Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Alanus de Insulis1128-1203
Distinctiones dictionum theologicalium
Theo 13.71
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11761 Didith
13.1
L
13.1
Labium, proprie, lavatorium; unde in Veteri Testamento de Salomone legitur quod labium fecit, id est lavatorium; et dicebatur labium, quia in introitu formam labii habet vel habere videatur. Dicitur idioma, quia est instrumentum loquelae; unde in Genesi legitur quod in aedificatione turris Babylonis omnes erant unius labii, id est unius idiomatis. Et in Theodolo: Confusio fit labiorum. Dicitur verbum, unde in Psalmo: Disperdat Dominus universa labia dolosa. Item: Labia nostra a nobis sunt; illi qui dolose loquuntur labia dicuntur. Et ibi labia dolosa, id est ipsi existentes dolosi, in corde et corde, id est duplici corde, locuti sunt. Dicuntur prophetae, unde in Psalmo: Et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Dicitur populus, unde in Psalmo: Nec memor ero nominum eorum per labia mea, id est per apostolos per quos loquitur Deus. Vel labia dicuntur duo Testamenta quae in uno consonant, quibus voluntates eorum ostenduntur, sed nec apostoli nec Testamenta sanctis minantur judicium. Dicuntur praedicatores, unde in Cant.: Favus distillans labia tua, etc.
13.2
Labor, proprie, tribulatio; unde in Psalmo: In labore hominum non sunt. Dicitur fructus laboris sive laboriosa operatio, unde in Psalmo: Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Dicitur iniquitas, unde David: Sub lingua ejus labor et dolor, id est iniquitas et pernicies. Dicitur cogitatio de labore sanctorum; unde, secundum aliam expositionem: Sub lingua ejus labor et dolor, id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum. Dicitur contritio, unde David: Laboravi in gemitu, etc.
13.3
Laborare, proprie, poenitere; unde in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Notat patientem esse, unde Dominus ait: Laboravi sustinens, id est fui patiens.
13.4
Lac, proprie, dicitur minor doctrina quae minus intelligentibus proponitur; unde Apostolus: Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam; et alibi: Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite. Dicitur Vetus Testamentum, quod Judaeis quasi parvulis est datum, unde in Cant.: Mel et lac sub lingua tua, id est, tu scientiam habes de Veteri Testamento per lac figurato, et de Novo per mel significato propter dulcedinem gratiae. Notat abundantiam temporalium in Exodo: Dabo vobis terram fluentem lac et mel, id est victualibus opulentam. Dicitur manifestatio apostolicae praedicationis, unde in Thren.: Candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo. Per candorem lactis manifestatio praedicationis insinuatur. Dicitur infantilis aetas, unde ad Herodem dicitur: Non coques haedum in lacte matris suae, id est non occides Christum per haedum significatum; in lacte matris suae, id est infantili aetate. Vel ibi per lac significatur peccatum quod a matre concupiscentia trahitur, unde sic potest exponi: Non coques haedum, id est, non fovebis peccatorem per adulationem in peccato suo. Vel Judaeis praecipitur ne occidant Christum in die conceptionis suae, et vocatur lac dies conceptionis Christi. Ex quo puer concipitur, lac in mamillis recipitur; est ergo sensus: O Judaee, non coques haedum, id est non occides Christum in die conceptionis suae.
13.5
Lacryma, proprie. amaritudo poenitentiae; unde David: Lacrymis meis stratum meum rigabo. Dicitur poenitentia sive dolor de peccato, unde in Psalmo: Fuerunt mihi lacrymae meae panes, id est dolor pro peccatis fuit mihi spiritualis refectio. Dicitur tribulatio sive dolor vel miseria, quia lacrymas producit ab oculo; unde in Apostolo: Absterget Deus omnem lacrymam. Dicitur fletus, unde in lib. Reg.: Audivi lacrymam tuam, id est fletum tuum, et remisi tibi peccatum. Dicitur intelligentia, quia, sicut lacryma procedit ab oculo materiali, ita intelligentia ab animo; unde Sapientia: Punge oculum, et producet lacrymam, id est exerce animum et producet intelligentiam.
13.6
Lactare, proprie, delicate nutrire, unde in Parabolis: Lacta filium, et paventem te faciet. Notat adulari, unde: Si te lactaverint peccatores, non eis acquiescas. Significat decipere vel prave docere, unde in Threnis: Lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos.
13.7
Lactere, proprie, notat simplici doctrina instrui; unde David: Ex ore infantium et lactentium.
13.8
Lactuca, proprie, dicitur amaritudo poenitentiae; unde in Exodo: Et edent nocte illa carnes assas igni, et panes azymos cum lactucis agrestibus; in nocte agnum comedimus, quia in sacramento Dominicum corpus accipimus quando adhuc invicem nostras conscientias non videmus. Carnes assas agni comedimus, quando ardorem passionis Christi in mente nostra excogitamus; panes sine fermento manducamus, quando recta opera sine corruptione vanae gloriae exercemus. Lactucae agrestes valde amarae sunt, et nos pro peccatis nostris affligi debemus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho humorem perversae vitae.
13.9
Lacus proprie dicitur stagnum vel aqua immobilis. Dicitur fovea vel cavea, unde in Daniele legitur quod missus est in lacum leonum. Dicitur infernus propter sui profunditatem et tenebrositatem, unde Zacharias propheta ait: Qui eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua. Infernus vero non immerito lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit superfluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Dicitur profunditas carnalium concupiscentiarum, unde in Psalmo: Eduxisti nos de lacu miseriae et de luto faecis. Dicitur etiam peccatum, unde in Psalmo: Lacum aperuit, id est peccatum inchoavit.
13.10
Laetari, proprie, dicitur gaudio spirituali exsultare, unde in Psalmo: Laetamini in Domino et exsultate justi.
13.11
Laeva proprie significat sinistram. Dicitur reprobus, unde Isaias: Ad dexteram et ad laevam dilataberis; dum quosdam conversos de malignitate sua Ecclesia suscipit, tunc ad dexteram dicitur dilatari. Ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Dicitur terrenum bonum vel temporalis vita, sicut dextera bonum aeternum significat; unde in Cant.: Laeva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me, id est in praesenti vita sustentabor temporalibus bonis et in futuro fruar aeternis. Dicitur etiam adversitas, unde: Non declines ad dexteram vel ad laevam, id est ne[ frangaris] adversis nec extollaris prosperis. Dicitur poena vel reprobatio, unde dicitur quod sancti erunt a dextera parte Christi, reprobi a laeva.
13.12
Lagena proprie est vas, unde Gedeon in Judic., fractis lagenis, terruit hostes, scilicet Madianitas; signat corpus quod est frangendum jejunio, ut diabolus, qui per Madianitas significatur, exturbetur. Signat etiam legem legere, unde in passione: Occurret vobis homo lagenam aquae vel amphoram bajulans. Ibidem etiam significat fragiles homines ministros gratiae Dei.
13.13
Lambere, proprie, imitari; unde Job: Pulli aquilae lambunt sanguinem. Aquila Christus, pulli martyres qui lambunt Christi sanguinem, id est imitantur ejus passionem. Notat etiam sumere, unde praedicta auctoritas potest sic exponi: Pulli aquilae, id est fideles, lambunt carnem et sanguinem, id est sumunt carnem et sanguinem in Ecclesia Dei, et hoc Christi Jesu. Notat tangere, secundum quod solemus dicere: Vestis lambit terram, id est tangit.
