ut, concesso sibi quem primum habuerat equo, duodecim ex his qui eum colaphis sputisque incessebant singulare cum eo inirent certamen.« Ibi, inquit, et meae probrum ignaviae, et illorum spectare habes fortitudinem audaciae.» Imperator, petita non abnuens, cum eo pro spectaculo duodecim juvenibus congredi imperat. Quos ille, simulata fuga, post tergum jaciens spicula, omnes interfecit. Post haec, ex praecepto principis Childemerus eunuchus factus, patricius Romanorum finium qui Persidis provinciae adjacent ordinatur. Cum Persis maxima ac prospera bella gessit, ibique vitam finivit. Sed ad ordinem revertamur Historiae.
6.7
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. De Clotario et Childeberto.
6.7
Interfecto eo quo supra diximus modo Clodomiro, natorum Clotildis primo, reliqui ejus duo filii, id est Clotarius atque Childebertus, iterum cum exercitu Burgundiam petunt; fugatoque rege ejus Godmaro, regnum Burgundiae Francorum subjugavere ditioni. In hac pugna Theodoricus, quem Clodoveus ex concubina susceperat, fratribus auxilium praebere detrectavit, eo quod filia regis Sigismundi esset nupta illi neptis videlicet regis Godmari
6.8.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De Amalrico Gotho.
6.8.1
Amalricus autem, filius Alarici regis Gothorum, cum partem regni paterni, quae a Francis non fuerat pervasa, suscepisset regendam, legatos ad Childebertum et Clotarium direxit, rogans ut, inito foedere, sororem eorum mereretur conjugem accipere. Quam illi non negantes( ut regibus tantae gentis dignum erat) summo cum honore miserunt. At ille, ut erat gente et animo ferus, habere eam coepit remissius, nec diligere ut reginam, sed contumeliis dehonestare quasi pretio emptam ancillam. Nam dum esset ipse nefanda, qua et pater suus, Arianae haereseos maculatus perfidia, despectui eam habens quod esset fide catholica, eunti ad orthodoxorum ecclesiam multa ingerebat probra. Stercora namque in eam vel in ejus projiciens viam, fetoris commovebat violentiam, ut devotam a purae orationis studio averteret mentem. Quibus praestricta contumeliis filia Clodovei ad fratres cum lacrymis scribit, epistolam mittens per quemdam sibi fidelem, et, causam suarum exponens injuriarum, ad extremum intulit:« Miseremini, inquit, mei, fratres amantissimi, et mearum necessitudines indignamini causarum.» Urbs Arverna Childebertum in finitimis suis, de fratris Theodorici regimine ab eo vi praerepta, tenebat, cum memorata sororis scripta ad eum pervenerunt. Inde vir, militiae peritus, non exspectato fratris Clotarii solatio, compositis ordinibus castra movit, atque improvisus armatas acies Hispaniis infudit. Nec defuit congressioni Amalricus, terrestri navalique pugna certare paratus. Ubi utrique exercitui placuit in campo praelio decernere, Childebertus validior equitatu avertit hostem. Nec diutius potuerunt resistere Gothi, cum virorum contis et fremitu equorum conturbarentur. Conversi igitur in diversa alii sunt, plerique ad classem refugiebant. Ex ea quoque parte occurrere Franci, ac universos, praeoccupato itinere, repellunt a mari. Ipse Amalricus, fugere conatus, ecclesiam catholicorum cursu petebat. Tunc unus e turma Francorum, citato equo eum insecutus, hasta cominus percussum terrae dejecit exanimatum.
6.8.2
Cujus comperto interitu, Childebertus post tergum iter dirigens Gothorum, Toletum urbem, ipso terrore belli civibus consternatis, sine mora oppugnavit et cepit; multisque ablatis thesauris et sorore assumpta, repedare festinabat ad propria. Sed antequam cupitas pervenirent ad sedes, soror regis, nescio quo depressa incommodo, vita decessit. Cujus corpus in loculo positum Parisius est delatum, ac in basilica sancti Petri juxta patrem humatum. Sane in thesauris quos Childebertus avexit ab Hispaniis, reperta sunt ecclesiastici utensilia ministerii, ex vasis quos dicunt fuisse Salomonis, novem pretiosissimi calices, quindecim patenae, viginti capsae Evangeliorum. Quae omnia cum solido fabricata forent auro, gemmisque ornata opere inclusorio, rex tamen integer ab eorum cupiditate cuncta( ut erat largissimus) diversis tribuit ecclesiis. Sed dum incursare studet aliena, perdidit quae putabat sua. Nam Theodoricus frater ipsius, dolens Arvernorum urbem ab eo sibi fuisse sublatam, eam ipse iterato invadit, caesisque vel fugatis quos Childebertus ad tuendam reliquerat urbem, Mundericum, qui se propinquum regis jactitabat, regnumque sibi deberi, perimi jussit, et quae ejus erant sub fiscum redigi. Hic etenim Mundericus persuasis Arvernicis civibus, collecta etiam rusticorum non parva manu, castrum Victuriacum contra Theodoricum pervasit. Ubi dum rex eum obsidione cinxisset, et superare nequiret, cuidam suorum, Aregisilo nomine, imperat ut, dato sacramento securitatis, Mundericum a castello exire suadeat, quatenus a circumsedentibus perimi posset. Ille praecepto obtemperat, ac circumventum hominem castro educit, datoque in hunc modum suis signo:« Quid, ait, o populi, hunc virum aspicitis, ac si nunquam amplius eum vidissetis?» His illi auditis impetu in Mundericum proruunt. Quod ille cernens, Aregisilum sic alloquitur:« Quia, inquit, o Aregisile, perjuriis me decepisti tuis, ex hoc tempore te viventem nullus cernet oculis carnis.» Et haec dicens, uti pone eum stabat, lancea inter scapulas adacta eum terrae defixit, evaginatoque gladio, hortatus socios, super hostes irruit, ac, quousque spiritus vitae in eo fuit, caedere non cessavit. Arcadius quoque, qui urbem Arverniam Childeberto tradiderat, Bituricas aufugit. Ea urbs tunc Childeberto patebat. Mater vero ejus atque amita comprehensae, apud Cadurcum urbem exsiliatae sunt.
6.9.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. De Clotarii in Thoringos expeditione.
6.9.1
Inde, fratre Clotario in societatem adscito, ipse cum filio Theodeberto Thoringam petit. Praeerat Thoringis rex Hermenfredus, duobus suis trucidatis fratribus. Cui accesserat ex conjugio vana quaedam mentis elatio, quod ei filia Theodorici regis Italici, ex sorore suscepta Clodovei, jure copularetur nuptiali. Haec muliebri fastu elata quod regali manaret prosapia, fratrem mariti, Bertharium nomine, ingenti oderat crudelitate. Denique suadet viro ut fratrem sibi aemulum vita privet et regno.
6.9.2
Id ille, nil moratus effecit, missisque lictoribus eum perimi jussit. Pari modo alium, vocabulo Baldricum, suspicione fraternae insimulatum vindictae, infanda damnavit morte. Hac arte Amalberga( id quippe nomen mulieri) vacuam fecit sibi aulam regni, dum simulat saluti se velle consulere mariti. Miser ille, qui putaverit quod illa in ejus fratribus parricidales odisset cogitationes, nec animadverteret consortes regni ac periculorum sublatos esse suorum. Adeo apud improbos est affectus vilis, ut cito pravis suggestionibus extorqueatur. Profectus itaque Theodoricus in Thoringam, obviam habuit Hermenfredum cum innumera multitudine hostium. Foderant autem Thoringi fossam, quam texerant operimento cespitum, ut advenientium inibi debilitarentur equi Francorum. Quo cognito, Franci acriter indignati hostes ultima labefactarunt caede, actosque in fugam usque Onestrudem fluvium persequuntur. Ibi etiam adversariis resistere ausis transituque prohibere Francos, gravius certamen. Sed ubi se Franci ipso usu veteri assuetaque vincendi confirmarunt consuetudine, ordine suo nixi incursantes caedere, scutis repellere, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in fluvium urgere coeperunt. Nec difficile fuit plurimos in amnem mergi, cum haud procul a littore res gereretur. Tanta autem strages tunc de Thoringis facta fuisse fertur, ut, caesorum congerie oppleto fluvio, Franci super interfectos in ulteriorem transirent ripam. Hermenfredus ipse, cum paucis elapsus, in munimentum se contulit urbis. Quem postea Theodoricus, fide data, Tulbiaco[ hodie Zulich] ad se venire mandavit, eumque, dum deambulatum per murum urbis irent et sibi alterutrum sermocinarentur, praecipitem deorsum egit. Qui ruens comminuto cerebro exanimatus est. Ex eo quoque genitis minime pepercit; sed, eos strangulari praecipiens, universas Thoringorum civitates Francis subjugavit, pristinaque eos jussit incolere domicilia.
6.10
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT X. De origine Francorum citatus divus Hieronymus.
