De translatione S. Vincentii Martyris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aimoinus-sangermanensisfl-800" aria-label="More works by Aimoinus Sangermanensis">
—
⋯
Original / primary: 9255 Detrsvi
3.1
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT PRIMUM.
3.1
Anno octingentesimo quinquagesimo quinto Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, regnante orthodoxo Francorum principe Carolo Hludowici Imperatoris filio, in parte quadam regnorum ipsius, in Aquitania scilicet et Monasterio, quod vulgari appellatione Conkittas vocitatur, Hildeberto cuidam monacho visio ostensa est, quam coelitus monstratam sequentia declarabunt. Erat igitur idem vir simplex, ultra juvenilem aetatem tempus agens: senex moribus, ac sanctae patientiae studiis eruditus. Habitum etiam monasticum( quem praesertim a tempore sui sacerdotii inhianter desideraverat) adeptus, talem se totius religionis praebuerat actibus, ut etiam praecedentium hujus vitae patrum sequens vestigia, multis et ipse foret in exemplum. Hic cum se aliquando post exsolutum vigiliarum debitum sopori dedisset, vox ei divina sic insonuit dicens:« Frater, vigilas? Cui respondenti: Domine, quid me vis facere? Surgens, inquit, vade, et aggredere Valentiam Hispaniarum: ac perquire extra muros ejusdem civitatis locum sepulturae Vincentii levitae et martyris. Cujus corpus ecclesia quae desuper fuit, a paganis ob malignorum civium et circum habitantium pravam conversationem destructa, ibi absque ullo religionis honore, nullo obstante tegmine, imbre madescit aethereo. Nam dignum est, scito, Dominique voluntas, ut idem gloriosus Dei amicus inde diligenter effossus, ad locum transferatur pacis cultusque legitimi.» Quibus dictis, mox a conspectu videntis illa coelestis species hujusmodi visionem narrantis una cum voce subducitur. Qui sopore depulso, et quod viderat vigilanti animo replicans, ad Dei rogandam pronus consurgit clementiam, quatenus per eum cunctorum opifex quod ostenderat, dignaretur explere.
3.2
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT II.
3.2
Erat sane alius in eodem monasterio monachus religiosus aeque sacerdos et conversus Audaldus nomine, speciali ei familiaritate connexus, aetate ac vitae moribus pene consimilis, cujus ab ore quae dicuntur, et multo etiam ampliora nos in fide accepisse confidimus. Ad hunc primus memoratus compresbyter Hildebertus accessit: et quod sibi revelatum fuerat secreta allocutione detegens, eum in hoc multis modis animando socium postulavit. Hortatur amicum, precatur dilectum: Dei sanctique martyris adfuturum repromittit solatium, necnon et pro laboris sudore aeternae recompensationis pollicetur praemium. Quibus vir devotus attenti pectoris arcano receptis, confestim verbis favens sodalis, assensum libentissime praebuit: praesertim cum idem a quodam nobili Hispaniensi viro, Berta nomine, frequenter audierit, quod ejusdem sancti levitae et martyris corpus ab eodem loco cultoribus desolato facile in quamcunque partem a quolibet asportari posset. Convenitque utriusque animus ad tot terrarum intervalla percurrenda promptissimus, atque ad perferenda, si qua etiam adforent, impedimenta paratissimus. Itaque Blandino ejusdem loci abbati, reliquisque fratribus suae voluntatis rem patefaciunt: a quibus hoc agendi seu perficiendi eos oportebat expetere consilium. Processit sane omnium qui convenerant communis in hoc validusque animi ardor: quorum scilicet mentes virtus illustraverat superna, et aequalis spei perflaverat laetitia
3.3
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT III.