13.14
Lamia proprie est monstrum virgineam habens faciem, id est aquinos, quod carnibus vescitur humanis. Dicitur diabolus, secundum quod quidam dicunt daemones apparere in specie muliercularum ad suffocandum parvulos, et secundum quod dictum est, dicuntur lamiae, quasi laniae a laniando; unde Beda super illum locum Marci: Ne veniens sugillet me, dicit quod sugillo dicitur a sugo, sugis, vel sugillare, quasi sub gula manum imponere; et est tractum a lamiis quae sugendo enecant parvulos. Dicuntur falsi praedicatores vel haeretici, unde in Threnis Jer.: Lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt, etc.
13.15
Lampas, proprie, cor humanum habens oleum charitatis qua debet accendi; unde in Evangelio: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Dicuntur sancti qui lucem boni exempli aliis proponunt, unde in Cant.: Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Dicitur donum Spiritus sancti vel Spiritus septiformis, unde in Apoc.: Et septem lampades ardentes ante thronum qui sunt septem spiritus Dei. Per septem lampades intelligitur septiformis gratia Spiritus sancti, vel septem dona Spiritus sancti. Dicitur etiam Christus. In lampade sunt duo, scilicet vitrum et ignis, sic in Christo duo: natura humana quae fuit quasi vitrum fragilis, et divina natura accendens et illuminans tanquam ignis; et sicut lampas fragilis est in atria, ita humana natura multiplici fragilitate est obnoxia; et sicut lampas non habet ex se claritatem, sic humana natura non habet ex se gratiae splendorem; ex concursu olei et flammae lampas profundit lucem; ante Christi adventum humana natura erat lampas sine luce, lucerna sine lumine, sed lampas ista est accensa, quando humana natura est a Christo assumpta, et lampadi humanae naturae infusum est oleum divinae gratiae; unde dicitur quod Salvator ejus ut lampas accensus est, quando humanam naturam in se oleo divinae gratiae perfudit et flammam deitatis accendit, et sic in nocte hujus mundi viantibus lumen praebuit. Dicuntur etiam opera nostra, unde in Evangelio: Simile est regnum coelorum decem virginibus quae accipientes lampades: scilicet omnes lampades habent; sed omnes lampades oleum non habent, quia plerumque in se bona cum electis reprobi ostendunt. Veniente autem Sponso, omnes virgines surgunt, quia electi et reprobi a somno suae mortis excitantur; lampades ornant, quia secum opera sua numerant pro quibus aeternam beatitudinem recipere exspectant. Sed fatuarum lampades exstinguuntur, quia earum opera, quae clara hominibus apparuerunt, in adventu judicis intus obscurantur, et ideo retributionem non inveniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amaverunt et in hoc mundo dilexerunt.
13.16
Lana, proprie, dicitur virtus; quia, sicut ex lana fit corporis indumentum vel vestimentum, ita ex virtute fit animae indumentum; unde in Isaia: Et fuerint peccata vestra rubea quasi vermiculus, velut lana alba erunt; quasi diceret: Si ad me conversi fueritis, loco gravium peccatorum quae sunt in vobis erit virtutum dealbatio. Dicitur divina natura vel Christi innocentia, unde in Apoc.: Caput ejus velut lana album erat. Dicuntur fortiores qui sunt in Ecclesia, qui cedunt ornamentum et indumentum Ecclesiae; unde de Ecclesia dicitur in Salomone: Quaesivit lanam et linum. Per lanam, ut dictum est, intelliguntur in Ecclesia fortiores; per linum illi qui sunt poenitentes, qui per multam contritionem poenitentiae assumunt candorem justitiae.
13.17
Lancea, proprie, tentationum jacula; unde Jer.: Circumdedit me lanceis suis. Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore callido tentationum jaculis impeditur. Bene autem circumdari lanceis dicitur, quia antiquus hostis tentationis suae vulnere nos impedit. Saepe enim gula restringitur ut libido subigatur. Si autem corpus abstinentiae afflictione non atteratur, contra mentem libidinis flamma se excitat. Saepe dum servare per simoniam nitimur, ad tenaciam labimur; et dum possessa effuse distribuimus, ad avaritiam ducimur, quia rursum colligere quaerimus quod tribueramus. Dum ergo antiqui hostis jacula ubique nos impediunt, nunc recte dicitur: Circumdedit me lanceis suis.
13.18
Lapidare proprie, hoc est lapidibus obruere, unde in Act. apostolorum legitur quod increduli lapidabant Paulum, non quod eum lapidibus occiderint, sed quod eum lapidibus oppresserint. Significat etiam lapidibus occidere, unde in Act. apostolorum: Lapidaverunt Judaei Stephanum. Significat etiam condemnare, unde in lib. Eccli.: Piger lapidabitur stercore bovis, id est ille qui piger est ad implendum mandata divina, condemnabitur pro eo quod ipse amplectitur stercora, id est terrena; unde pro croceis amplexati sunt stercora quae refutat bos, id est qui fert jugum Dei; vel piger ad impletionem legis Judaicae vel Mosaicae lapidabitur stercore bovis, id est condemnabitur pro eo quod criminalia adimplet et non spiritualia quae data sunt Judaeo ad implendum; de quo bene dicit propheta: Cognovit bos possessorem suum.