6.10
Denique Francos Thoringorum fines prius possedisse superior declaravit sermo. Sed et beatus Hieronymus, in opusculo quod de Vita sancti scripsit Hilarionis, asserit hanc gentem, non tam amplam quam robustam, inter fines Saxonum quondam habitasse et Alamannorum, memorans illius nationis illustrem juvenem ab eodem viro Dei daemone ejecto fuisse curatum. Nec nobis oneri erit ipsius disertissimi verba ponere viri, cum et nostram( si inserantur) honestent materiam, et gentis fortitudinem innotescant pariter et decorem; simul etiam ut virtus Dei in gentili quoque operata homine evidenter appareat. Ait ergo divinae legis interpres:« Candidatus Constantii imperatoris rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam( inter Saxones quippe ac Alamannos gens ejus non tam lata quam valida, apud historicos Germania, nunc Francia dicitur antiqua) ab infantia possessus a daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat. Hic secreto ab imperatore evectionem petiit, causam ei simpliciter indicans, et, acceptis ad consularem quoque Palestinae litteris, cum ingenti honore ac comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus loci illius quaesisset ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses, putantes eum ab imperatore missum, ad monasterium perrexerunt, ut et honorem commendato exhiberent, et, si quid ex praeteritis injuriis in Hilarionem esset offensae, novo officio deleretur. Deambulabat autem tunc senex in arenis mollibus et secum de psalmis nescio quid submurmurabat. Vidensque tantam turbam venientem, substitit, et, resalutatis omnibus manuque eis benedicens, post horam caeteros abire praecepit; illum vero cum servis suis et apparitoribus manere. Ex oculis enim ejus ac vultu, cur venisset, agnoverat. Statim ergo ad interrogationem suspensus homo, vix terram pedibus tangens et immane rugiens, Syro quo interrogatus fuerat, sermone respondit. Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum ac Latinam noverat linguam, Syra ad purum verba resonare, ut non stridor aspirationis, non idioma aliquod Palaestini deesset eloquii. Confessus est itaque quo in eum modo daemon intrasset; et, ut interpretes ejus intelligerent qui Graecam tantum ac Latinam noverant linguam, Graece quoque eum interrogavit. Quo similia verba eodem respondente, admirati sunt. Multas denique incantationum ei occasiones et necessitatem magicarum obtendenti artium:« Non curo, ait, quomodo intraveris, sed ut exeas in nomine Domini nostri Jesu Christi impero.» Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo accepit panem, audiens quod qui tali cibo alerentur aurum pro luto ducerent.» Haec dixit Hieronymus, vir in sancta Ecclesia omni laudum praeconio dignus. Nos autem ad rem coeptam vertamus articulum.
6.11.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. De reliquis Clotarii et Theodorici gestis.
6.11.1
Denique dum apud Thoringam morae fierent, Theodoricus fratri Clotario occultas parat insidias, expansoque in parte domus velo, armatos post illud stare jubet qui Clotarium ad suum venientem colloquium ex improviso interimerent. Clotario itaque ingredienti domum pedes apparuere detecti armatorum. Quod ubi animadvertit, suos capere arma jubet, seque praecedere. Intellexit protinus Theodoricus fratrem dolum praesensisse; et, ne amplius manifestum fieret factum, loco muneris discum ei dat argenteum, gratias agens propter collatum auxilium. Nescientibus ergo suis quid actum foret, Clotarius metatum repetiit suum. Post haec Theodoricus cum suis questus sine causa se suum perdidisse catinum, advocans Theodebertum filium,« Vade, ait, ad patruum tuum, et pete ab eo vas a me ei dono datum.» Abiit ille, ac sine mora quod petiit impetravit. Clotarius inde regrediens, Radegundim filiam Bertharii regis secum abduxit, quae postmodum apud Pictavam urbem multis effulsit virtutibus.
6.11.2
Cum igitur, ut praefati sumus, Theodoricum atque Childebertum, quos junxerat natura, divideret discordia, tandem domestico foedere civilium sunt sequestrata bellorum certamina. Sed quorumdam nefandorum molitionibus hominum, qui assiduis gaudent mutationibus rerum, iterum pactae pacis violata sunt jura. Quapropter multi nobilium filii, obsides utraque ex parte qui fuerant dati, servituti subjiciuntur. Inter caeteros vere nepos beati Gregorii Lingonicae urbis episcopi, dum cujusdam barbari servitio premeretur, a memorati pontificis servo, Leone vocabulo, qui praeparandis epulis ministerium exhibebat, subducitur, pristinaeque libertati hoc ordine restituitur. Audito quippe praefatus sacerdos eum Treviris detineri, mittit pueros qui, oblato domino ejus pretio, illum exinde abducerent. Quibus barbarus respondit:« Hic, inquiens, tam praeclari generis puer non dimittetur, nisi mihi decem librae auri dentur.» Illis haec episcopo nuntiantibus, Leo se obtulit dicens:« Permitte me, et ego per Dei auxilium puerum liberabo.» Quo permittente, quaesitum ille quemdam hominem rogat ut se domino pueri, quasi proprium famulum, vendat, et pretium loco beneficii in suos usus habeat. Obaudit ille dicto, et eum duodecim aureis memorato vendidit viro. Quaerit deinde detentor a Leone quid operis scit agere. Cui Leo:« In praeparandis, inquit, epulis nullus me praeteriit disciplina artis.» Imperat ergo dominus ut adveniente die Solis( sic enim barbari diem vocant Dominicam) tale paret convivium, quod venturi ad eum amici habeant admiratum. Quod ille, congregata multitudine gallorum gallinaceorum, ita praeparavit ut dicerent convivae se nec in mensa regis tale quid gustasse. Gavisus dominus Leonem promptuario praeficit, ac summam sui gratiam impertit.
6.11.3
Post anni circulum cum Attalo( id quippe nomen nepotis episcopi erat) in prato, eo quod ille custos equorum esset, descendit. Et versis sibi invicem dorsis, ne agnoscerentur, loquentes, Attalum sic compellare coepit:« Tempus est, inquam, o puer, ut de patria cogitemus. Hac igitur nocte dum equos e pastu reduxeris, cave ne somno graveris, sed, ut a me vocatus fueris, iter si sapis nostrum parabis.» Ea forte nocte Leo, generum domini ad domum redeuntem prosecutus, vina porrexit. Cui ille joco ait:« Die, o puer, si valeas, qua nocte ad patriam reverti destinas?» Ad quem Leo item jocando, veritatem tamen effatus:« Hac, inquit nocte, si Deus permiserit.»--« Utinam, ait alter, me custodiant mei famuli, ne quid de domo mea auferas.» Necdum itaque prima noctis quiete transacta, Leo ad Attalum properans quaerit an haberet spatham. Quo negante ille a capite domini sui scutum simul cum framea aufert, sciscitantique domino respondit se esse, velleque Attalum, qui tanquam ebrius quiescebat, suscitare, ut ad pastum equos deducat. Illo vero non abnuente, profectus est ad Attalum; ascensisque equis raptisque quibusdam vestibus sive ornamentis, triduo jejuni iter peragunt. Venientes vero super Mosam, dum a quibusdam detinerentur, relictis equis super parmas fluvium transmearunt; inventaque arbore pruni, ejus ablato fructu, inter iter agendum eo se satiant. Porro viam ingressi Campaniae, nocte quadam audiunt sonitum post terga currentium equorum. Tunc Leo ad puerum:« Prosternamur, inquit, terrae, ne videamur.» Tunc post truncum rubi se collocant, extractis tamen gladiis, ut, si necesse foret, his se defensarent. Equites vero eo loci constiterunt, spectantes donec equi urina se levarent. Dixitque alter ad alterum:« Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles! Verum si invenirentur, unum ex eis patibulo, alium gladiorum ictibus perderem.» Erat autem qui haec loquebatur dominus illorum. Qui motis equis cum socio recessit a loco. Illi vero eadem nocte Remis venientes, a presbytero Paulello per biduum recreati, ad beatum Gregorium sunt regressi. Attalus cum gaudio susceptus, Leo cum uxore ac filiis libertate praemioque terrae donatus est.
6.12.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. De dolo in filios Clodomiri.
