Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Alanus de Insulis1128-1203
Distinctiones dictionum theologicalium
Theo 14.81
Choose a text More by Alanus de Insulis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11761 Didith
14.1
M
14.1
Maceria, proprie; unde David: Non est ruina maceriae. Dicitur spirituale corpus Christi, id est Ecclesia; quia, sicut constat ex lapidibus diversis, ita Ecclesia ex sanctis; unde dicitur: In foraminibus petrae, in caverna maceriae. Petra Christus, foramina vulnera Christo impressa per clavos, caverna majus vulnus quo perforatum est latus: caverna ergo dicitur maceriae, id est Ecclesiae, quia et ejus fuit per compassionem, et in ejus cessit utilitatem. Dicitur secundina, id est pellicula illa in qua clauditur puer in utero matris, quae secundina dicitur, quia secundo post puerum nascitur; quae maceria dicitur, quia quodam modo puer ea munitur, ne aliquid ei noceat; unde obstetrix dixit ad Phares, quia primus natus est de Thamar: Nunquid propter te divisa est maceria? id est divisa secundina, ut prius nascereris quam Emron, qui primo manum suam emiserat, cujus brachio obstetrix alligaverat filum ad servandum quod primo nasciturus erat. Dicitur Christus qui constat ex diversis membris, sicut maceria ex diversis lapidibus; unde in Psalmo: Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, subaudi incumbentes, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae? volentes Christum delere, ac si sit paries inclinatus et maceria depulsa, quasi possitis nomen ejus delere de terra, qui ait: Deus susceptor meus, non movebor amplius. Dicitur difficultas perfectionis, unde Dominus per prophetam Osee ait: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria. Spinis electorum viae sepiuntur, dum idolorum punctiones inveniunt, et quasi interposita maceria viis eorum obviatur, quorum nimirum perfectionis difficultas impugnat. Dicitur munitio disciplinae, unde in Psalmo: Utquid destruxisti maceriam ejus? Et Salomon: Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri; et ecce totum urticae operuerunt, et maceria lapidum destructa erat. Per agrum hominis pigri et per vineam viri stulti transire, est cujuslibet vitam negligentis inspicere, quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentis prurientia terrena desideria et compunctiones pullulant vitiorum; maceria autem lapidum destructa erat, id est disciplina Patrum ab ejus corde dissoluta. Dicitur obstaculum quod fuit inter Judaeos et gentiles ante Christi adventum; quia, nec gentiles ad Judaeos poterant accedere propter idololatriam, nec Judaei ad gentiles propter legem Mosaicam; unde legitur quod maceria quae erat inter Judeos et gentiles per Christi adventum lata est.
14.2
Mactare, proprie. Notat peccata in homine destruere, unde Petro dictum est: Macta et manduca; ac si diceret: In hominibus vitia destrue, et sic incorpora Ecclesiae.
14.3
Macula proprie laesura corporis, unde legitur in Levit. quod agnus offerebatur sine macula, non dico velleris, sed corporis, id est qui non habebat laesuram in corpore, id est nec luscus, nec caecus, nec claudus vel pede fractus. Dicitur criminalis culpa, unde in lib. Sapientiae: Beatus vir qui inventus est sine macula. Dicitur culpa, unde Christus dicitur esse sine macula, id est immunis a culpa.
14.4
Magnificare significat magnum praedicare, unde David: Magnificate Dominum mecum. Notat magnum facere, unde Sap.: Magnificavit eum in laude sua.
14.5
Magnificentia, proprie, potestas; unde David: Magnificentiam tuam narrabunt. Dicitur gloria vel fama, unde in Psalmo: Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Dicitur Filius Dei, de quo etiam solet exponi praemissa auctoritas, quia Dei Patris magnificentia, id est Filius Patris magnificans elevatus est super coelos.
14.6
Magnitudo, proprie, divina majestas; unde: Et magnitudinis ejus non est finis. Dicitur multitudo divinae misericordiae, unde in Psalmo: Et magnitudinem tuam narrabunt. Dicitur dignitas ejus cui paret multitudo, unde Statius: Magna cum majestate.