13.19
Lapis, proprie. Dicitur Christus; unde in Psalmo: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes. Item Dan.: Lapis praecisus de monte sine manibus. Dicitur autem Christus multiplici metaphora; quia, sicut lapis angularis duos diversos parietes ex adverso venientes conjungit in unum, sic Christus Judaeos et gentiles quasi diversos parietes ex adverso venientes, alterum ab idololatria, alterum a lege Mosaica, in unam fidem collegit; et sicut lapis praebet offendiculum incauto viatori, sic Christus occasionaliter praebuit offendiculum erroris Judaeo infideli. Dicitur angelus, unde Ezech.: Omnis lapis pretiosus indumentum tuum; hoc de Lucifero dicitur, cui si caeteri angeli comparentur, magis elucescit sua dignitas et natura gloriae; quia omnis angelus cedebat in decorem et ornatum Lucifero; quia minoribus junctis majoribus, et majora majora, et minora minora esse videbuntur. Dicitur autem angelus lapis pretiosus, et propter naturae stabilitatem et ejusdem dignitatem. Dicitur justus, unde in Apoc.: Vidi civitatem sanctam Jerusalem ex lapidibus pretiosis; hic Jerusalem significat Ecclesiam in cujus aedificium cedunt lapides pretiosi, id est sancti. Et alibi: Posuisti, Domine, super caput ejus coronam de lapide pretioso, id est sancti sunt corona Christi, qui positi sunt super caput Ecclesiae. Dicitur virtus, unde in Apoc. legitur de Jerusalem: Gemmata omni lapide pretioso; et Paulus: Quidam superaedificant aurum, quidam argentum, quidam lapides pretiosos. Aurum contemplatio Dei, argentum dilectio proximi, lapis pretiosus virtus vel bonum opus; ideo autem lapis pretiosus significat virtutem, quia, sicut lapis pretiosus cedit in ornatum corporis, sic virtus in ornamentum mentis. Dicitur etiam gentilis populus incredulus, unde Joannes Baptista ait: Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, id est gentiles facere filios Abrahae per imitationem in fide. Qui gentiles lapides dicti sunt propter mentis duritiam et voluntatem in malo induratam. Dicitur lex vetus propter suam duritiam, unde David: Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Dicitur peccatum, quia sui ponderositate trahit ad imum, unde: Ejicite lapides de plateis, id est peccata de cordibus vestris. Dicitur impetus tribulationis qui hominem opprimit velut lapis, unde in Antiph.: Lapides torrentis illi dulces fuerunt, id est tribulationes pro Christo toleratae. Dicitur odium contrarium charitati, unde in Luca: Quis ex vobis petit a patre suo panem, id est dilectionem, et porriget illi lapidem, id est odium? Dicitur cordis duritia, unde in Job: Et lapis calore solutus in aes vertitur, quia cogitatio dura igne charitatis soluta vertitur in laudem Dei, etc. Dicitur pompa saecularis, quam lapis significat propter sui dignitatem, unde in Psalmo: Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Dicitur dura consuetudo peccandi, unde Jer., loquens in persona Ecclesiae, ait: Et posuerunt lapidem super me, id est oppressi sunt dura consuetudine peccandi. Dicitur dura cogitatio, unde de Jerusalem in Evangelio: Et non relinquent in te lapidem qui non destruatur; per Jerusalem intelligitur anima, per lapides durae cogitationes intelliguntur. Cum enim perversa mens perversae cogitationi adhuc perversiorem adjicit, lapidem super lapidem ponit. Sed in destructa civitate lapis super lapidem non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis illa cogitationum suarum constructio dissipatur. Dicuntur verba sacrae Scripturae, unde Ezechiel: Quatuor autem mensae ad holocaustum, de lapidibus quadris sunt constructae; per mensas corda sanctorum doctorum accipimus, ex quorum doctrina auditorum mentes reficiuntur; holocaustum offerimus, quando omnibus quae hujus mundi sunt renuntiamus, et ad Deum opere et cogitatione convertimur. Per lapides quadros quadruplex sacrae Scripturae expositio intelligitur. Corda enim sanctorum mensae Dei ad holocaustum constructae sunt, quia dum super verba Dei cogitant, semetipsos Domino a carnali vita mactant.
13.20
Laquearia proprie quae adhaerent tignis significant corporum infirmitates quae adhaeserunt corporibus Christi et Virginis; quae eleganter cupressinae dicuntur, quia cupressus adhibi corporibus solet quae comburuntur et mira ab eis fragrantia redditur. Sic et infirmitates ad mortem pertinent, et in Virgine et Christo per patientias quas in infirmitatibus habuerunt mirabiliter redolent in Cant.: Laquearia nostra cupressina. Dicuntur auditores qui per doctrinam majorum Deo et Ecclesiae Dei cohaerent, sicut laquearia tribulis, et decorem domus Dei complent. Quare ipsa laquearia cupressina dicuntur quod lignum imputribile et boni odoris est, quia ipsi auditores verbi Dei et factores sunt bonae fragrantiae. Et hoc est: Tigna domorum nostrarum, id est prophetae et apostoli et alii Ecclesiae doctores, sunt cedrina, id est inflexibiles et firmi; laquearia vero cupressina, id est eorum imitatores, viri scilicet apostolici sunt cupressini id est invincibiles et in bono opere indefessi.
13.21
Laqueus, proprie. Dicitur dulcedo carnalis vitae, deceptio, quae hominem illaqueat; unde in Psalmo: Laqueus contritus est. Dicitur doctrina haereticorum illaqueans, per quam Deus permittit peccatores seduci meritis eorum exigentibus, unde in Psalmo: Pluit super eos, scilicet peccatores, laqueus. Dicitur consuetudo vel delectatio peccandi, ut in eodem exemplo secundum aliam expositionem. Dicitur fraus vel dolus quo peccatores justos illaqueare nituntur, unde Psalmista: Narraverunt ut absconderent laqueos, et alibi: In laqueo quem absconderunt comprehensus est pes eorum. Dicitur etiam affectus terrenorum vel amor, unde secundum aliam expositionem: In laqueo quem absconderunt. Dicitur obnoxietas moriendi, unde in Psalmo: Praeoccupaverunt me laquei mortis. Dicitur originale peccatum, quo primo illaqueamur, quo post pervenimus ad mortem, unde secundum aliam expositionem valet: Praeoccupaverunt me laquei mortis. Dicitur captivitas illaqueans, unde Psalmista: Veniat illi laqueus quem ignorat, etc.
13.22
Later, proprie. Dicitur humana natura; unde Ezechiel: Fili hominis, sume tibi laterem, id est humanam naturam; tibi, id est ad honores tui, et scribe in eo civitatem Jerusalem, etc. Dicitur peccatum, unde Isaias: Venter meus ad Moab sicut cithara clamabat et ad murum decocti lateris. Murus dicitur peccator qui ponit se murum contra Deum, qui dicitur esse cocti lateris, id est coctus in peccato. Sicut enim later ex luto fit, et per ignem consolidatur, sic peccatum, ex lubrico infirmitatis natum, per pravam consuetudinem induratur. Dicitur etiam peccator, unde solet dici: Frustra lavo terram laterem, quia quanto plus later lavatur, tanto magis inficitur. Ita obstinatus quanto plus corrigitur, tanto magis scandalizatur et pejor efficitur. Lateres quos Judaei facere cogebantur in Aegypto significant opera cupiditatis quae in igne fiunt, et ignis dicitur cupiditas; unde in Psalmo: Incensa igni et suffossa.
13.23
Latibulum, proprie, immensitas divinae naturae, quae est latibulum, quia in ipsa latet Deus ne cognoscatur; unde in Psalmo: Posuit tenebras latibulum suum. Dicitur obscuritas sacramentorum in qua latet divina gratia, unde sub forma panis eucharistiae, sub visibili forma baptismi invisibilis gratia, secundum quam acceptionem praedicta solet exponi auctoritas. Dicitur occulta spes in cordibus fidelium in qua latet Deus. Et hoc est quod vult David: Posuit tenebras latibulum suum, id est Deus per occultam spem latet in cordibus fidelium.
13.24
Latitudo, proprie. Dicitur extensio charitatis ad inimicos; unde Paulus: Ut comprehendamus cum omnibus fidelibus quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum; ut intelligamus quae sit latitudo charitatis, scilicet ejus extensio usque ad inimicum; quae longitudo, id est perseverantia usque in finem; quae sublimitas, id est erectio usque ad Deum; quae profunditas, id est unde charitas provenit. Dicitur mentis dilatio post angustias tribulationum, unde in Psalmo: Et eduxit me in latitudine salvum. Dicitur amplitudo aeterni praemii, unde David: De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Dicitur amplitudo scientiae, unde in Psalmo: Et ambulavi in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
13.25
Latro, proprie. Dicitur diabolus; unde in Evangelio: Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, id est Adam descendens a statu innocentiae et pacis visione et Dei contemplatione incidit in potestatem daemonum per peccatum. Eleganter autem daemon dicitur latro, quia nobis furatur virtutes et bona opera. Dicitur haereticus vel pravus praelatus, quia pravo exemplo vel prava doctrina interficit; unde in Evangelio Joannis: Qui non intrat per ostium, etc., ille fur est et latro.