6.12.1
Interea Clotildis regina Parisius residens, filios Clodomiri, nepotes suos, solerti nutriebat diligentia. Childebertus autem zelo ductus, quod videbat reginam maternum super eos declinasse animum, autumans deperire sibi quidquid materni affectus in illis transfundebatur, Clotarium excitat ut e medio hominum tollendi adolescentes occasionem quaerat. Dolosaque adinvicem captantes consilia, ad matrem dirigunt qui memoratos juvenes ab ea susceptos ad se perduceret, asserentes velle se debitam ipsis regni reddere portionem. Dolum regina non praevidit, mandatoque filiorum paruit eo studiosius quo adolescentulis bene esse gratulabatur consultum. Suscepit legatus juvenes, ut eos deduceret ad reges. Eo discedente, e vestigio venit alter, forcipes et gladium deferens. Quibus regina visis inquirit quid sibi ista velint. Cui veredarius:« Sic, inquit, mandant filii tui, velis ne nepotes tuos tonderi, an gladio percuti? Delibera. Unum enim eorum necesse est fieri.» Quo illa audito, alta trahens a pectore suspiria, ingemuit, et ait:« Nunc mihi bonum est mori cum filiis meis. Mortua est pietas. Nunc profecto illud est tempus quo, si omnes sua dent consilia, huic malo remedium inveniant nullum. Novum hoc flagitii genus est, quo patrui innocentium appetunt vitam nepotum. Doleo, fateor, parricidas generasse me filios, qui non possent parcere parentibus. Sed de illis taceo quos justa allegatio maternae calamitatis exosos fecerat. Verum in istis nullae reperiuntur causae offensionis, nisi quod in regno natis regisque filiis, debita invidetur portio paternae hereditatis. Pereunt itaque ad dolorem mihi, ad fructum illis. At quaerat quis ut quid eos occidere velint. Cognoscat quia ad praesens ipsis mors eorum proficiet. Miseram me, quae ad hos fructus fecunditatis sum reservata, ut infelicia eis porrigerem ubera qui mihi chara nepotum auferrent pignora! Ego, infantuli, vestrae causa sum perditionis, quae inconsideratis persuasionibus patrem vestrum objeci periculis mortis. Satis infelix mater fueram, avia volui esse sollicitior. Videns mihi aetatem precedere, tentavi consulere post me nepotibus; atque utinam consuluissem! Sed nunc eos mihi quidem eripit intolerabilis aerumna, quos magis magisque commendaverat natura et misericordia. Summe Deus, ne inter greges noxiorum deputes animas innocentium, nec eas saeva inferorum crucient supplicia; sed mundo supernum iter carpentibus e vestigio tranquilla aeternae vitae succedant habitacula.» His dictis, indignatione simul et compassione vox est intercepta loquentis. Verum ubi spiritum resumpsit:« Et quid, ait, aliud restat? Conditio mihi effertur utrum malim eos tonderi, an gladio percuti. Sed utcunque se res habeat, nullatenus clericos fieri patiar.»
6.12.2
Haec dixit, putans quod pietate flexi naturae a tanto desisterent scelere. Quamvis enim ei nota esset Clotarii feritas, nunquam tamen credere potuit quod usque ad parricidium perseveraret. At ille longe ab ejus sententia aberrans, arreptum seniorem natu puerum ad terram elisit, cultelioque latus perfodiens vita privavit. Quod cernens junior, ad Childebertum se contulit; et suffusus lacrymis specie miserabili, patrui inhaerens vestigiis, orare veniam, ac ut animum sibi regis Clotarii conciliatum redderet obsecrare. Motus ille miseratione fratrem deprecabatur ut naturae contemplatione molliret iram, nepotique parceret, supra iram constituens jus naturae. Promittebat etiam se pro hujus rei vicissitudine beneficium quod ipse vellet recompensare. Cui frater:« Dum tu, inquit, hujus facti minister existis, ut quid misereri velle te simulas? Quin potius puerum a te expelle, aut pro eo morere.» Veritus Childebertus verba fratris, nec ejus valens, imo nolens, contraire voluntati, puerum a se repulit. Quem Clotarius eo quo fratrem ejus, interemit modo. Reliquus qui supererat e fratribus, vitae potius ac saluti quam regno intentus, prompta fidissimorum sibi famulorum ope usus, fuga se exemit periculo. Ei nomen Clodoaldo. Qui postea clericus factus, presbyterque ordinatus, digne est conversatus. Et vitae finem sortitus, Noviento villa territorii Parisiacae urbis sepultus, multis miraculorum signis coelo se vivere declarat. Clotarius autem, nutritiis puerorum pariter neci traditis, ascenso equo, ab eo recessit loco una cum suis. Tunc Clotildis regina ablata nepotum corpuscula condiens aromatibus, in sancti Petri basilica fecit humare.
6.13
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. De Longobardorum origine et gestis.
6.13
Theodoricus autem Theodeberto filio suo despondit uxorem, vocabulo Wisegardam, filiam Wachonis regis Longobardorum. Hic locus nos admonet, intermissa paululum coeptae rei serie, exordium nos hujus pandere gentis, et praeterita retro tempora retractando repetere; maxime cum praeclara quaedam Francorum gesta in Historia contineantur Longobardorum. Winili igitur, qui et Longobardi, ab insula Germaniae, quae Scandinavia dicitur, egressi, Ibor ac Aione ducibus, regionem quae Scoringua dicitur, quasi habitaturi sunt ingressi. De qua propter victus penuriam exire compulsi, transierunt in Mauringua. Unde progressi habitaverunt in Gollanda. Mortuisque ducibus, regem sibi Agelmundum filium Aionis ducis statuerunt, qui per triginta et trium curricula annorum illis praefuit. Cui successit Lamissio. Lamissioni quoque Lethu. Post Lethu regnavit Hildehoc. Quo defuncto, quintus Gudehoc regnum suscepit. Deinde post pugnam, quam inter Odoacrem et Feletheum fuisse superiori commemoravimus libello, profecti Longobardi de Gollanda pervenerunt in Rugiland, quae Latine Rugorum patria dicitur. Nam land lingua Germanorum, patria dicitur verbo Latinorum. Exempto autem humanis rebus Gudehoc, successit ei filius Claffo. Decedente quoque Claffone, Tato regnum tenuit. Quo tempore Longobardi, relicta Rugorum patria, venerunt in campis patentibus, qui sermone barbarico felth appellantur, manseruntque ibi. Quo dum demorantur, Radulfus, rex Herulorum, foedus quod cum Tatone pepigerat irrumpens, eo quod compererat fratrem suum germanum a filia Tatonis nefandissime interemptum, bellum ei intulit. Sed ipse cum suis a Longobardis superatus, vita pariter et regno est privatus. Tanta autem consternatio ac( ut verius dicam) mentium alienatio ejus invasit exercitum, ut virides segetes, lini campos, flumina crederent. Dumque brachia quasi nataturi extenderent, a supervenientibus sine difficultate caedebantur hostibus. Irruit autem super Tationem Wacho filius fratris sui: interfectoque eo, ipse jam octavus super Longobardos regnum tenuit. Hujus filiam, ut praedictum est, Theodoricus filio suo Theodeberto despondit. Quam ille post mortem patris relinquens, Deutheriam Romani generis feminam hac de causa duxit uxorem: Dum Gothi, post mortem Clodovei, multa de his quae ipse eis abstulerat pervasissent, Theodoricus Theodebertum filium suum ad ea recuperanda direxit. Qui ad urbem Bituris[ al., Biterris] accedens, legatos ad castrum Caprariam, ut sibi cives aperiant, dirigit. Deutheria vero mulier nobilis et sapiens, cujus vir ad praedictam urbem propter hostilem transierat incursum, Theodeberto mandavit quod veniens cum pace susciperetur. Quo adventante, illa ei obviam est progressa. Cujus specie rex captus, suo eam conjunxit stratu.
6.14
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. De Theodorico et Theodeberto.
6.14
In diebus illis Theodoricus, Sigivaldum parentem suum occidens gladio, clam mandavit Theodeberto ut filium ejus, qui una cum eo ierat, interimeret. Sed ille, eo quod illum de sacro fonte levasset, ostensis paternis litteris fugam suasit, donec post mortem patris ipso regnante ad eum reverteretur. Qui fugiens apud Latium latuit. Post haec nuntiatur Theodeberto patrem graviter aegrotare. Qui postpositis caeteris rebus eo tendit, Deutheria Arverno relicta. Theodoricus enim, cum jam viginti quatuor annis regnum tenuisset, vita decedens, Theodeberto filio sedem sui reliquit regni. Qui, mansuetus cunctis atque modestus, justitiae quoque fuit cultor egregius. Consurgentes vero Childebertus atque Clotarius eum regno pellere conati sunt. Quos demulcens ille regnum sagaciter recepit; missoque nuntio, Deutheriam ab Arverno evocans, sibi eam in matrimonium copulavit. Cernens Childebertus quod eum vi sibi subdere nequiret, amicitia sibi necti commodius duxit, accersitumque triplicibus ex omni supellectili sua ornamentis donavit. Givaldus autem, Sigivaldi filius, audiens Theodebertum loco patris regnare, ad eum rediit. Quem rex deosculans cunctas ei paternas restituit haereditates, data ei tertia ex omnibus quae a patruo acceperat muneribus parte. Verum Deutheria cernens filiam suam, quam ex priori susceperat viro, valde adultam, verita ne a rege concupisceretur, vehiculo impositam indomitisque bobus tractam apud Virdunum de ponte in Mosam praecipitari jussit. Erat porro Theodebertus rex egregie moratus. Agnoscens vero quod Deutheria suam, ut praedictum est, interemisset filiam, repudiata ipsa, Visegardam iterum sibi sociavit.
6.15.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. De Belisarii reliquis successibus.