3.3
Hoc igitur accepto ardentibus duntaxat animis divino, quod est magis fatendum, consulto, paratis omnibus exeunt cum duobus tantum famulis, hilares procedentes ad locum et opus sibi coelitus intimatum. Gradientibus autem eis, ac viam festino tramite accelerantibus, Hildebertus carnis incommodo pressus assumptum iter quanquam invitus reliquit. Audaldus vero moestus ac deinde uno solo comite contentus, post multas, quas prolixum esset expedire, paganorum insidias, pariterque tribulationum variarum pressuras, ducente se Christo audacter percurrens, tandem aliquando Valentiam superius nominatam civitatem aggreditur. Ubi diebus quatuor in ejus suburbio, a Christianis jam penitus derelicto, anxius dubiusque quid ageret immoratus, quinto die Zachariam quemdam Maurum, apud quem hospitabatur, conveniens, sciscitabatur ab eo privatim de re propter quam venerat, et utrum se in hoc adjuvare possit, denudatis secretis interrogat. Quo respondente se optime posse, atque locum ubi pretiosus Domini martyr jacebat, ipsiusque monumenti tumbam adhuc integram bene nosse: Eamus, inquit Audaldus, et videamus utrumme ita sit, quemadmodum testaris. Quo aiente: Quid mihi dabis pecuniae, si quod quaeris ostendero? Monachus ait: Parum quidem habeo: sed illud totum, vel certe exinde quantum petieris incunctanter appendam. Unde praedictus Zacharias superno instinctu, sanctique martyris, ut credimus, obtentu moderatus, non amplius quam quadraginta argenteos, solidos videlicet quinque postulavit. Quibus libenter tributis, simul ierunt ad locum, ubi maceriarum ecclesiae tantum patebant ruinae, atque ipsius sepulcri situm, ut fuerat incontaminatum tituloque signatum, reperiunt: in quo erat super inscriptum, quod illic requiesceret sanctus levita et martyr Vincentius. Praeclarorum quoque parentum nomina, patris Euticii, matris vero Enolae, a quibus orbi agonista talis processerat, eidem epitaphio inter caetera refulgebant inserta. Ergo comperto seu denotato sarcophagi loco, die adhuc multo domum reversi sunt, glorificante Audaldo Deum ac benedicente, qui itineris sui incursum ita prospere direxisset.
3.4
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT IV.
3.4
Proinde dum quies noctis membris praesertim humanis blanditur, accepto lumine consurgentes soli secreto revertuntur ad tumulum: inventumque mirae pulchritudinis vas marmoreum undique, ut decebat, studiose munitum, inopina facilitate, ultra quam dici posset, simul ambo viribus insistentes aperiunt. Quid praeterea admirationis pro incredibili ejus integritate, quidve compunctionis seu lacrymarum, propter videlicet gaudium ac inexpertam aromaticae suavitatis illic diffusam fragrantiam, memoratus ille monachus, tanti boni repertor, inibi tunc persenserit, ineffabile ipso jurejurando attestante habetur. Hoc tamen luce clarius fulget, quod hujusmodi signis veluti quibusdam vocibus promulgatum fuerit, quod is qui quaerebatur Dei Martyr et Levita Vincentius esset inventus. Qui extra multiplices et admirandas suppliciorum ejus injurias ita, ut praelibavimus, integer liberque a putredinis labe repertus est, ut nullo modo in praeparato sibi ad efferendum sacculo, nervis adhuc rigidis componi potuerit: nisi per artus, hoc ipsa cogente necessitate, complicatus dissolveretur. Quibus cum reverentia et timore perfunctis, ad hospitium deportatur, tempusque ac opportunitas exeundi patriamque revisendi praestolatur in dies.
3.5
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT V.
3.5
Emptis denique palmarum ramis, et circa ipsum corpus ligatis, veluti hujusce rei gratia thesaurus occultaretur acquisitus, tantum tamque venerabile praemium levans, hoc onustus munere, hacque locupletatus margarita negotiator ille pauper ditissimus effectus, optatum iter dum tempus videt, resumit. Cui Dominus rursus ostendere volens, quod quaesiti Vincentii levitae et martyris corpus invenerit, sub nocte quadam dum super universos eumdemque Audaldum sopor solito vehementior irruisset: subito fulgor( haud dubium quin coelo delapsus) omne replevit quo Sanctus inerat habitaculum: adeo ut hospes seorsum recubans nil aliud quam domum suam, volvente ignis edacitate, ardere putaret. Dumque clamores pavitans, quis ignem succendisset, emitteret, Audaldus veluti de itinere fessus, vix somni decussa quiete assurgit, vocesque clamantis hospitis accipiens, rem coelitus administratam, ipso perfusus splendore tacitus timidusque attendit. At ubi in se recollectus virtutem agnovit Altissimi, hospitem, utpote gentilitatis ritu ferocem, blando ne paveat demulcet affatu, ignem procul dubio a se accensum fuisse pronuntians. Hoc autem audito, ille se intra cubiculi sui claustra continuit: nec est permissus dignusque inventus, qui facti miraculi mereretur nosse mysterium.