13.26
Latum, proprie. Amplitudinem praecepti Decalogi signat; unde in Psalmo: Latum mandatum tuum nimis. Mandatum enim veteris legis angustum erat, quia uni populo datum erat et uni sexui, scilicet circumcisionis praeceptum. Mandatum vero evangelicum latum, quia nec populum, nec sexum, nec conditionem excludit. Signat pluralitatem rei, unde in Evangelio: Lata est via quae ducit ad mortem, id est plures sunt causae quare obliquis( sic) homo ducatur ad mortem aeternam.
13.27
Latus, proprie, gentilis populus: Latera aquilonis civitas Regis magni; et propheta: Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Dicitur familiaris alicujus principis, unde solet dici: Iste habet pessima latera, secundum quam acceptionem legitur in Daniele, quod principes quaerebant occasionem accusandi Danielem ex latere regis, id est ex uxore vel concubinis ejus, et ejus visu vel tactu vel colloquio possent accusare Danielem apud regem, quod familiaritatem vellet habere cum uxore vel concubinis ejus. Vel latera vocat quae pertinebant ad regem, et super hoc vellent eum accusare quod rebus vel possessionibus regis detraheret. Dicitur divina propitiatio, unde in Psalmo: Cadent a latere tuo. Dicitur etiam angulus, unde legitur quod liber Deuteronomii positus fuit in latere arcae, id est in angulo.
13.28
Laudare, proprie; unde Apostolus: Laudabo vos, in hoc non laudo. Notat Deum glorificare, unde David: Laudate, pueri, Dominum. Notat materiam laudis divinae praebere, sed quod inanimata dicuntur laudare Deum, quia ex eis elicitur laus divina; unde in Psalmo: Laudate eum, sol et luna. Notat bene operari quod cedit in laudem divinam, unde in Psalmo: Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Deum in vita mea.
13.29
Laus proprie commendatio alicujus. Dicitur Dei glorificatio, unde Psalmista: Laus mea Deus in saeculum saeculi. Dicitur etiam Deus, unde David: Quoniam fortitudo mea et laus mea Dominus. Dicitur bona operatio, unde in Psalmo: Laudem meam ne tacueris. Dicitur laus vana sive inanis.
13.30
Lavacrum, proprie, baptismus; unde Sedulius: Lavacrum puri gurgitis. Dicitur martyrium, unde in Cant.: Dentes tui sicut grex tonsarum quae ascenderunt de lavacro.
13.31
Lavare, proprie, abstinere a mortali peccato, unde: Beatus vir qui lavat manus suas. Notat baptismo purgari, unde: Lavamini, mundi estote. Notat venialibus carere, unde in Cant.: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Notat poenitere, unde David: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Notat martyrium subire, unde in Apoc.: Laverunt stolas suas in sanguine Agni.
13.32
Leaena, proprie, Ecclesia, pro eo quod contra adversa audax est; unde de Judaea reprobatione ait Job: Non calcaverunt eam filii institorum, nec transivit per eam leaena. Institores sancti dicuntur praedicatores qui bonis operibus instant; filii eorum, id est imitatores, Synagogam non calcaverunt, quia ab ejus vocatione cessaverunt; nec leaena, id est sancta Ecclesia, per eam transiit, quia collatione gentium edita minime Judaeis praedicavit. Dicitur terrena gloria, unde Job: Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt; ac si dicat: Ecclesia virtutem antiqui hostis et cupiditatem terrenae gloriae, quae figuratur per leaenam et per suasiones reproborum, omnium meritis vitae superando calcavit. Dicitur mens humana propter superbiam, unde Job: Quasi leaenam capies me.
13.33
Lectus, proprie, conscientia; quia, sicut in lecto aeger laborat, sanus quiescit: ita in conscientia laborat peccator, justus quiescit; unde David: Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc. Dicitur vir contemplativus in quo quiescit Christus per gratiam, unde in Cant.: Lectus noster floridus est. Dicitur humana Christi natura, secundum quam expositionem potest exponi praedicta auctoritas. Dicitur beatitudo aeterna, juxta quod quidam rhythmicus: Jam in lecto cum dilecto Quiescamus et psallamus:............. Adsunt enim nuptiae. Dicitur sensualitas, unde in Psalmo: Dominus opem ferat illi super lectum. Dicitur caro ut in eadem auctoritate.
13.34
Lecythus proprie est vas in quo deponitur oleum vel defertur, unde in libro Reg.: Mulier Sareptana dixit ad Eliseum: Non habeo nisi parum olei in lecytho quo ungar, id est quo reficiar. Dicitur cor humanum charitate refertum, unde in prosa: Sine lignis fidei Nec lecythus olei Valet, nec farinula. Per ligna fides passionis Christi, per oleum charitas, per farinulam spes figuratur.
13.35
Legatus, proprie, praedicator; unde in Psalmo: Venient legati ex Aegypto, id est sancti ex gentilitate ad fidem conversi erunt legati, id est nuntii Christi.
13.36
Legere, proprie, furari; unde Apostolus sacrilegus dicitur quasi legens, id est furans sacra de sacro, etc. Signat colligere, unde solet dici: Virgo legit flores. Notat navigare, unde quidam versificator ait: Fur aurum, virgo flores, mare nauta, libros Clericus: aequivoce singula quisque legit.
13.37
Legio proprie collectio hominum continens sex millia sexcengentos et sexaginta sex, unde in Evangelio Dominus ad Petrum: Non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Dicitur pluralitas indeterminata, unde in Evangelio: Dominus interrogavit daemonium quod est nomen tuum? Respondit: Legio; quasi dicat: Male quaeris, quia plures sumus, non unus tantum.
13.38
Leo, proprie. Dicitur Christus; quia, sicut leo est rex animalium, sic Christus est rex universorum; et sicut leo suscitat fetum, ita Pater suscitavit Filium; unde in Apoc.: Vicit leo de tribu Juda. Dicitur etiam tribus Juda, quae ideo dicitur leo, quia quoddam privilegium obtinuit inter alias tribus; quia primo mare Rubrum intravit, quando ante alias tribus in terra promissionis contra hostem pugnavit; de ea Christus descendit, ex ea Deus reges elegit; unde in benedictionibus Jacob: Catulus leonis Judas; ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo. Dicitur potens vel dives, unde in Eccli.: Venatio leonis onager in eremo, quia pascua divitum sunt pauperes. Dicitur diabolus, quia sicut leo circuit quaerens quem devoret, ita diabolus; unde in Psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Dicitur Antichristus propter sui saevitiam et potestatem, unde David: Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Recte Antichristus leo dicitur, quia eos qui aperte iniqui erunt per saecularem potentiam ad se trahit, viros sanctos per sanctitatis simulationem et miraculorum operationem decipit: illis suadebit elationem magnitudinis, istos decipiet ostentatione sanctitatis. Dicitur justus ex fide vivens in via, unde dicit Salomon: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit justus; leoni recte comparatur, quia sicut leo praevalere omnibus se non ignorat, ita justus contra quoslibet insurgentes ad mentis suae confidentiam redit, et scit quia cunctos adversantes Dei virtute superat. Dicitur quilibet raptor, unde Isaias: Vitulus, leo et ovis morabuntur simul; vitulus est qui se immolat Deo, leo qui alios depraedatur, ovis simplex; et omnes hi ad fidem conversi in unitate Ecclesiae morantur. Dicitur Judaeus ad fidem Christi conversus, unde: Melior est canis vivus leone mortuo. Gentilis populus dicitur canis propter spurcitiam idololatriae, et ideo vivus conversus ad fidem; Judaeus autem leo dicitur propter sui dignitatem quam contulit ei de praeteritis nationibus; mortuus, a fide alienus, etc. Dicitur justus existens in patria, unde praedicta auctoritas potest sic exponi. Justus existens in patria recte dicetur leo propter dignitatem praemii; sed mortuus dicitur quantum ad rationem merendi, quia in patria non potest mereri. Justus vero exiens in via canis dicitur propter miseriam poenae et culpae, quia justus cadit septies in die; qui vivus dicitur propter vitam gratiae; et melior leone mortuo, id est justo glorificato, quia potest proficere in merito; justus vero non glorificatus vero respectu dicitur melior, quia est in certiori statu et digniori; unde in Evangelio: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista; sed qui minor est in regno coelorum, major est illo.