6.15.1
Porro Belisarius post inclytum quem de Vandalis ut supra diximus, apud Constantinopolim egit triumphum, intimus amicorum Justiniani principis habebatur. Et, astipulante prioris societatis praerogativa, cum inter primos secretorum arbitros ipse primus accersiretur, multorum contra se invidorum excitavit corda. Qui dolentes uberiore illum pollere potentia, sibique deputantes officere in quo ille proficeret, quasi salutis Caesaris solliciti, crebro ei denuntiabant« ab insidiis Belisarii fore cavendum. Quem nisi ipsi simulatione fidelioris consilii revocavissent, jamdudum Belisarii gladio interfectum Justinianum, regnumque indigno haeredi vacuefactum.» His atque hujusmodi regiorum satellitum, seu etiam primorum palatii, sermonibus Augustus per invidiam paulatim accendebatur. Et suspectam habens Belisarii potentiam, patriciatus ei interdixit curam. Qui, publicis expeditus actionibus, securam deliberans in reliquum agere vitam, privatas incolebat aedes. Sed, quia difficile est in prosperis invidia carere, iterum zelus, iterum orta insimulatio, quia ultra quam privatis mos est sese agebat. Duodecim namque millibus puerorum vallatus, quocunque eundum foret, progrediebatur. Fuere nonnulli, qui vitam quoque ipsam ereptum ei ire vellent. Verum cum imperatoris mentem ad suam nequirent inflectere sententiam, ipsum dignitate regia privare moliti sunt. Opportunamque nacti occasionem, procedentem ad circi spectaculum principem, privata detentum custodia, corona spoliant simulque veste purpurea. Deductumque ad medium theatri quemdam Florianum in solio sedere faciunt regio. Justinianus autem, tali dehonestamento affectus, ad Belisarium misit qui dicerent:« Haec mandat Justinianus Caesar quondam et Augustus. Immemor, inquit, injuriarum, mi Belisari, factus modernatum( sic), ad memoriam, quaeso, reduc pristina beneficia, et, si quid praevales, adjuva me.» Ad haec Belisarius ita respondit:« Si, ait, avita mihi suppeditaret potentia, ferrem poscenti suffragia. Nunc autem incassum fundit preces, cum mei praesentia consulares viduaverit fasces. Verumtamen Christi Domini mei parens praecepto, non referens mala pro malo, auxilium illi laturus accingar ut potero.» Et simul, his dictis, ad conspectum properat novi principis, cunctis ut se sequerentur suis praecipiens pueris. Et pro foribus theatri stans conspexit eminus turbam se odientium cathedrae imperatoris Floriani circumsistere.
6.15.2
Conversus igitur ad eos qui secum erant;« En, inquit, fidissimi milites, adest omnibus votis exspectata dies, ad capessendam ultionem ex inimicis. Vallatus est tyrannus caterva malignantium, qui se ei sociaverunt, freti improbitate morum. Nec dubitandum pari eos debere perire interitu, quos aequales reddidit malitiae causa. Armate itaque dexteras vindices, et quod me videritis facere, vos quoque facite.» Posthaec introgressus, dum veluti adoraturus genu flecteret, evaginato ense falsi principis caput amputavit. Quod cernentes qui cum eo venerant districtis gladiis circumstantes fortiter ferire coeperunt. Turbati hi qui prius de permutatione dominationis sibi applaudebant, fugae potius quam defensionis auxilium quaesiverunt. Caput Floriani, cum corona regni, Belisarius sustulit, veniensque ad Justinianum taliter ei locutus est.« Aemuli, inquit, meae tuaeque salutis seminarium discordiae inter nos ideo quam maxime saevisse visi sunt, ut et me exsortem honoris redderent, et te, mei praesentia destitutum, contumeliis, uti nunc palam cernitur, afficerent. Attamen ego, his quae adversariis suggerentibus contra me egisse cognosceris posthabitis, gratiam imperii lucisque rependo, quam illi ereptum ire voluerant, recolensque priora erga me beneficia tua, hoc te nunc dignor munere.» His dictis, diadema regni ejus imposuit capiti. Justinianus hoc modo imperio restitutus, saepefatum Belisarium iterato patricium ordinans, adversum Gothos, qui Italiam inhabitantes Romanos graviter armis premebant, dirigit.
6.16
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. De divo Benedicto.
6.16
His diebus beatissimus Benedictus Pater et prius in loco qui Sublacus dicitur( qui ab urbe Roma quadraginta millibus abest) et postea in castro Cassino, quod Haruin appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis effulsit virtutibus. Quo etiam tempore sanctissimus Agapitus, Romanae sedis pontifex, ad regiam urbem profectus, Justinianum principem, in Eutychis sectam delapsum, ad veram et catholicam reduxit fidem; damnatoque Anthimo patriarcha Constantinopolitano, non multo post idem papa apud eamdem urbem diem obiit. Cui successit in pontificatu Sylverius. Hic levatus est a tyranno Theodoro, qui apud Gothos regnum arripuerat, sine deliberatione decreti imperialis. Qui corruptus pecunia talem timorem induxit clero, ut qui non consentiret gladio puniretur. Post menses duos nutu divino exstinguitur Theodorus, et elevatur Withigis rex. Tunc veniens Belisarius patricius in partes Siciliae, audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per Campaniam properavit Neapolim, quam obsidere coepit, quia cives Neapolitani noluerunt aperire ei. Qui pugnando civitatem introivit, et Gothos, quoscunque obvios habuit, neci tradidit, factoque maximo bello contra Withigem, ingressus est urbem Romam, et civitatem munivit. Tunc recolligens Withigis multitudinem Gothorum uno anno ita obsedit urbem Romam, ut nulli esset facultas egrediendi vel ingrediendi. Verum intra civitatem fame opprimente populum adeo ut aqua venundaretur pretio, pugnae tamen maximae fiebant a Belisario defendente Romanos vel civitatem adversus Gothos; quos etiam Ravennam fuga petere postmodum compulit.
6.17
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De Vigilii diaconi conatibus.
6.17
Tunc Vigilius diaconus, qui apud Constantinopolim erat apocrisiarius, animadvertit displicere Augusto et Augustae damnationem Anthimi patriarchae Constantinopolitani, et, volens sibi apud dominos rerum parare gratiam, persuasit Augustae ut mitteret ad Silverium pontificem litteras hoc modo scriptas.« Aut ad nos, inquit, ne pigriteris venire, aut certe scriptis tuis revoca Anthimum in locum suum.» Quibus beatus Silverius perlectis ingemuit, et in haec verba imperatrici rescripsit:« Licet haec causa finem temporali meae inferat vitae, ego tamen, Augusta domina, rem hanc nunquam faciam, ut revocem hominem in damnata permanentem perfidia.» Hac de re indignata Augusta mittit Vigilium ad Belisarium, praecipiens ut inventa occasione Sylverium in exsilium ageret, Vigiliumque pontificem constitueret, qui se revocaturum Anthimum repromiserat. Hujus praecepti tenorem suscipiens Belisarius:« Ego, inquit, voluntati principum contraire non audens, licet invitus, jussionem adimpleo. Sed hujus machinator sceleris iram non effugiet judicis cuncta cernentis.» Subornatis itaque testibus qui dicerent domnum papam Gothis civitatem simulque patricium tradere voluisse, jussus est praesentare se ad audientiam in palatium principis. Et ingredientem cum solo Vigilio Antonina patricia sic alloquitur:« Dic, domne Silveri, quid fecimus, ut nos tradere in manus Gothorum velles?» Adhuc ea loquente, ingressus Joannes, subdiaconus regionarius primae sedis, tulit pallium de collo ejus induitque veste monastica. Qui apud Pontiam insulam in exsilium relegatus, inibi confessor vita decessit. Vigilius vero in pontificali sede resedit. Iterato Belisarius cum Withige rege Gothorum dimicans, exercitum ejus maxima caede labefactavit, ipsumque captum Constantinopolim triumphans perduxit.
6.18
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De Childeberto rege et beato Germano episcopo.
6.18
Verum Childebertus rex Francorum, ascito in auxilium Theodeberto, Theoderici filio, nepote suo, adversus Clotarium fratrem suum pugnaturus ire disposuit. Nuntius ad Chlotildem matrem supradictorum properat regum( quae tunc Parisius morabatur) asserens utrosque germanos fratres in mutuam perniciem exercitus adunare multitudinem. Quo comperto, mater filiorum condolens nequitiae, materni affectus praestricta necessitudine, ad sepulcrum sancti Martini properat, et, lacrymarum effundens flumina, orationem fudit ad Dominum in haec verba:« O bone, inquit, Jesu, qui discordes elementorum cursus foedere sancto consocias, tu fratres, malo discordiae temerantes jura naturae, in unitatem pacis redire concede. Nec mihi obsit quod tales genui vel etiam educavi qui ignorent fratres et affectus nesciant propinquorum. Interemerint patruos, jugulaverint nepotes, non tamen eo usque fore processuros existimavi, ut quod nati sunt obliviscerentur. Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum inter germanos compone pactum; tu perturbatores pacis potentiae tuae virtute deterre.» Has illam preces pro natorum salute fundentem audivit Omnipotens, coelique a parte serena intonuit. Nam Clotarius periculosum ratus adversum duorum potentum regum copias praelio decernere, confugium in Aureliano pago, in loco qui Combros dicitur, fecit, donec aut animus erga se fratrum tranquillior, aut sibi ad resistendum virtus numerosiore suorum manu, qui jam jamque affuturi credebantur, esset paratior. Major autem spes ejus in Christi Domini virtute consistebat; cum ecce subito, in loco quo adversarii castra fixerant, matutino sub tempore audita sunt tonitrua mugire, imbres ruere. Fulgura vero per procellas dejecta tentoria rupere, equosque eorum in diversa egerunt. Porro militaris manus, solis contra violentiam imbrium contecta clypeis, misericordiam Domini efflagitatura humi prosternitur, utque moderatiori quam merebantur vindictae poena ferirentur exorant. Quodque admirabilius est, in castris Clotarii nec spiritus flavit venti, nec pluviae cecidit gutta, nec ulla prorsus coruscationis apparuerunt signa. Tum demum, qui venerant exterminatum, legatos miserunt ad Clotarium, qui pacem peterent foedusque perpetuum inirent. Quod ille volens concessit, et ex utriusque exercitus consensu utrinque discessum. Ita precibus Deo devotissimae mulieris, matris videlicet suae, ab imminenti piaculo simul et interitu fratres erepti, immane facinus, quod mente conceperant, explere permissi non sunt. Fuere plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis.
