Alanus Antissiodorensis1152-1167
Diplomata
Dipl 3.2
Choose a text
More by Alanus Antissiodorensis
—
11596 Diplom48
3.1
III. Alanus monachis Donziaci confirmat ecclesias quaedam.
3.1
Ego ALANUS Dei gratia Antissiodorensis episcopus, notum fieri volo praesentibus et futuris, quod bonae memoriae Hugo episcopus Antissiodorensis, assumptus in episcopum de ecclesia S. Germani Antissiodorensis cui multo praefuit, S. Mariae Donziaci et monachis ibidem Domino famulantibus ecclesiam S. Vincentii de Pogniaco et ecclesiam S. Peregrini de Boiaco donavit. Deinde tempore meo orta contentione de praesentatione presbyteri de Boiaco, virorum probabilium testimoniis super hoc susceptis, vestigiis illius sancti viri inhaerens, donum illud de ecclesia de Pogniaco et de ecclesia de Boiaco factum confirmavi cum praesentatione presbyteri, salvo jure episcopali, retenta illa parte decimarum quae juris Ecclesiae Antissiodorensis erat tempore Hugonis episcopi Antissiodorensis assumpti in episcopum de ecclesia Pontiniacensi, et illa parte census quam Benedictus presbyter habebat. Hujus rei testes sunt Rainardus abbas Boni Radii, Mauricius prior de Donziaco, cujus tempore hoc factum fuit, Stephanus cellerarius, Rainaudus canonici Antissiodorenses, Arnaudus et Gaufridus monachi de Donziaco, Arnaudus praepositus et Willelmus canis putidus.
3.2
Actum anno ab Incarnatione Domini 1164.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).