13.39
Lepra, proprie; unde in lege de lepra praeceptum habetur. Dicitur Simoniaca haeresis, unde in lib. Reg.: Dixit Eliseus ad Giezi: Lepra Naaman erit super te et posteritatem tuam; simonia significata per lepram Naaman, manebit super te et tui imitatores. Dicitur macula in panno vel in pariete, unde praeceptum habetur in Levit. de lepra domus et vestis, etc.
13.40
Levare, proprie, mentem erigere; unde Psalmista: Levavi oculos meos in montes. Notat complanare vel coaequare, unde Statius:
13.41
Pars teretes levare manu, ac disponere mensas.
13.42
Levis, proprie, delectabilis; unde in Evangelio: Et onus meum leve. Dicitur immunis a peccato, unde Isaias: Ascendam super nubem levem, id est assumam carnem a peccato immunem, et secundum hoc illud nomen leve contrarium est huic nomini grave in significatione, secundum quod aliquid dicitur grave a gravedine peccati, juxta illud Psalmistae: Filii hominum, usquequo gravi corde? Dicitur immunis a gravitate virtutum; dicitur enim aliquid grave virtutum pondere, juxta illud Psalmistae: In populo gravi laudabo te; et secundum hoc aliquis dicitur levis, qui levi flatu pravae doctrinae vel superbiae a statu rectae mentis movetur; et secundum hoc pulvi comparatur, unde aliquis dicitur levis esse animi, id est mobilis. Dicitur planus, unde in Gen.: Dominus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis levigatis.
13.43
Lex proprie jus scriptum, assistens honestum, prohibens contrarium, ut dicit Tullius. Dicuntur caerimonialia legis, unde Apostolus: Lex neminem duxit ad perfectum. Dicuntur moralia legis, unde Apostolus: Lex quidem sancta est et justa et bona. Significat Pentateuchum, unde in Evangelio: Sicut scriptum est in lege et prophetis et psalmis de me. Dicitur Psalterium, unde in Evangelio: Nonne in lege scriptum est? in Psalmo, Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Dicitur sacra Scriptura, unde lex dividitur in veterem legem et novam. Dicuntur decem praecepta Decalogi, unde: Lex scripta fuit in duabus tabulis. Dicitur unum solum praeceptum, unde: De lege leprae et zelotypiae. Dicitur fomes peccati, tyrannus saeviens in membris nostris. Dicitur ipsa ratio quae scripta est in cordibus nostris, unde Apostolus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, id est rationi. Dicitur sanctificatio, unde in Psalmo: Sed in lege Domini voluntas ejus. Dicitur justus, unde Apostolus: Justi autem sibi sunt lex; sicut enim lex aliquem regit, ita justus se ipsum.
13.44
Libanus proprie mons quidam. Dicitur templum Salomonis de lignis Libani factum, unde Isaias: Aperi portas tuas, Libane. Dicitur candor saeculi, id est dignitas saeculi; unde in Psalmo: Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani, id est per poenitentiam conteret cedros Libani, id est elatos nitore terrenae nobilitatis; et alibi: Vidi impium super exaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Dicitur candor immortalitatis, unde David: Justus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Cedrus altior est caeteris arboribus, praesertim in Libano qui interpretatur candidatio, ita justus in praesenti est altus virtutibus et in futuro erit stola immortalitatis candidus. Dicitur etiam candor virtutum, unde Isaias: Data est ei gloria Libani, decor Carmeli et Saron; quia Ecclesiae datus est candor virtutum. Dicitur sanctus virtutibus candidatus, unde in Cant.: Veni de Libano, veni; loquitur Christus ad Ecclesiam, monens eam ut cum sanctis veniat ad sui contemplationem et fruitionem. Dicitur etiam thus, sumitur enim hoc nomen Libanus in designatione thuris, unde in Epithalamo Christi et Ecclesiae dicitur: Ibo ad montem myrrhae et ad collem Libani; alia translatio habet thuris.
13.45
Liber, proprie, liberatus a peccato; unde Paulus: Jam non est servus, sed liber, et sic est adjectivum. Quandoque est substantivum et dicitur similitudo libri, unde legitur quod Dominus ostendit Ezechieli librum grandem in quo erant scripta carmina, lamentationes et vae, et similitudo libri. Dicitur memoria, unde in Apoc.: Scribe hoc in libro, id est commenda hoc memoriae. Dicitur divina praedestinatio, unde Moyses: Aut dele me de libro vitae, aut dimitte eis hanc noxam. Dicitur Christus, unde Joannes in Apoc. vidit librum signatum septem sigillis, quae nemo potuit solvere nisi Leo de tribu Juda; liber iste Christus in quo fuerunt septem beneficia, quae in alio esse non potuerunt. Primum fuit Christi incarnatio, secundum baptismus, tertium passio Christi, quartum inferni spoliatio, quintum resurrectio, sextum Spiritus sancti missio, septimum adventus ad judicium; et alibi in Psalmo: Et in libro tuo omnes scribentur. Dicitur conscientia, unde Dan.: Sedit plenus dierum et libri aperti sunt coram eo, quia in judicio singulorum conscientia patebit.
13.46
Licere, proprie; unde Paulus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Notat debere, unde in Evangelio: Licet censum dare Caesari an non? id est debemus dare, etc.
13.47
Ligare, proprie, notat sententiae ecclesiasticae subjicere. Notat ligatum ostendere. Notat satisfactionem injungere, unde in Evangelio de triplici significato: Quodcunque ligaveris super terram, etc. Notat vivere, unde Boetius: Qui numeris elementa ligas, etc. Notat omni potestate privare, unde in Evangelio: Ligatis manibus et pedibus.
13.48
Ligatus, proprie, dicitur etiam aliquis uxori astrictus; unde Apostolus: Ligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Dicitur aliquis sententiae Ecclesiae subjectus, unde in Evangelio: Quodcunque ligaveris, etc. Dicitur aliquis usu libertatis arbitrii privatus, unde in Evangelio: Ligatis manibus et pedibus. Illi enim qui erunt in inferno manus habebunt ligatas et pedes, quia nec bonum nec malum facere poterunt, nec pravos effectus producere ad effectum.