6.19
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De reliquis Childeberti gestis.
6.19
Childebertus autem rex, qui anterioribus ut superius declaratum est, annis Hispaniam ingressus Toletum urbem ceperat, Clotarium fratrem suum, cum quo foedus firmaverat, sollicitavit in adjumentum sui; quo, ejus fretus societate, eamdem provinciam sibi subacturus aggrederetur. Quo cum valido exercitus adventante supplemento, viribus conjunctis, Caesaraugustam usque accesserunt. A cujus urbis ingressu prohibiti, obsidionem adoriuntur. Et resistentibus oppidanis, cum summa vi utrinque decerneretur, tandem Hispani, ipsa obsidionis dispositione et Francorum feroci perterriti animositate, animos a praelio revocaverunt, ac, tota mentis intentione ad Christi misericordiam implorandam conversi, assumptis crucibus cum litania murum obambulantes circuire coeperunt. Quod reges cernentes, aliquod maleficium eos exercere suspicati sunt, captumque quemdam ex rusticis sollicitius interrogant cujus religionis habitatores civitatis essent, aut quid urbem circumeundo praecantationis agerent? Quibus ille:« Cives, ait, Christiani sunt; nunc ut sui misereatur Dominus exorant.» Cui reges:« Vade, inquiunt, dic episcopo urbis ut ad nos nihil haesitans veniat.» Quem advenientem Childebertus taliter alloquitur:« Christianae, inquit, religionis ac unius veri Dei vos agnoscentes esse cultores, parcere vobis decrevimus, si assensum nostrae petitioni tu, qui antistitis in hoc loco fungeris officio, praebens, nobis sancti Vincentii reliquias contuleris, qui in hac urbe, ut multorum sinceritas et signata veritatis verba testantur, eximius levita enituit.» Pontifex nil moratus, ejusdem inclyti levitae ac martyris stolam regibus offert. Quam illi condigno honore suscipientes, obsidionem juxta promissum solvunt. Et devastata omni provincia, cum spoliis et ingenti praeda nativum repetunt solum.
6.20
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. De Gothorum regum a suis nece, et Childeberti Francorum regis gestis.
6.20
Post Amalricum autem, Theodus Hispanias tenuit. Quo interfecto, Theudegilus successit. Hic dum inter coenandum alacritate ultra solitum utitur, exstinctis cereis a suis occiditur et Agila regnum arripuit. Gothi vero jam olim vitium hoc in consuetudinem verterunt ut, dum eis rex proprius displicuerit, a suis interimatur. Verum Childebertus acceptam beati Vincentii stolam Parisius defert, aedificatamque solo tenus basilicam nomini ejusdem sancti levitae ac martyris dedicari fecit. In qua non minimam vasorum partem, quae eum a Toleto asportasse supra memoravimus, cum capsis evangeliorum, cruces quoque mirifici operis aliaque devotus excellentissima contulit munera.
6.21
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De Theodeberti in Italiam expeditione.
6.21
Childeberto itaque cum fratre Clotario Hispaniae partes aggrediente, Theodebertus, Theodorici regis filius, memoratorum nepos regum, in Italiam cum maximo suorum equitatu contendit eamque ab Alpibus usque ad maritimorum confinia locorum pervagatus tributariam effecit et ad propria reditum maturans Bucellenum ducem ad pervadendum Siciliam et reliqua Italiae finitima reliquit. Qui, Tyrrheno mari transfretato, Siciliam maxima ex parte subegit, castraque vel urbes Italiae pervadens, ex subjugatarum praeda nationum xenia Theodeberto mittebat regi.
6.22.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. De sancto Benedicto.
6.22.1
Hujus principis temporibus, a Cinnomannica urbe legati ad castrum Cassinum profecti, beatissimum Patrem Benedictum, post eremiticam, ut praemisimus, vitam in illo sancto degentem coenobio, omnigena poposcerunt prece, ut fratres in monastica probatos conversatione ad occidentales dirigeret partes, a quibus leni jugo regulae illis ab ipso traditae Gallicana subderetur cervicositas. Qui gratanti animo dilectum suum discipulum Maurum ad has nostras direxit regiones eique sanctissimum sui obitus diem imminere praedixit, evidentissime designans eo sua sacratissima transferenda fore membra quo charitatis vinculo sibi unitum mittebat alumnum. Inclytus ergo Domini levita Maurus, iter ad Gallias agens, dum in pagum devenisset Antissiodorensem, die qua Dominicae coenae ex more in terris celebrabatur sacra solemnitas, ad monasterium sancti Romani, nutritii quondam Patris Benedicti, divertit. Cujus gratuita collocutione laborem longinqui itineris allevans ei in proximo esse denuntiavit diem, quo beatus Pater coelestem gaudens scanderet ad patriam. Et ecce nocte illa quae sanctum praecedebat diem Sabbati, quo vigilia resurrectionis colitur Christi, scilicet XII Kalend. Aprilis, subito raptus in spiritu vidit viam palliis stratam ac innumeris coruscam lampadibus ab ejus cella ad coelum usque pertendere, quodque eo tramite dilectus Domino coelum Benedictus scanderet, angelum sibi dicentem audivit. Et ad se reversus, lacrymas votivae indices visionis effundens quae sibi revelata fuerant sancto Romano aperuit ac participem coelestis eum faciens gaudii, sanctum cum eo exsultans celebravit Pascha. Gloriosus etenim in sanctis Deus assidue sibi placitos mirificans famulos, huic egregio Patri excellentius caeteris jure praebuit iter ad se perveniendi, qui, in convalle positus lacrymarum, ascensiones virtutum in corde disposuerat suo, scalam Jacob, per quam ascendentes angeli monstrati sunt, suis proponens sectandam sequacibus. In cujus autem, ut pace omnium loquar sanctorum, non dicam martyris, verum et apostoli transitu, tam innumeris tamque divini fulgoris splendens apparuit via luminaribus vestibusque ornata nuptialibus. Neque enim in eo calle textile credendum est apparuisse pallium, quo aeternae incorruptionis migrabatur ad regnum.
6.22.2
Nil porro mirandum hunc divinae latorem legis hanc in assumptione spiritus promeruisse gloriam, qui corruptibilis adhuc circumamictus tegmine carnis, tantis effulsit miraculorum signis, ut nisi vir toto venerabilis orbe, papa videlicet Gregorius, ejus esset vitae relator simulque assertor eximius, profecto ab infidelibus quibusdam mirandis derogaretur actibus. Verum ut praeteream quod adhuc puerulus eremum petiit intrepidus, quod, ut quidam propter ipsum ait sapiens, nec Martinus toto nominatus in orbe fecisse dignoscitur, illud certe non omittendum quod, post multiplicia charismatum dona ab omnipotente sibi concessa, tribus admirandis, nec saeculo antea cognitis, resplenduit miraculis. In eo namque quod solo intuitu ligati solvit vincula rustici, quodque sub momento, quasi sub solis radio, universus ante conspectum ejus collectus est mundus; sive quod strata palliis ac innumeris corusca lampadibus via, ad polorum subvectus est alta, neminem illi puto conferendum sanctorum. Magna porro nobis, si dissimulare nolumus, est indicta probitatis necessitas, quibus donatum est tantum ac talem in praesentiarum habere patronum, ut ab illius nunquam pro posse magisterio discedentes, quae audivimus ab illo et mentis oculis vidimus in illo sectemur. Aderit pro certo nobis utque quondam corporales rustici nexus, sic nostrorum solvet ligamina peccaminum, et quorum in contemplatione totius orbis creditur elegisse domicilia, eorum, si devote illi adhaereant, animas sua sequentes vestigia, cum magno divini luminis splendore, in aeterna deducet habitacula. Hujus sane Patris vitam, ut praedictum est, beatus scripsit papa Gregorius; cujus flores eloquii in sancta universali Ecclesia velut aurum refulgent. Sed et Odo venerabilis abbas hujus Floriacensis monasterii, in quo saepe nominandus corpore requiescit Pater Benedictus, ipsius memoriam in quodam sermone mirificis extollit laudibus. Nos vero pro amore tanti patroni nostri his praelibatis, ad Historiam recurramus.
6.23
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. De Belisarii reliquis gestis et nece.