14.7
Magnus, proprie immensus, unde David: Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dicitur insuperabilis, ibidem: Et magna virtus ejus. Dicitur firmus vel fervens, unde in Evangelio: Mulier, magna est fides tua. Dicitur mirabilis, unde David: Magna opera Domini. Dicitur gravis, unde in Apoc.: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna. Dicitur abundans, unde in Evangelio: Homo quidam fecit coenam magnam; et alibi: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Dicitur multus, unde in Apoc.: Vidi turbam magnam, id est multam. Dicitur mentis devotio, magnam rem significans vel ex magna re procedens, unde legitur in Dan. Susannam clamasse voce magna, non quantum ad vocis sonoritatem, sed quantum ad mentis devotionem. Dicitur incensus, unde in Evangelio: Gavisi sunt gaudio magno valde, id est incenso. Dicitur profundus, unde David: Hoc mare magnum. Dicitur occultus vel utilis, unde Isaias: Magni consilii Angelus. Dicitur etiam valde solemnis, unde in Evangelio: Erat enim magnus dies ille Sabbati. Dicitur etiam immeabilis vel intransgressibilis, unde in Evangelio: Magnum chaos firmatum est. Dicitur amplus vel spatiosus, unde domus dicitur magna, id est ampla vel spatiosa.
14.8
Magus proprie, in arte magica peritus, ut magi Pharaonis. Dicitur aliquis sapiens magus, unde in Evangelio: Cum natus est Jesus, etc., ecce magi venerunt. Sic dicuntur magi, non a magica arte, sed a majoritate scientiae.
14.9
Majestas, proprie. Dicitur etiam divina potestas; unde in Psalmo: Vox Domini super aquas multas, Deus majestatis intonuit; et: Inquisitor majestatis, opprimetur a gloria.
14.10
Major, proprie. Dicitur major merito, unde in Evangelio: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista, id est majoris meriti certitudine vel dignitate; unde sequitur in Evangelio: Sed qui minor est in regno coelorum, major est eo; quia minimus angelorum qui erat in patria, erat tunc major Joanne quantum ad certitudinem. Expedimento, unde virginalis status dicitur major conjugali, id est expeditior; quia expeditius servitur Deo in virginali statu quam in conjugali. Diuturnitate, unde Apostolus: Fides, spes, charitas: major autem horum charitas, id est diuturnior. Dicitur major signo, unde in Evangelio: Majorem charitatem nemo habet. Dicitur opere, unde dicitur quod officium praelati majus est officio contemplativi, quia fructuosius quantum ad operum multitudinem. Major etiam origine, unde peccatum superbiae majus dicitur aliis peccatis, quia origo est omnis peccati; unde David: Et emundabor a delicto maximo. Dicitur damno, unde peccatum Adae dicitur majus, id est damnosius. Dicitur communitate, unde peccatum luxuriae dicitur majus, quia communius. Dicitur contemptu, unde dicitur peccatum Judae majus peccato Adae, quia magis contempsit Judas quam Adam. Dicitur consuetudine, unde peccatum consuetudinis majus dicitur peccato operis.
14.11
Maledicere, proprie. Notat vindictam exercere, unde Dominus ad Abraham: Maledicam maledicentibus tibi. Notat quid reprobare, unde Dominus per prophetam ait: Maledicam benedictionibus vestris. Notat finem rei optare, unde Job dicitur maledixisse diei nativitatis suae, id est finem mutabilitatis in qua natus est optasse. Notat malum praedicere, unde legitur quod Noe maledixit Cham filio suo, id est mala posteritatis ejus praedixit. Notat mala de aliquo dicere, unde: Maledicentes regnum Dei non possidebunt.
14.12
Malleolus, parvus malleus. Dicitur etiam aeramentum quod praebet igni fomentum; unde propheta ait quod ministri regis succenderunt fornacem malleolis; alii dicunt quod aliud genus fomenti ignis est.
14.13
Malleus, proprie, diabolus; unde Psalmista: Malleus universae terrae contritus est. Dicitur tentatio, unde dicitur quod modo sunt lapides, id est sancti, inter malleum et incudem, id est inter tentationes et tribulationes hujus mundi.
14.14
Malum, peccatum; in Amos: Non est malum in civitate quod Deus non faciat, id est fieri non permittat. Dicitur subjectum malitiae, unde David: Ab homine malo. Dicitur poena, unde Isaias: Faciens tenebras et creans malum. Dicitur infirmitas, unde: Sit sermo vester: Est, est, Non, non; quod amplius, a malo est, id est ab infirmitate cogentis jurare.