13.49
Lignum, proprie. Dicitur Christus, unde Psalmista: Et erit tanquam lignum. Eleganter Christus dicitur lignum, quia lignum in terra plantatur, pluvia irrigatur, viret, frondet, floret, fructum fert. Sic Christus in terra aliena plantatus, quando in Virgine Maria est incarnatus; pluvia coelestis gratiae irrigatus, viruit per virtutem, fronduit per sanctam praedicationem, floruit per odoriferam conversationem, fructum fecit per humani generis redemptionem. Dicitur crux Domini, unde in lege dicitur: Maledictus omnis qui pendet in ligno, et Mittamus lignum in panem ejus; lignum in panem mittere est Dominico corpori crucem adhibere. Dicitur Sapientia, unde in lib. Salomonis: Sapientia est lignum vitae amplexantibus eam. Dicitur justus, unde in Cant.: Ferculum fecit sibi Salomon de lignis Libani, id est Ecclesiam construxit Christus ex sanctis; et alibi, hoc est in Evangelio: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Dicitur veniale peccatum quod est gravius, unde Apostolus: Alii superaedificant lignum, fenum et stipulam; per lignum grave veniale, per fenum minus, per stipulam minimum designatur.
13.50
Lilium, proprie, imago lilii, unde in Exodo legitur quod in candelabro erant sphaerulae et lilia, id est imagines liliorum. Dicitur virtus, unde in Cant.: Ubera tua sicut hinnuli capreae quae pascuntur in liliis, id est in virtutibus vel in operibus bonis. Dicitur Christus, unde in Cant.: Ego sum flos campi et lilium convallium. Dicitur Ecclesia, unde in Cant.: Sicut lilium inter spinas. Dicitur humilis, quia lilium in vallibus crescit; per lilium significantur humiles: Dilectus meus loquitur mihi qui pascitur inter lilia. Dicitur Israeliticus populus, unde Isaias: Et Israel florebit tanquam lilium.
13.51
Limus, proprie, unde in Gen.: Et formavit Deus hominem de limo terrae. Dicitur etiam Judaica iniquitas, unde: Infixus sum in limo profundi et non est substantia.
13.52
Lingua, proprie, falsa doctrina; unde Dominus ad Job de diabolo ait: Et fune ligabis linguam ejus; Christo enim veniente in carnem, firmitate fidei Christianae falsitas diabolicae doctrinae constricta est. Dicitur linguae similitudo, unde in Act. apostolorum legitur quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis, quia quidam radioli splendoris apparuerunt super capita apostolorum in similitudine linguarum. Dicitur verbum, unde Psalmista: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Dicitur idioma, unde in Evangelio et in Act.: Loquebantur variis linguis. Dicitur poena inflicta pro peccato linguae, unde legitur quod anima divitis loquebatur Lazaro: Intinge extremum digiti tui in aqua ut refrigeret linguam meam, id est poenam inflictam mihi pro peccato linguae.
13.53
Linteum proprie dicitur imago lintei, unde legitur in Actibus apostolorum quod Petrus vidit linteum continens in se omnia genera animantium.
13.54
Linum, proprie. Dicuntur gentiles naturalem legem habentes, unde Isaias: Linum fumigans non exstinguet, id est gentes suscitabit ad scintillam fidei. Dicuntur fideles qui multo labore consequuntur candorem virtutum, unde de Ecclesia dicitur in lib. Salomonis: Quaesivit lanam et linum; per linum intelliguntur illi qui sunt poenitentes, qui per multam contritionem poenitentiae assumunt candorem justitiae; per lanam fortiores in Ecclesia.
13.55
Liquari[ notat] resolvi, unde poeta: Ut cera liquatur. Notat infundi, et secundum hoc in vi passivi, unde poeta: Elementa liquavit, id est infundit. Notat similiter profluere, decurrere.
13.56
Liquere notat manare. Notat resolvi, unde cera dicitur liquere. Significat innotescere, secundum quod dicitur: Istud liquet, id est manifestum est.
13.57
Littera proprie charta vel epistola, unde legitur in lib. Reg. quod Urias tulit secum litteras mortis suae. Dicitur historia, secundum quod soliti sumus dicere: Istud exponitur ad litteram, id est historice. Dicitur litteralis intelligentia, unde Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat.
13.58
Livere, proprie, invidere, unde et livor. Dicitur etiam proprie inspirare, unde David: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, id est intelligentia quid mihi inspiret. Notat generare, unde David: Semel locutus est Deus, id est aeternaliter genuit Filium. Notat exercere, unde Isaias: Qui loquitur justitiam et propugnator est ad salvandum. Notat manifestare, unde David: Tunc loquetur ad eos in ira sua, id est tunc manifestabit eis iram suam. Notat cogitare, unde in Psalmo: Qui loquitur veritatem in corde suo.
13.59
Livor, proprie, invidia; unde Lucanus: Livor edax tibi cuncta negat. Dicitur lividus color qui nascitur in cute ex verbere, unde in Gen. ait Lamech: Occidi virum in vulnus meum, et adolescentem in livorem; inducunt Judaei quod Lamech, cum caecus esset, intendebat venationi cum duceretur ab adolescente; adolescens Cain latentem infra tecto[ videns], credidit esse feram; ad cujus insinuationem Lamech mittens sagittam interfecit Cain, quod agnoscens, ira motus, instanter percussit juvenem quod eum interfecit. Et hoc est quod dicit: Occidi virum. Dicitur passio Christi, unde Isaias: Cujus livore sanati sumus.
13.60
Locus, proprie, mundus, qui dicitur locus malorum, quia in eo delectantur mali, unde de impio dicitur in Psalmo: Et non est inventus locus ejus; quia, sicut impii in futuro damnabuntur, ita et mundus dissolvetur. Dicitur sanctus, unde David: Deus in loco sancto suo, quia anima justi per gratiam dicitur locus Dei. Dicitur sacra Scriptura, unde in loco pascuae; eleganter dicitur locus pascuae, quia nos spiritualiter pascit. Dicitur Ecclesia, unde David: In loco ubi steterunt pedes ejus; hic locus dicitur Ecclesia, in quo pedes ejus, id est Christi, stant. Pes est inferior pars animalis, et per pedes Christi intelliguntur sancti qui in bono perseverantes usque ad finem sunt in Ecclesia Dei. Dicitur Christus, unde in praedicta auctoritate, per locum potest intelligi Christus, in quo per fidem et charitatem sunt pedes ejus, id est Ecclesiae. Pedes Ecclesiae dicuntur praedicatores, per quos et fides Ecclesiae dilatatur et ipsa diffunditur. Dicitur Ecclesia triumphans vel vita aeterna, unde David: Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis tuae. Dicitur occasio, unde Paulus: Nolite locum dare diabolo, id est occasionem possidendi vos. Dicitur peccator, unde praedicta auctoritas sic potest exponi: Nolite locum dare diabolo, id est nolite vos facere locum diaboli. Dicitur idololatria, unde in Deut.: Inveni eum in loco horroris et vastae solitudinis. Dicitur etiam vagina, unde Dominus ad Petrum ait: Converte gladium in locum suum.