6.23
Belisarius igitur, qui jam secundo ad Africam transiens Vintharith Vandalorum regem rebellionis insimulatum sub dolo pacis interemerat, residuosque Vandalorum reipublicae jugo substraverat, audito quod Franci Italiam infestarent, Romam redire maturato contendit. Et civitati appropinquans, cum magno omnium utriusque sexus laetitia susceptus, obtulit beato Petro per manus papae Vigilii auream crucem centum librarum, pretiosissimis gemmis exornatam, in qua suas descripserat victorias. Indeque ad bellum retractus Francorum, dum paucitatem gentis contemnit virtutemque ignorat, paucis et ipse assumptis pugnam non dubitavit committere. Sed Romanis pro salute et libertate, Francis pro adipiscenda gloria certamen erat. Et quia eo se gloriosiorem sperabant reportare triumphum, si totius orbis victores Romanos vicissent, mori potius quam loco cedere elegerant. Inito itaque praelio, dum neutra acies alteri cederet, tandem Romani salutem, pro qua aliquandiu substiterant, deperire sibi intelligentes, dum fortissimos quosque suorum bello oppetere cernerent, paulatim se certamini subtrahere coeperunt. Ita vir strenuissimus Belisarius, a suis desertus, ab hostibus circumventus, nequidquam fortiter faciens exstinctus est. Et qui multarum sub triumpho gentium captivos adduxerat reges, a duce non dicam imperatoris aut regis, verum tetrarchae Francorum victus, vita cum nominis sui privatus est gloria.
6.24
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. De beato Gregorio Lingonensi et castro Divionensi.
6.24
Erat tunc temporis beatus Gregorius Lingonicae urbis praesul summus. Sed quia hujus pontificis meminimus, dignum est ut situm Divionensis castri, ubi maxime morabatur, pandamus. Est denique illud castrum in campi planitie muris firmissimis circumdatum, turribus triginta tribus honestatum, terras habens fertiles, per quas a meridie Oscarus haud procul a muro fluit, piscibus dives. Ab aquilone alter fluvius per portam ingreditur, ac sub ponte decurrens perque aliam portam egrediens, molendinos summa vertit velocitate. Murus ad viginti pedes quadris aedificatus lapidibus, desuper minores superpositos habens lapides, in altitudinem pedibus XXX, in latitudinem XV, porrigitur. Portae ibi quatuor, a quatuor plagis coeli. Quod cum tantae sit magnitudinis, cur urbis vocabulo caruerit mirum habetur. Hoc quidem ab Aureliano imperatore constructum antiquitas asseruit.
6.25
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De Chrotildis obitu et Clotarii progenie.
6.25
Interea bonae memoriae regina Chrotildis, uxor Clodovei, quondam magni regis, piis, quoad vixit, intenta operibus, apud urbem posita Turonicam migravit ad Dominum plena dierum. Cujus corpus, a filiis ipsis Childeberto ac Clotario regibus cum magno psallentium choro exinde sublatum Parisiusque delatum, in sacraria basilicae sancti Petri juxta latus viri sui est sepultum. In eadem etiam orationis domo beata Genovefa humata quiescit. Theodebertus quoque, rex Austrasiorum, febre valida vexatus, diem clausit anno regni sui XIII. Hic, exorante Desiderato Viridunensi episcopo, civibus ejusdem urbis octo millia solidorum, qui annuatim exinde ejus inferebantur thesauris, largissima benignitate ad restaurationem concessit civitatis. Fuit idem rex egregie moratus eloquioque affabilis. Qui beatissimum Maurum in quadam parte regni sui, in Andegavensi videlicet pago, monasterium construentem, quod Glannafolium antiquitus dictum est, mirifice coluit, praediaque ingentia cum aliis regiae munificentiae donis per semetipsum ad eumdem accedendo locum benignissime contribuit. Successit ei Theobaldus filius ejus, vir quidem Deo deditus et servos ejus unice diligens, sed in suos crudelis. Cujus tempore stella ex adverso veniens in lunam ingressa est. Tunc quoque uvae in arbore, quae Sambucus dicitur, natae sunt, et flores ipsarum arborum, quae nigra proferre solent grana, botros protulerunt. Gravis eo tempore ac solito asperior hiems facta est, ita ut torrentes congelati pervium super se populls iter praeberent. Aves quoque rigore astrictae vel fame, absque ullo hominum dolo, immersae nivibus capiebantur. Hic accepit uxorem filiam Waconis, regis Longobardorum, Walderadam nomine, suae sororem novercae. Qui cum per octo annorum curricula strenue susceptum gubernasset regnum, vita decedens, principatum gentis quam regebat, cum thesauris, Clotario dereliquit habendum. Huic vero Clotario fuerunt virilis sexus filii, ex diversis conjugibus orti, numero septem et una femina. De Ingunde quidem, Guntharius, Childericus, Cherebertus, Guntrannus, Sigebertus et Clotsinda filia. De Charagunde vero, sorore Ingundis, habuit Chilpericum. Amore denique Ingundis ductus, Charagundem ejus germanam sibi in matrimonium copulaverat. De Gunsinde autem genuit Chrannum.
6.26
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI. De odio Francorum in Parthenium.
6.26
Tunc temporis Franci Parthenium in palatio regis Theodoberti quondam potentem, qui eos tributi onere valde presserat, immensis persequebantur odiis. Qui cum se cerneret non posse evadere, duos rogat episcopos ut se Treviris deducant saevientisque populi seditionem sua praedicatione sedent. Quo dum una cum eo eunt, una noctium coepit praedictus vir dormiens voces emittere, dicens:« Heu! heu! succurrite, qui adestis.» Expergefacti circumjacentes rogant, quid esset? Respondit ille vidisse se Ausanium quondam amicum suum, ac Papianillam uxorem propriam, quos olim zelo ductus occiderat, vocantes se ac vi compellentes et dicentes:« Veni, ut ante Deum de injusta nece nostra nobiscum contendas.» Tandem venitur Treviris et episcopi turbatum populum sua volebant linire oratione. Cum nequirent, Parthenium in ecclesiam ductum uni arcae immiserunt, sternentes desuper vela ecclesiae. Cumque populus scrutata basilica recederet, frendens quod non inveniretur, unus e turba exclamat:« En, inquiens, arca, ubi non est quaesitus noster adversarius.» Statimque e reserata arca extrahitur ac lapidibus ad columnam ligatus perimitur. Fuit vero in sumendis cibis avidus. Sed quae sumebat hausto aloe statim egerebat, ut alia citius sumere posset. Strepitum quoque ventris in publico sine ulla emittebat verecundia.
6.27
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVII. De Clotarii edicto et expeditione in Saxones.
6.27
Proposuit autem Clotarius edictum, ut cunctae Ecclesiae Galliarum fisco tertiam partem solverent fructuum. Quod, resistente Injurioso pontifice, in ipso exordio tentamentorum est cassatum. Post haec idem rex in Saxones rectum iter direxit, qui assiduis excursionibus Francorum devastabant fines. Quibus super Wiseram fluvium bello subactis, Thoringos quoque, eo quod Saxonibus auxilium tulissent, depopulatus est. Denuo Saxonibus rebellare parantibus, Clotarius adversus eos exercitum movet. Verum Saxones superioris belli plaga humiliati, per legatos commissorum postulantes indulgentiam, de caetero emendationem pollicentur suarumque rerum omnium partem mediam, exceptis conjugibus ac liberis, loco offerunt pignoris. Quod Franci despectui habentes, praelium adoriundum putarunt. Coacti Saxones manum conserere, tanta in Francos strage bacchati sunt ut vix pauci Clotario regi superessent ad fugae potius societatem quam ad praeliandi subsidium.
6.28
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVIII. De Chranno et ejus gestis.
6.28
Erat praeterea Clotario filius, nomine Chrannus, corpore quidem elegans, sed mente levis, dolis nulli versutorum secundus. Huic animus inquietus, prompta audacia, cui pater vices suas per Aquitaniam commiserat. Ast illius effera vis animi eum ut regem agere non sinebat. Tyrannica denique adactus crudelitate res aliorum rapinis diripiebat. Quapropter pater eum, legatione directa, ad se evocare curavit ut insolentiam qua tumebat modesta increpatione redargueret. Ille mandatis patris posthabitis, Parisius ad Childebertum summo studio contendit, ea propositi intentione ut ad genitorem nunquam rediret. Abducere vero amicos regios parentesque festinabat et praecipue Childebertum patris germanum. Quem etiam in tantum ab eo alienum effecerat ut fratris vitam appeteret; Chranno tactis sanctorum pignoribus sponte promittente quod patris perpetuus existeret hostis. Perpetratumque foret facinus magnum ac memorabile, fratre in mortem fratris conspirante, si Deus non impedisset et Childebertus matura morte non oppetiisset. Composito namque cum Childeberto foedere, Aquitaniam iterum repetit, omnia per quae primum ierat subacturus. Post quem pater. Saxonica occupatus expeditione, ire non valens, Charibertum ac Guntrannum filios cum exercitu eo dirigit. Quem illi, per Arvernicum secuti territorium, in Lemovico jam eo assecuto castra super montem Nigrum constituerunt miseruntque ad eum ut quae pervaserat redderet. Quod dum ille se facere sponderet nec tamen faceret, ipsi contra eum pugnaturi aciem direxerunt. Quibus cum ille haud segnius obviam iret, orta tempestate ab hoc sunt repressi facinore. Post haec Chrannus per subintroductas personas fratribus insinuari facit patrem bello oppetiisse Saxonico. Illi, pro vero dictum arbitrati, Burgundiam citato repetunt calle. His abeuntibus, Chrannus post eos iter dirigens, capta Cabilonensi urbe ad castrum properat Divionense, ubi quidam clericorum, curiosi quid Chranno accideret, super altare tres posuerunt codices, id est, Prophetarum, Epistolarum Apostoli ac Evangelorium. Oratione ergo ad Dominum facta, aperto Prophetarum libro hunc primum reperere versiculum: Auferam maceriam ejus, et erit in desolationem pro eo quod debuit facere uvam, fecit vero labruscas. Reserato etiam Apostoli codice hoc invenerunt: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis veniet interitus. Dominus autem in Evangelio ait: Qui non audit verba mea assimilabitur viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam, etc.. Et haec quidem de Chranno ostensa sunt.