14.15
Malus, arbor. Dicitur etiam lignum quod erigitur in navi cui velum apponitur. Dicitur Christus, unde in Cant.: Sicut malus inter ligna silvarum, sic amicus meus inter filios. Dicitur crux Christi, unde: Sub arbore malo suscitavi te. Loquitur Christus ad Ecclesiam, quasi diceret: Per crucem meam suscitavi te ad fidem. Dicitur bonum opus, unde in Cantilena Ecclesiae: Fulcite me floribus et stipate me malis, id est bonis operibus.
14.16
Mamma, proprie, spiritualis doctrina; unde in Cant. Ecclesiae: Quam pulchrae sunt mammae tuae, id est doctrina tua spiritualis. Dicitur doctor Ecclesiae, ad quam significationem potest referri praemissa auctoritas. Dicitur dogma haereticorum, unde in Threnis: Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos, id est haeretici manifestaverunt dogmata sua, et deceperunt simplices.
14.17
Mandragora, proprie herba medicinalis et odorifera, quae fert sui generis poma; quorum usus, ut dicunt multi, aufert sterilitatem. Augustinus enim dicit se diligenter investigasse effectum, tamen in eis talem non invenisse. Dicitur sanctus qui, dum exempla bonorum operum circumquaque per famam sanctam tribuit, quasi odorem, ut aegroti sanentur, spargit; unde in Cant.: Mandragorae dederunt odorem suum.
14.18
Manducare, proprie. Notat incorporari unitati ecclesiasticae, unde Joannes: Si quis manducaverit ex hoc pane, etc.; et alibi: Nisi quis manducaverit carnem. Augustinus ait quod manducans non manducat, id est aliquis qui sacramentaliter sumit corpus Christi, non sumit spiritualiter, quia non est de unitate Ecclesiae. Notat frui, unde David: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, id est vita aeterna pro bonis operibus tuis frueris. Notat refici, unde David: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, id est quibus est poenitentia refectio spiritualis.
14.19
Mane, proprie, prosperitas; unde Isaias: Veriet mane et nox decessit, id est appropinquat prosperitas, et recedet adversitas. Dicitur initium temporis gratiae, unde in Psalmo: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Dicitur splendor sapientiae Luciferi qui praecellebat alios angelos, unde secundum aliam expositionem sic potest intelligi: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Dicitur initium diei, unde in Evangelio: Et valde mane, etc. Dicitur initium aetatis, unde in Psalmo: Mane sicut herba. Dicitur dies, unde Job: Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam. Dies judicii dicitur mane, quia tunc manifestabuntur opera hominum; est ergo sensus: In praesenti jam mortem carnis patior, et tamen adhuc de venturo judicio graviorem tuae discretionis sententiam pertimesco. Dicitur initium rei, unde Isaias: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris, id est initio. Dicitur gratia, unde in Psalmo: Quoniam ad te orabo, Domine, et mane exaudies vocem meam. Dicitur initium aeternae beatitudinis, unde in Psalmo: Mane astabo. Dicitur initium spiritualis intelligentiae, unde in Cant.: Mane surgamus ad vineas, id est ad spiritum a littera surgentes, ab ostio ad mysticum sensum. Accedamus ad sacras Scripturas, in quibus virent frondes historiae, redolent flores allegoriae, satiat fructus tropologiae; et hoc est mane, id est initium spiritualis intelligentiae. Dicitur initium temporis, unde in Evangelio: Simile est regnum coelorum... qui exiit primo mane, id est paterfamilias Christus, operarii fideles, vinea sancta Ecclesia; hic conduxit operarios in vineam suam tertia, sexta, nona et undecima hora; quia, a mundi hujus initio usque ad finem, ad erudiendum plebem fidelium praedicatores congregare non desistit; mane etenim mundi fuit ab Adam usque ad Noe; tertia, a Noe usque ad Abraham; sexta hora, ab Abraham usque ad Moysen; nona, a Moyse usque ad adventum Domini; undecima, ab adventu usque ad finem mundi: has etiam horarum diversitates ad quemlibet hominem per aetatum momenta possumus distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia; per tertiam adolescentia intelligi potest, quia tunc sol in altum proficit, dum calor aetatis crescit; sexta vero juventus est, in qua velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur; per nonam senectus, in qua sol velut ab alto descendit, quia ea aetas a calore juventutis deficit. Undecima hora est ea aetas quae decrepita vel veterana dicitur; quia vero ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis in vineam operari vocantur.
14.20
Manere, proprie. Notat adhaerere vel fructum facere, unde Joannes: Si manseritis in me, id est si mihi adhaeseritis; et verba mea in vobis manserint, id est in vobis fructum fecerint. Notat inhabitare per gratiam, unde Dominus in Evangelio: Qui manet in me et ego in eo.