3.6
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT VI.
3.6
Monachus vero orto mane festine consurgens, quod residebat itineris conficere satagit. Unde post aliquot dies Caesaraugustam civitatem properanter aggressus, a quadam Deo devota muliercula prope ipsius urbis moenia domum habente, misericordia hospitandi, utputa peregrinus, illa nocte suscipitur. Quae sollicita, dum in occultiore parte suae domus vigilans et tacens quiesceret, animadvertit memoratum monachum ante sancti corpus lucentibus cereis psallenter adstare. Itaque pulsato nocturnali tempore signo, ad ecclesiam concita pergit: atque quod viderat per internuntium episcopo civitatis intimavit. Qui festinans sarcinam sibi una cum palmis pudore sublato deportari jussit, monachum autem comprehendi mandavit. Ille vero paulo ante de necessariis viae sumptibus meditans, propter emendos panes, ministro, quia erat mutus, domi relicto, ad forum processerat. Episcopus namque diviso fasce, et quaecunque inerant universis coram expositis, reperit sanctum intrinsecus latens pignus, sacco diligenter insutum. Quod stupens nimiumque admirans, et aestimans omnino quod erat plane alicujus sancti martyris corpus, jussit illud auferri, atque in ecclesia beatae Mariae semper virginis( quae est mater ecclesiarum ejusdem urbis) veneranter recondi: in qua olim sub Valerio pontifice idem martyr strenuusque athleta archidiaconii arcem insignis tenuerat.
3.7
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT VII.
3.7
His ita dolo peractis, Audaldus horum nescius cum panis edulio domum regreditur: agnitoque( proh dolor!) hoc tristi facto, perculsus animi dolore ad eumdem episcopum, nomine Seniorem, lacrymis plenus accessit, conquerens cum eo de injuste sibi subducto corpusculo. Et meus, ait, meus fuerat ille propinquus, in partibus Hispaniarum nuper mortuus ac sepultus. Cujus cadaver inter reliquorum parentum meorum exanimes artus componere satagens, haec terrarum spatia multis vexatus calamitatibus Christo propitio peragrans evici: atque illud non parvo xenio dato, ex paganorum placata feritate redemi. Sed proh nefas! inquit, offendi episcopum crudeliorem ethnicis. Quod enim eorum austeritas humanitus emollita pie quaerenti concessit, hoc tua violentia improbe omnimodis exagitata rapit, impudenterque praesumit, et veluti insanus sanctum dicis corpus hominis peccatoris. Tunc episcopus inter haec et alia nimis rapida permotus iracundia, monachum teneri praecepit: inexquisita tormentorum genera virgarumque ei livores repromittens, nisi de qua civitate vel loco eum furatus esset, seu quo nomine idem sanctus censeretur, exponeret. Quod cum coepisset, ac crudelius carnifice turpiter exercere perstitisset, Audaldus volens nolens et valde diu caesus, ac per testiculos tandem suspensus, quasi visus est confiteri quod ab Hispaniae partibus illum deferret, quodque sanctus Marinus martyr( hoc invento vocabulo) nomen haberet. Sicque, ut reliqua transeamus, episcopo sacrae praedae nefario invasore partim deluso, cum magno cordis ploratu fletuque plurimo pulsus, ad proprium locum monachus tristis verberibusque attritus revertitur. Quod monasterii sui fratres audientes, nec credentes, Audaldum mendacii redarguerunt; nomenque illi gyrovagi imponentes, a se sequestrando, jamque ipso etiam sponte exeunte, repellunt: et ubicunque libeat licentiam ei, imo necessitatem tribuunt commorandi. Qui ad coenobium beati Benedicti, Castrum superius cognominatum, usque perveniens, ejusdem congregationis abbati, viro religioso, domno Gisleberto, caeterisque fratribus ibidem degentibus omnem sui itineris sive actus continentiam, qualiterque sibi sancti levitae et martyris corpus sublatum fuerit, per ordinem explicavit. Qui nimirum attoniti, et pro his quae dicebantur valde gavisi, Audaldum regulari more prius suscipiunt: ac deinde illi secum, quamdiu viveret, habitandi locum concedunt. Simulque deliberant, tempus ad hoc congruum opperientes, quatenus tantum ad se decus quandoque superna opitulante gratia transferre satagerent.