6.29
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIX. De Childeberti post regni fraterni affectationem morte.
6.29
Childebertus vero aestimans fratrem a Saxonibus interfectum, Remis accedens cuncta incendiis ac rapinis vastavit. Tunc duae locustarum acies per Arvernum ac Lemovicinum in campum transiere Romaniacum: ubi, commisso inter se praelio, magnum reliquere acervum locustarum infectarum. Coepta Chranni celeri destituuntur obitu Childeberti. Nam idem rex post diutinam regni functionem febre vexatus moritur, ac Parisius in ecclesia sancti Vincentii, quam ipse fabricarat, sepelitur. Ejus regnum vel thesauri ad Clotarium lege redierunt.
6.30
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXX. De Chranni conatibus et Clotarii clementia et pietate.
6.30
Destitutum se Chrannus tanto parricidalis flagitii consorte animadvertens, ad Conabum Brittonum principem confugit, recidivaque reparare bella tentabat. Cui nobilitas conjugis odiorum suppeditabat materiam quod praeemineret prosapiae claritudine. Ei nomen Calte, Willecario genita, Aquitaniae duce. Qui, videlicet Willecarius, minis Clotarii territus, quibus Chranno favisse arguebatur, tutelam basilicae sancti Martini expetiit; quam pridem et Austrabius, alter dux, expetierat. Persecutoribus quaerentibus eum exinde avallere nec valentibus, admotis ignibus pariter cum ipsa orationis domo flammis est crematus. Quam Clotarius solerti industria venustiori donavit gratia stannoque ejus operuit tecta. Non dissimulandas autem filii arbitratus injurias, inde quanta potuit suorum manu Britanniam est ingressus. Occurrit ei Chrannus cum Conabo Brittonum rege, barbarorum agmen ductante. Ubi ad certamen ventum, tentato utrinque agmine, ubi neque Chrannus pecunia conductos desciscere a fide vidit Britannos, neque Clotarius filium erga se suscepta deposuisse odia suosque ad belli paratos certamina, armis decernendum aestimaverunt. Tunc Clotarius in incerto belli positus, lacrymis suffusus ora, Christum exorat in haec verba:« Christe, inquit, Deus, qui occulta hominum solus agnoscis, precibus nunc adesto meis, justi exercens examen judicis. Etenim quod nulli justo, maxime tibi omnium Cognitori rerum, veniabilis Chranni nequitia possit videri satis certus sum, ideo quod, naturalis oblitus gratiam pietatis, hostili animo contra vitam insurrexit patris; et quod, fraude machinatus, occulte nequivit efficere, id nunc palam illato bello contendit explere. Dumque unius decrepiti senis accelerare quaerit exitium, non dubitavit morti exponere tantarum innumerositatem gentium. Et certe regnandi spem dederam, cum vivens tuendae ei Aquitaniae sollicitudinem mandaveram. Sed morantem non passus est, nec exspectavit regnum, nisi parricidio adipisceretur. Respice ergo, Domine, de coelo, et judica juste, illudque judicium exerce quod contra Absalon, patri David quondam infestissimum, exercuisti. Non ego quidem David, sed tamen fide non degener. Credidit ille mundi Redemptorem venturum, credo et ego venisse, aequique arbitrum saeculi judicem futurum.» His intentum precibus audivit omnipotens Deus. Nam superior bello factus, Britannos usque ad refugia navium, quas ad hos usus paraverant, ut, si adversa bellorum forent, eo se conferrent, persecutus, maximam ex eis stragem dedit. Chrannus quoque ipse, dum filias pariterque uxorem captivitati subducere gestit, ab exercitu captus patrique praesentatus, jussu ejus in cujusdam pauperculae casa super scamnum extensus orarioque sugillatus, ibidem cum conjuge ac filiabus igni est concrematus. Hoc modo justae exsolvit poenas ultionis insidiator patris, qui se omni evacuaverat pietate. Periit quidem non optando patribus officio, sed non dissimulando. Cui ille parceret, qui saluti paternae, quantum in se fuit, non pepercit? Hunc itaque improbitatis suae finem Chrannus invenit.
6.31
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXI. De Longobardorum regibus et Totila Gotho.
6.31
Clotario autem Francorum tenente principatum, Longobardorum genti Alboin praeerat, qui non multo post tempore Longobardos in Pannoniam deduxit. Gothis autem, qui Italiam incolebant, post Withigis, Badula, qui et Totila dictus est, praefuit. Qui ad beatissimum veniens Patrem Benedictum, cujus supra meminimus, ab eo et arguendo commonitus, et commonendo a suae crudelitatis immanitate est emollitus. Cui idem vir Domini quod mare transiturus, Romam ingressurus, IX annis regnaturus, decimo esset moriturus praedixit.
6.32.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXII. De Vigilii papae et Theodorae Augustae controversia.
6.32.1
Vigilius etiam sanctae Romanae Ecclesiae praesul, qui eo quo commemoravimus modo in locum sanctissimi subrogatus fuerat Silverii, legationem suscepit Theodorae Augustae in hunc se habentem modum:« Veni, et adimple nobis quae prona voluntate promisisti de Patre nostro Anthimo, et revoca eum in pristini gradus honorem.» Ad haec rescripsit Vigilius:« Absit, dicens, hoc a me, domina Augusta. Prius locutus sum male et insipienter. Nunc autem nullo modo tibi consentio, ut revocem hominem haereticum et anathematizatum.» Quo audito, Augusta misit Anthimum scribonem cum valida militum manu Romam, praecipiens ei ac dicens:« Vigilium, inquit, Romanum pontificem nostris sanctionibus rebellem, decernimus ut navi impositum ad nostrum deduci facias conspectum. Nec cujuslibet basilica sanctorum defensionis ei sit adjumentum, excepta ecclesia Principis apostolorum.» Anthimus, Romam profectus, memoratum papam, dum missarum solemnia in oratorio sanctae Ceciliae X Kalend. Decembris celebraret( erat quippe dies festus ipsius sacrae virginis), munera populo erogantem tenuit navique imposuit, ut Constantinopolim deduceret. Quem populus Romanus proficiscentem usque ad navim prosecutus, postulat ut benedictionem illis daret. Qua tradita, mota est navis. Non defuere tamen, quos injusta expulsio Silverii in odium ipsius excitaret. Hi lapides post illum, vel quaelibet telorum genera sors obtulerat, jacientes, in hunc modum ei conviciabantur:« Fames tua tecum, mortalitas tua tecum. Mala intulisti Romanis, mala reperias quo vadis.» Aliqui sane ex fautoribus ipsius comitatui ejus adhaeserunt.
6.32.2
Qui per Siciliam iter faciens, in civitate Cathinensi quosdam ad sacros promovit ordines, quibus tuendae Romanae Ecclesiae delegavit curam. Ipse navigio Constantinopolim usque devectus, ab imperatore et clero urbis honorifice susceptus, per biennium inibi est detentus. Imperatore communionem Anthimi ab eo exigente cautionemque manus ejus, qua id se facturum spoponderat, ostendente, ad hoc usque altercatio processit ut diceret papa Vigilius:« Ego quidem ad clementissimos reipublicae moderatores Justinianum eique conjunctam aestimavi me venisse Theodoram. Sed Diocletiano ac Eleutheria moribus reperi crudeliores. Verum quia Christus me vobis pro commissis adjudicavit peccatis, patiar quidquid est miserrimum, dum vos jusseritis quidquid est immanissimum. Haud enim rependitur meritis meis congrua vicissitudo, dum majora his mea mereantur facinora. Matura ultio flagitii subest, et digno convenior expulsionis Silverii pretio. Neque porro Dei oculum tam impii machinator sceleris praeterire poteram.» Et quidam familiarium principis prope astans, alapam in faciem pontificis dedit, dicens:« Homicida, nescis cui loqueris? An putas ignorare nos, dedisse te alapam notario tuo, qui et continuo cecidit exanimis, et filium viduae Hasterium, cui neptem tuam dederas Vigiliam, jussu tuo fustibus usque ad supremum labefactatum exitium, papamque Silverium factione tua exsiliatum?» Quo ille audito, pertimuit, solique Deo spem suam committens, in basilicam sanctae Euphemiae confugit tenuitque columnam altaris. A qua avulsus, fune colla ligatus per totam circumduci urbem jubetur atque ad vesperam ergastulo claudi, ubi modicum quid panis et aquae ei quotidie tribuebatur. Postmodum suggerente Narsete Romanarum partium duce, vinculis ab imperatore levatus ac simul cum clero suo Romam redire permissus, ubi Syracusas attigit, calculi languore fatigatus defecit. Cujus corpus Romam delatum ac ad sanctum Marcellum via Salaria est humatum, succedente ei Pelagio in pontificatum.
