Alanus Antissiodorensis1152-1167
Diplomata
Dipl 2
Choose a text
More by Alanus Antissiodorensis
—
11596 Diplom48
1.1
I. Charta Alani episcopi pro Monasterio S. Mariani.
1.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego ALANUS Antissiodorensis episcopus. Quoniam certum est episcopum Christi vicarium esse, ejusdem Christi pauperum debet necessitatibus subvenire. Eapropter praedecessor noster Hugo Antissiodorensis episcopus plurima largitus est canonicis regularibus Praemonstratensis ordinis, quos zelo religionis succensos apud Antissiodorum in ecclesia S. Mariani ibidem Deo servituros instituit. Si quidem donavit eis praenominatam ecclesiam S. Mariani, cum quibusdam eidem ecclesiae appendentibus vineis, ecclesiam S. Martini, ecclesiam S. Salvii, et sedem molendini super Belcham fluvium, cum terra et censu pertinentibus ad molendinum. Donavit etiam eis ecclesiam B. Mariae in suburbio sitam, cum censibus et vineis, terris, decimis, pratis, servis et ancillis, et omnibus appendentibus prope Longene positis, et praebendam integram in Ecclesia S. Stephani. Haec omnia canonici de manu episcopi accipientes, ea tamen seu simplicitate, seu nimia donantis confidentia sigillo episcopali non confirmantes, nunc a nobis deposcunt ista confirmari. Ne igitur de his aliquam in futurum sustineant calumniam, ipsa eadem quae donavit, assensu et concessione totius capituli Sancti Stephani, et precibus Willelmi comitis Nivernensis, postea Carthusiae conversi, non etiam laudante ipso capitulo, donamus: quibus etiam donis, ex episcopali benignitate, ecclesiam de Tangiaco donantes adjungimus: et ut rata, inconvulsaque eis permaneant, conscribi, sigillorumque, nostri videlicet et communis capituli S. Stephani caracteribus fecimus consignari.
1.2
Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1163.
2
II. S. Amatoris prioratus S. Satyri Bituricensis monasterio unitur.
2
Ad episcopalis officii discretionem pertinet loca religiosa non solum tutari et conservare, verum etiam ipsam religionem in meliorem statum promovere. Inde est quod ego ALANUS Dei gratia Antissiodorensis dictus episcopus, ecclesiam B. Amatoris ex officio mihi injuncto et apostolicae auctoritatis mandato, cum illis possessionibus, quas canonici regulares tunc tenebant, ecclesiae S. Satyri in perpetuum concedo, salvis institutionibus quae sunt inter ecclesiam S. Amatoris et B. Stephani, et ea conditione ut per episcopum prior ibi de domo illa constituatur, et ibidem juxta consuetudinem et disciplinam praenominatae ecclesiae vivat, et cum suis fratribus, adjuvante gratia Domini, ordinem B. Augustini teneat, et cum fuerit constitutus nisi per episcopum amoveatur. Ne qua vero deinceps inter episcopum et canonicos controversiae oriatur occasio, constitutum est meo et eorum assensu, ut de vineis episcopi in quibus canonici decimam requirebant, episcopus singulis annis duodecim modios vini persolvat, decem de rubeo et duos de albo. In terra vero quae Cunemine dicitur, episcopi quoties culta fuerit, canonici decimam habeant. Facta est autem haec constitutio in octavis B. Stephani in capitulo Antissiodorensi Guidone praeposito, Rainaudo archidiacono, Rodulpho thesaurario, Stephano cantore praesentibus et assistentibus, sub assensu etiam totius capituli, anno ab Incarnatione Domini 1163, domino Alexandro III summo pontifice, Ludovico rege Francorum, Willelmo juniore comite Nivernensi.
3.1
III. Alanus monachis Donziaci confirmat ecclesias quaedam.
3.1
Ego ALANUS Dei gratia Antissiodorensis episcopus, notum fieri volo praesentibus et futuris, quod bonae memoriae Hugo episcopus Antissiodorensis, assumptus in episcopum de ecclesia S. Germani Antissiodorensis cui multo praefuit, S. Mariae Donziaci et monachis ibidem Domino famulantibus ecclesiam S. Vincentii de Pogniaco et ecclesiam S. Peregrini de Boiaco donavit. Deinde tempore meo orta contentione de praesentatione presbyteri de Boiaco, virorum probabilium testimoniis super hoc susceptis, vestigiis illius sancti viri inhaerens, donum illud de ecclesia de Pogniaco et de ecclesia de Boiaco factum confirmavi cum praesentatione presbyteri, salvo jure episcopali, retenta illa parte decimarum quae juris Ecclesiae Antissiodorensis erat tempore Hugonis episcopi Antissiodorensis assumpti in episcopum de ecclesia Pontiniacensi, et illa parte census quam Benedictus presbyter habebat. Hujus rei testes sunt Rainardus abbas Boni Radii, Mauricius prior de Donziaco, cujus tempore hoc factum fuit, Stephanus cellerarius, Rainaudus canonici Antissiodorenses, Arnaudus et Gaufridus monachi de Donziaco, Arnaudus praepositus et Willelmus canis putidus.
3.2
Actum anno ab Incarnatione Domini 1164.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).