13.61
Locusta, proprie. Dicitur vana gloria vel superbia, unde propheta: Residuum bruchi comedit locusta; per bruchum significatur luxuria; quia, sicut bruchus, qui est fetus locustae, terrae insidens totam herbam corrodit, sic luxuria totum hominem corrumpit; per locustam, quae habet deciduum volatum, figuratur superbia vel vana gloria, quae cito decidit. Dicitur haereticus, unde in Apoc.: Obscuratus est sol et aer de fumo putei, et exierunt locustae de fumo putei et ceciderunt in terram. Sensus est: Per praedicationem haereticorum obtenebrabitur fides Christi, qui per solem significatur; per puteum intelligitur diabolus de cujus fumo, id est de cujus prava suggestione nascentur haeretici, qui in varias haereses propter appetitum temporalium et inanis gloriae decidunt.
13.62
Loquela proprie idioma, unde David: Non sunt loquelae neque sermones. Dicitur etiam modus loquendi, unde in Evangelio: Nam et loquela tua manifestum te facit, id est modus loquendi.
13.63
Lorica proprie dicitur munitio, unde in Apoc.: Et vidi equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas; daemones enim per tribulationes quas intulerunt sanctis, per idololatras munierunt se contra fideles. Dicitur justitia, unde Petrus: State ergo succincti lumbos et induti lorica justitiae.
13.64
Lotus, proprie, sacramento baptismi ablutus; unde in Evangelio: Qui lotus est, non indiget. Dicitur humilis vel pro coelestibus compunctus, unde: Si lotus fuero aquis nivis. Hoc superius in Aqua expositum est.
13.65
Lucere, proprie, offerre vel praesentare; unde in Evangelio: Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; sensus est: Divina sapientia se offert omnibus, tam bonis quam malis, sed tenebrae, id est mali, interiori luce privati, lucem divinam non comprehendunt; sicut sol radios suos offert tam videnti quam caeco: videns comprehendit radios, sed caecus non.
13.66
Lucerna, proprie. Dicitur anima vel vita; unde in lib. Sapientiae: Lux sanctorum laetificat; lucerna autem impiorum exstinguetur. Dicitur Joannes Baptista, unde in Psalmo: Paravi lucernam Christo meo. Dicuntur primitivi fideles de Judaeis, unde David: Quoniam illuminas lucernam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas; orat Ecclesia ut sicut primitivi de Judaeis, ut apostoli et alii, conversi sunt ad fidem et fuerunt lumen Ecclesiae, ita tenebrae suae, id est Judaei qui modo obtenebrati sunt per infidelitatem, in reliquiis illuminentur ad fidem; et ita erit quod reliquiae Israel salvi fiant. Dicitur gaudium carnale, unde Job: Et lucerna quae super eum est, exstinguetur. Lucerna in testa est gaudium in carne; lucerna ergo quae super impium est, exstinguetur, quia in die judicii in malis gaudium carnale destruetur, cum malorum retributio eos sequetur. Dicitur Christus incarnatus, quia sicut lucerna est lux in testa, sic lux Divinitatis latuit in testa humanitatis; unde in Evangelio Lucae: Quae mulier habens drachmas, etc., accendit lucernam; mulier ista est Dei sapientia quae decem drachmas habuit, id est novem ordines angelorum et hominem ab ipsa creatum; sed unam drachmam amisit, quando homo peccavit; ipsa consequenter lucernam accendit, quando divinam naturam humanae univit, ut decimam drachmam recuperaret, id est humanam naturam redimeret. Dicitur praedicatio, unde in Evangelio: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum. Sensus est: Nemo debet cessare a praedicatione timore mortis, ut parcat carni propriae. Dicitur intentio, unde in Evangelio: Lucerna corporis tui est oculus tuus, id est si bona est intentio, bonum est opus, etc. Dicitur charitas in opere, unde in Evangelio: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes; sensus est: Non sufficit castitas in corpore nisi charitas sit in opere. Dicitur verbum Dei, unde David: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Quod eleganter significatur per lucernam; quia, sicut lucerna est lux in testa, ita verbum Dei continetur in corde hominis lubrico et fragili; unde Paulus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus.
13.67
Lucifer, proprie; unde: Cujus flammam Lucifer matutinus inveniat. Dicitur tempus, unde in Psalmo: Ante Luciferum genui te, id est ante tempus; quasi diceret aeternaliter. Dicitur Christus, unde Petrus: Donec oriatur Lucifer in cordibus vestris. Dicitur justus, unde Job: Cum te consumptum inveneris, orieris ut Lucifer. Dicitur etiam diabolus, unde propheta: Unde cecidisti, Lucifer?
13.68
Lucta, proprie, controversia inter carnem et spiritum; unde Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; et alibi: Ubi major lucta, major corona.
13.69
Ludere, proprie, deludere; unde legitur in Gen. quod Sara vidit Ismaelem ludentem cum Isaac, id est eum deludentem et cogentem ut adoraret luteas imagines. Notat idololatrare, unde in Exodo: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, id est vitulum adorare. Notat auguriari, unde Isaias: Vae qui in avibus coeli ludunt, id est garritu vel volatu avium auguriantur. Notat delectari, unde in Proverbiis: Ludens coram eo, id est congaudens.
13.70
Lumen, proprie. Dicitur Christi praedicatio, et Patris et Spiritus sancti cognitio; unde: Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen. Sermo dirigitur ad Christum; et est sensus: Apud te est fons vitae, id est initium omnis boni; et in lumine tuo, id est per tui praedicationem, videbimus lumen, id est habebimus Patris et Spiritus sancti cognitionem. Dicitur fiducia veritatis, unde in Evangelio: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, id est, vos qui estis in timore, praedicate in lumine, id est cum fiducia; fiducia enim aufert timorem. Dicitur manifestatio, unde sic potest exponi praedicta auctoritas: Ea quae in abscondito dixi, in manifesto praedicate. Dicitur Christus, unde Joannes: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Dicitur sanctus, qui a Christo illuminatur, unde Jacobus: Omne datum optimum descendens a Patre luminum. Dicitur intelligentia, unde in Joanne: Modicum adhuc lumen in vobis est, id est modica intelligentia. Dicitur vita aeterna, unde in Joanne: Qui sequitur me, etc., sed habebit lumen vitae. Dicitur gratia, unde David: Signatum est super nos lumen vultus tui, id est ratio nostra, per quam sumus tibi similes, velut lumen est signata super nos, id est superiori parti animae impressa, id est rationi. Dicitur ratio humana, unde sic potest exponi praemissa auctoritas: Lumen vultus tui, id est ratio nostra per gratiam tuam illuminata, est signata super nos, id est superiori parti animae impressa. Dicitur crux Christi, unde in Psalmo: Signatum est super nos lumen, id est crux per quam nobis tuam expressisti voluntatem est signata super nos in fronte per impressionem, in mente per fidem.