6.33
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIII. De Romae a Totila obsidione et Romanorum ad Justinianum confugio.
6.33
Totila quoque, rex Gothorum, depraedata Sicilia regressus, Romam obsidione cinxit. Cujus cives tantam tunc famis penuriam passi sunt ut cibi inopia coacti natorum suorum carnes edere vellent. Fessis diutina pugna simulque inedia Romanis nec valentibus moenia tueri, Totila a parte Hostiensi urbem irrupit; qui, parcere potius Romanis quam eos perdere malens, per totam noctem, qua victor urbem intravit, quosdam suorum buccinis clangere jubet:« Ut cives se a Gothorum gladiis aut ecclesiis tuerentur aut quibusque modis occulerent.» Habitavitque aliquantum temporis cum Romanis, plus paterna pietate circa eos usus quam tyrannica crudelitate. Hanc illi, ut concedatur, animi benignitatem, qui nimiae antea crudelitatis exstiterat, beati Patris Benedicti( quem olim, ut praedictum est, audierat) monitio contulit. Aliqui sane ex senatoribus, Romani quondam gloria nominis, tunc autem miserae reliquiae desertae civitatis, Constantinopolim Justinianum principem adierunt supplices, adversum Gothos auxilia poscentes. Turbatus gravi nuntio Caesar, rebus in Hesperia minus prospere gestis, Narsetem eunuchum, cubicularium vero suum, expertum belli virum, omni militiae quae in Italia erat praefecit. Ille propere( neque enim differendi tempus dabatur) cum lecta pube, transmisso Mediterraneo freto in Latium contendit, et junctis sibi Longobardorum auxiliis cum Gothis praelio confixit. Totilaque rege interfecto Italiam ab eorum dominatione eripuit.
6.34
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIV. De bello Bucelleno duci ab Narsete illato.
6.34
Bucelleno etiam duci Narses bellum intulit, quem Theodebertus, rex Francorum, ut supra memoravimus, cum Italiam introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo alio duce ad eam subjiciendam reliquerat. Qui Bucellenus, interempto Belisario, dum pene totam Italiam direptionibus vastaret et regibus Francorum de manubiis subjectorum hostium munera copiosa conferret, in Campania hiematurus in loco, cui Tannetum nomen est, dysenteriae morbo laborans, bello gravi a Narsete superatus exstinctus est. Amingus vero dum Widin Gothorum comiti, contra Narsetem rebellare paranti, auxilio esse non dubitaret, utrique Narsetis virtute vincuntur. Widin captus Constantinopoli exsiliatur. Amingus, qui ei auxilio esse voluerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux, nomine Leutharius, Bucelleni germanus, dum multa onustus praeda repedare festinat ad propria, inter Veronam ac Tridentum juxta lacum Benacum propria morte defunctus est. Habuit nihilominus Narses certamen adversus Sisuvald, Brentorum regem, qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quos secum in Italiam veniens Odoacer adduxerat. Solus quippe Sisuvald de Herulorum gente restiterat. Huic Narses fideliter sibi primum adhaerenti multa beneficia contulit. Sed novissime superbe rebellem et regnum dilatare suum per Italiam cupientem bello superior cepit celsaque de trabe suspendit. Hic Narses prius quidem cartularius fuit; deinde propter virtutum merita patriciatus honorem promeruit. Erat vero vir piissimus, religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis sanctorum basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus adeo intentus ut magis precibus Deo profusis quam armis victor foret bellicis.
6.35
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXV. De Alboin Longobardorum rege.
6.35
In illis diebus, Alboin filius Aldoin Longobardis praefuit. Hic, vivente adhuc genitore, cum Turismodo, Turissendi Gepidarum regis filio, bello conflixit. Et cum summa vi utrinque decerneretur, Alboin Turismodum, spata cervice tenus percussum, ad terram dejecit mortuum. Turbati Gepidi, quod regis filium, per quem maxima ex parte praelium substiterat, interemptum conspiciebant, in fugam versi sunt. At vero Alboin, patrata victoria, ad patrem laetus rediit. Nec multo post ei vita decedenti in regnum substitutus est.
6.36
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVI. De Cautini facinore et sancti Medardi transitu et sepulcro.
6.36
His diebus Cautinus, Arvernae urbis episcopus rem inauditam fecisse memoratur. Erat in ipsa urbe Anastasius quidam nomine, officio vero presbyter, ingenuus genere. Hunc frequenter pontifex, nunc precibus, nunc minis compellebat ut proprietatem suam, quam per chartas gloriosae memoriae Chrotildis reginae possidebat, cum ipsis chartis ei dono daret. Quo omnibus modis renuente, episcopus a villa ad urbem deductum custodibus legavit inedia afficiendum, ni petita compleret. Sed ille forti animo resistebat, dicens sibi melius esse ad tempus fame affici quam traditis rebus filios exhaeredare. Erat apud basilicam Cassii martyris crypta, et in ea sarcophagum cujusdam magni hominis ex Pario marmore factum. In hoc igitur mausoleo, ex jussu episcopi, cum mortuo vivens sepelitur presbyter operiturque lapide, datis custodibus qui eum custodirent, Verum presbytero, tanquam altero Jona, orante ad Dominum, custodes inebriati vino vertuntur in somnum. Quod ille intelligens, brachiis, quae tantummodo libera propter magnitudinem sepulcri habebat, operculum ad unam impulit partem reseratoque aliquantulum loculo caput erexit et sic toto pectore aditum egrediendi sibi paravit. Gravabatur autem, ut ipse postmodum asseruit, nimio fetore, qui ex putrefacto emanabat corpore. Itaque sepulcro liber, ad ostium cryptae properat. Fiebant enim haec in initio noctis. Quod obseratum inveniens et inter rimas prospiciens, videt hominem cum securi praetereuntem. Hunc leni susurro evocans rogat ut aditum securi reseret. Quo impetrato, presbyter progreditur liber, rogans virum ne de se cuiquam indicaret, ac demum ad domum suam indeque ad regem Clotarium properat. Cui cum causam enarrasset suam, rege ac optimatibus dicentibus quod nec Herodis vel Neronis tempore talia fuerunt gesta, jubetur adduci episcopus. Qui dum istud se jussisse negaret, a presbytero convictus confususque abscessit. Presbyter vero res suas tenuit. Quo tempore, beatus Medardus Vermandensis episcopus, plenus virtutibus, migravit ad Dominum. Cujus corpus Clotarius rex honorificentissimo recondidit mausoleo.
6.37.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVII. De Clotarii regis donationibus, et piis operibus, obitu ac haeredibus.
6.37.1
Idem vero inclytus rex Francorum Clotarius, ad suffragia egregii confessoris Martini in tutelam sibi exposcenda, Turonis abiit. Multus ibi pro sua salute suorumque peccaminum abolitione Domini ac sanctorum ejus precator et clarissimis donis eidem sacro loco regia liberalitate impartitis, in ditandis et aliis coenobiis sanctorum munificentissimus exstitit. Indeque venationis gratia exercendae, cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cociam silvam ingressus, dum supra vires corporis, quod senectus debilitaverat, indulget exercitationi, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis aegritudinemque contraxit gravem. Febris erat vehemens, continui ac sine ulla intermissione viscerum dolores. Dum cruciatur atque alternis vicibus, nunc frigus, nunc calor membra exagitant, inter aegra suspiria quae mens extorquebat sibi male conscia haec iterabat verba:« Vua, vua, quam magnus est Rex ille coelestis, qui sic humiliat sublimes terrae reges. Iste cum sit immortalis, melior est quovis orbis terrarum principe mortali. Quod si melior, et potentior: et si potentior, ergo et misericordiae largitor. Qui non, ut multi hominum, mortibus delectatur reorum; sed misericors ac miserator poenitentiam amplectitur peccatorum. Illius igitur clementiae munus totis est exoptandum affectibus deque ejus miseratione nunquam desperandum.» Inter hos atque hujusmodi sermones finem imperii edidit, corpus terrae, regnum filiis derelinquens, per quinquaginta et unum annos potestate functus, perpetua ac semper in majus augmentata. Filiis regni haeredibus hujusmodi vocabula: primus, Cherebertus; sequens, Guntrannus; tertius, Chilpericus; quartus, Sigebertus, vocati. Sepultusque est in basilica Sancti Medardi, ut ipse jusserat; quae triginta et eo amplius millibus ab eo loco, in quo finem vitae invenit, aberat, magno obsequio per tantum spatii deductus filiorum, seu etiam psallentium clericorum.
6.37.2
Explicit liber secundus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).