3.8.1
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris CAPUT VIII.
3.8.1
Exacto denique tempore, annis scilicet octo et semis evolutis, ad Caesaraugustam, Salomone sibi familiarissimo Cerdaniensi comite mandante, ex se fratres mittunt, qui sancti levitae et martyris corpus, procurante hoc ipso Salomone, reciperent, secumque Christo miserante deferrent. Salomoni namque hoc jamdudum compertum fuerat: et( ut erat prudens atque boni cupidus) ad regem Majorem Cordubensem opportunitate accepta perrexerat, fingens inter reliqua, quod apud Caesaraugustam civitatem parens ipsius, vocabulo Sugnarius, dum ab Hispaniae partibus deferretur, a Seniore ejusdem civitatis episcopo violenter sublatus detineretur. Ille vero exceptis aliis donariis sponte oblatis, ut corpus reddi juberet solidis centum expostulatis, ad regulum saepe dictae civitatis, nomine Abdilam, chartam facere mandat: imperans ut ipse totidem quoque solidis sumptis Salomoni comiti propinqui sui Sugnarii corpus restitui praeciperet. Quibus sic expeditis, ac principum animis, taxata pecuniarum summa, lucratis, episcopus advocatur: et cur tantam in mortuum, imperatoria posthabita reverentia, exercuerit iniquitatem, velut reus majestatis, quique etiam nec sibi reveritus fuerit, districte inquiritur. Quo omnia negante, et quod id non fecerit, cum multis Dei sanctorumque juramentis affirmante, Audaldus accedens constanti animo episcopum fortiter convincere parat. Sed illis diu absque effectu, et, ut dicitur, muliebriter altercantibus, postquam episcopus blandis sermonibus invitatus veritatem fateri noluit, proponuntur ei tormenta: ut scilicet ligato pedibus ejus vel collo fune per circuitum civitatis traheretur, et sic illusus membratim demum dissiparetur. Et quanquam virtutes S. Vincentii, licet sub nomine sancti Marini, transacto praescripti temporis spatio illic frequenter ostensae, animum illius in ejus amorem miro modo pertraxissent, minarum tamen horrore exterritus, quod gestum fuerat confitetur, et locum quo illud sacrum corpus erat humatum, non sine dolore ac gemitu aperit. Quo pervenientes monachi qui advenerant, tam pretiosum coelestis doni talentum reperiunt, elevantque. Cumque unus illorum, Radbertus nomine, haesitans dubitaret an is vel alius esset, atque loculum aperiendo certis signis Audaldo notis, hoc prius caute perspici debere contenderet, statim pede quem ad hoc promoverat, infirmatur, plurimum sibi formicante genu cum tibia. Quo signo reliqui satis certi de reddito corpore, illud ad deportandum apte componunt. Tantoque potiti desiderio, ac post paululum monacho pedis vigore pleniter recuperato, cum hymnis et gratiarum laudibus( prout ratio et loci qualitas dictabat) exeuntes, ad propria redire Domino ducente disponunt: cui est honor et potestas, virtus et imperium in saecula saeculorum. Amen.
3.8.2
Huc usque de sancti corporis inventione, seu repetitione: nunc autem quae restant translationis et gestorum in ea miraculorum, sequens libellus cum subjecto excipiat prologo
3.8.3
Ergo quia hactenus quae circa hujus sancti levitae et martyris inventionem seu corporis repetitionem gesta sunt, fideli stylo Christo duce digessimus: jam nunc quae restant ipsius translationis et gestorum in ea miraculorum, brevi quemadmodum coepimus tractatu sollicite videamus. Neque enim effugari lectorem, multo magis vero ad ea quae dicuntur invitari, oportet, qualiter etsi sermo incultus exasperat, saltem succinctus demulceat. Ideoque omne hoc opus in duo etiam dividere voluimus corpora, licet quantitate exigua. Nobisque donari petimus, quidquid praetereunter in his excessimus: qui de multis pauca legentes, illa prorsus quae fide ac relatione digna inventa habuimus, eis praesentibus qui viderant attestantibus, pii laboris studio ipso in loco scribere curavimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).