Alanus Antissiodorensis1152-1167
Diplomata
Dipl 1.2
Choose a text
More by Alanus Antissiodorensis
—
11596 Diplom48
1.1
I. Charta Alani episcopi pro Monasterio S. Mariani.
1.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego ALANUS Antissiodorensis episcopus. Quoniam certum est episcopum Christi vicarium esse, ejusdem Christi pauperum debet necessitatibus subvenire. Eapropter praedecessor noster Hugo Antissiodorensis episcopus plurima largitus est canonicis regularibus Praemonstratensis ordinis, quos zelo religionis succensos apud Antissiodorum in ecclesia S. Mariani ibidem Deo servituros instituit. Si quidem donavit eis praenominatam ecclesiam S. Mariani, cum quibusdam eidem ecclesiae appendentibus vineis, ecclesiam S. Martini, ecclesiam S. Salvii, et sedem molendini super Belcham fluvium, cum terra et censu pertinentibus ad molendinum. Donavit etiam eis ecclesiam B. Mariae in suburbio sitam, cum censibus et vineis, terris, decimis, pratis, servis et ancillis, et omnibus appendentibus prope Longene positis, et praebendam integram in Ecclesia S. Stephani. Haec omnia canonici de manu episcopi accipientes, ea tamen seu simplicitate, seu nimia donantis confidentia sigillo episcopali non confirmantes, nunc a nobis deposcunt ista confirmari. Ne igitur de his aliquam in futurum sustineant calumniam, ipsa eadem quae donavit, assensu et concessione totius capituli Sancti Stephani, et precibus Willelmi comitis Nivernensis, postea Carthusiae conversi, non etiam laudante ipso capitulo, donamus: quibus etiam donis, ex episcopali benignitate, ecclesiam de Tangiaco donantes adjungimus: et ut rata, inconvulsaque eis permaneant, conscribi, sigillorumque, nostri videlicet et communis capituli S. Stephani caracteribus fecimus consignari.
1.2
Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1163.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).