13.71
Luna proprie, unde David: Fecit lunam in tempora. Dicitur mutabilitas temporalitatis, unde in Apoc.: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus; in sole illustratio veritatis; in luna, quae menstruis deficit, mutabilitas temporalis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quae superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur; quia vero cuncta temporalia despicit, quasi lunam sub pedibus premit. Dicitur etiam stultus, ut Salomon: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur. Dicitur etiam Ecclesia, unde, secundum aliam expositionem, potest exponi praedicta auctoritas de Ecclesia, scilicet: Fecit lunam in tempora, quae aedificata est tempore per Christi passionem; et alibi: Quoniam videbo coelos tuos, etc., lunam et stellas. Eleganter autem per lunam figuratur Ecclesia; quia, sicut luna mendicat lumen a sole, ita Ecclesia lumen justitiae a vero sole, scilicet Christo. Dicitur virgo Maria, unde in Cant.: Pulchra ut luna. Dicitur fama boni operis, unde Job: Si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare; per solem fulgentem fulgor boni operis, per lunam vero opinio bonae operationis intelligitur. Dicuntur minores in Ecclesia, unde Habac.: Sol et luna steterunt in habitaculo suo, quia et sol, id est majores in Ecclesia; et luna, id est minores, tenent ordinem suum. Dicitur defectus mortalium; quia luna patitur detrimentum et incrementum, per eam significatur defectus mortalium; unde in Psalmo: Et permanebit cum sole, id est quandiu tempora volvuntur, quae per solem ideo accipiuntur, quia juxta cursum solis mutantur et distinguuntur tempora; et ante lunam, id est ante omnia tempora, quia omnia temporalia sua immortalitate praecedit. Dicitur mortalitas carnis, unde David: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna, id est pax erit, donec, morte destructa, jam non sit carnis mortalitas quae per lunam significatur. Dicitur humana Christi natura, unde in Psalmo: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem; et est sensus: Si protexerit te Christus, sol non uret te per diem, id est non errabis in divinitate sive in sapientia Dei; neque luna uret te per noctem, id est non scandalizaberis in carne, id est non errabis in cognitione divinitatis, nec in cognitione humanitatis. Dicitur depressio quae aliquando ex adversis provenit; et est sensus: Sol non uret te per diem, id est non ureris elatione prosperitatis; neque luna per noctem, id est nec depressione adversitatis succumbes.
13.72
Lupus, proprie. Dicitur diabolus; unde in Evangelio: Lupus rapit et dispersit oves, lupus venit et mercenarius fugit; quia, cum diabolus surgit, falsus pastor curam sollicitudinis non habet; et in Vita beati Martini legitur: Cur nos, Pater, deseris, aut cur nos desolatos relinquis? invadent enim gregem tuum lupi rapaces. Dicitur raptor, unde propheta: Habitabit lupus cum agno. Quid enim per lupum, nisi rapinis inhiantem, et quid per agnum, nisi mitem intelligere debemus; lupus autem cum agno habitat, quia per sanctae charitatis fidem in sancta Ecclesia hi qui in saeculo raptores fuerunt, cum mansuetis ac mitibus conquiescunt. Dicitur tyrannus persequens Ecclesiam Dei, unde in Evangelio: Mercenarius et qui non est pastor, videns lupum venientem, fugit. Dicitur persequens Christianum, unde in Evangelio: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Dicitur hypocrita qui alios decipit falsa religione, unde in Evangelio: Attendite a falsis prophetis, etc., lupi rapaces. Dicitur Paulus apostolus, unde in benedictionibus Jacob: Benjamin lupus rapax, mane comedens praedam, vespere dividens spolia; Paulus enim, qui fuit de tribu Benjamin, in mane, id est in juventute, persecutus est Ecclesiam Dei, eam depraedando, sanctos in carcere cruciando; sed vespere, id est in senectute, ad fidem conversus spolia divisit, id est quos diabolus possidebat sua praedicatione ei abstulit.
13.73
Lustrum, proprie spatium quinque annorum; unde in hymno: Lustra sex qui jam. Dicitur saltus nemorum, unde in auctoribus frequenter legitur de lustris ferarum, unde lustrabat lustra ferarum. Dicitur expiatio, unde Ovidius de gentibus quae faciebant lustra....
13.74
Luter proprie lavatorium, unde legitur in lib. Reg. quod Salomon fecit decem luteres. Dicitur animal quod habitat in aquis et utitur piscibus; unde ait Augustinus quod luter non fuit in arca Noe. Secundum quod significat lavatorium dicitur hic luter, hujus luteris; secundum vero quod significat animal, dicitur hic luter, hujus lutri.
13.75
Lutum, proprie. Dicitur homo, quia de luto formatus aut plasmatus; unde Job: Memento, quaeso, Domine, quod sicut lutum feceris me. Dicitur luxuria, quia sicut lutum tenax, fetens, corrumpens: sic luxuria tenax est, quia, quem semel capit, vix deserit. Fetens est, quia fetet apud Deum, fetet apud angelum, fetet per infamiam apud proximum; corrumpens est, quia corrumpit corpus et animam; unde in Psalmo: Ut lutum platearum delebo eos. Dicitur profunditas peccati, unde David: Eduxisti me de lacu miseriae et de luto faecis. Dicitur appetitus terrenorum, unde Petrus: Tanquam sus in volutabro luti. Dicitur Judaea, unde in Job: Restituetur lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Dominus plebem Israeliticam ut lutum reperit, quando eam idololatriae deditam invenit, quam cum tot miraculis ad terram promissionis duxit, quasi mysterii signaculum fecit. Dicitur terrenarum rerum multiplicitas, unde propheta: Vae ei qui multiplicat non sua, aggravat contra se densum lutum! Denso enim luto se aggravat, qui per avaritiam terrena multiplicat. Dicitur mens Spiritu sancto illustrata, unde: Memento, Domine, quod sicut lutum feceris me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit, quia Spiritus sancti gratia terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui Conditoris erigatur. Dicitur doctrina sordidum sapiens, unde Propheta: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum, quasi dicat: Aperuisti iter praedicatoribus inter doctrinam sordidum sapientem. Dicitur etiam desiderii carnalis illecebra, unde David: Eripe me de luto. Luto inhaerere est sordidis desideriis inquinari.
13.76
Lux, proprie, Christus; unde: Ego sum lux mundi. Dicuntur gentiles ad fidem conversi, unde Apostolus: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Dicuntur praedicatores sancti, ut apostoli, unde in Evangelio: Vos estis lux hujus mundi. Dicitur nubes lucida, unde in Gen.: Fiat lux et facta est lux, id est nubes lucida quae vicem solis obtinuit. Dicitur divina natura, unde in Apoc. de Deo dicitur: Qui habitat lucem inaccessibilem. Dicitur vita aeterna, unde: Lux aeterna luceat eis. Dicitur angelus bonus, unde in Gen.: Divisit lucem a tenebris, id est bonos angelos a malis. Dicitur tempus operandi, unde in Evangelio: Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant. Dicitur fides, gratia; unde Isaias: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Dicitur scientia vel felicitas, unde Salomon: Lux justi semper erit, lux impiorum exstinguetur, id est scientia vel felicitas. Dicitur manifestatio, unde in Joanne: Qui me odit, Agni odit lucem. Dicitur claritas aeris, unde in catal.: Benedicite, lux et tenebrae, Domino. Dicitur gloria vel prosperitas praesentis vitae, unde: Nonne lux impii exstinguetur? quia fugitivae vitae prosperitas cum ipsa vita citius terminatur. Dicitur cognitio legis in Evangelio, nam auferetur ab impiis lux sua; quia Judaei credere veritati renuerunt, cognitionem legis amiserunt. Dicitur gaudium, unde Job: Lux obtenebrescet in tabernaculo ejus; quia in prava conscientia quam male inhabitat, gaudium quod habet de terrenis deficit. Dicitur justitia, unde: Indica mihi, si nosti omnia, in qua via lux habitet, id est in quibus habitet.

Intertext edge

Open linked passage

Note