14.21
Manica, proprie, judicium divinum; unde in Psalmo: Et nobiles eorum in manicis ferreis; quia manicae stringunt; significant judicium, ut: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Dicitur aeterna damnatio, ut in eadem auctoritate.
14.22
Manna proprie cibus qui datus est filiis Israel in deserto. Et dicitur manna descendere, quam admirantes dixerunt: Manhu? id est quid est hoc. Dicitur sacra Scriptura. Dicitur corpus Christi, unde in Apoc.: Vincenti dabo manna absconditum.
14.23
Mansio, proprie status essendi in praesenti, unde Apostolus: Non habemus hic certam mansionem. Dicitur status essendi quo Deus in aliquo est per gratiam, unde in Evangelio: Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Dicitur status praemii, unde in Joanne: In domo Patris mei mansiones multae sunt.
14.24
Manus, proprie. Dicitur vindicta divina; unde propheta: Et adhuc manus tua extensa; et alibi: Quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas, id est in vindictam divinam. Dicitur potentia divina, unde Psalmista: Manus tuae, Domine, fecerunt me; Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; et alibi: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Dicitur Filius Dei, unde David: Emitte manum tuam de alto, qui ideo dicitur manus Patris, quia per eum Pater operatur. Dicitur munificentia Dei, unde David: Aperis tu manum tuam. Dicitur exercitus, unde Act. apost.: Misit Herodes rex manus. Dicitur praesentia rei vel opportunitatis, unde in libro Reg. legitur de David quod postulavit ab Abimelech victualia si haberet ad manum, id est in praesentia vel in promptu. Dicitur obumbratio, unde Dominus ait: Ponam manum ante faciem meam, id est nubis obumbrationem ante splendorem in quo apparebo. Dicitur etiam ille qui alium regit et sustentat, unde in Evangelio: Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, etc., id est: Si aliquis qui tibi intrinsecus est, vult scandalizare in fide, potius recedas ab eo corporaliter, quam noceat tibi spiritualiter. Dicitur operatio, unde Job: Manum meam pono super os meum; in manu operatio, in ore locutio notatur; manum ergo super os ponere est virtute boni operis culpas tegere pravae locutionis. Dicitur fortitudo, unde Job: Nunc quoque in amaritudine sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum; quasi diceret: Amici mei, qui deberent dolorem meum minuere, inordinata intentione consolationis magis eum multiplicaverunt. Dicitur propitiatio divina vel misericordia, unde David: Etenim illuc deducet me manus tua. Dicitur similitudo manus, unde in Dan. legitur quod Balthasar rex vidit manum scribentem in pariete, id est similitudinem manus. Dicuntur etiam fideles qui, quamvis non valeant in praedicatione, fortes tamen sunt in operatione et eleemosynarum largitione; unde in Cant.: Manus illius tornatiles.
14.25
Mare proprie congregatio aquarum; in Hebraeo enim idiotice quaelibet congregatio aquarum dicitur mare, unde in Gen.: Congregationes quae appellantur maria. Dicitur lavatorium aeneum, in quo sacerdotes abluebant se; unde legitur quod Salomon fecit mare aeneum, id est lavatorium ex aere factum. Dicitur sacra Scriptura, unde in Apoc.: Et secundus effudit phialam suam in mare; per hoc figuratur sacra Scriptura, quae Judaeis conversa est in sanguinem, id est in intellectum carnalem. Dicitur praesens saeculum, unde David: Hoc mare magnum et spatiosum. Eleganter mare praesens saeculum significat; mare quippe est salsum, inquietum, tumet et fetet; sic praesens saeculum salsum est per amaritudinem, inquietum per curiositatem, tumet per superbiam, fetet per luxuriam. Navicula est Ecclesia. Sicut enim navicula ad optatam sine submersione pervenit regionem, ita si in fide Ecclesiae consistimus, ad simplicitatem primam salubriter pervenimus. Sed vento contrario mare turbatur, et navicula fluctibus operitur, dum, instigante maligno spiritu, praesens saeculum undique concutitur et agitatur, et contra sanctam Ecclesiam gravis et importuna ac turbulenta tentatio sive persecutio concitatur. Dicitur mare cor nostrum, unde in Job: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Per mare cor nostrum furore turbidum, rixis amarum, elatione superbiae tumidum, fraude malitiae obscurum intelligimus. Dicitur etiam activa vita, quia, sicut in mari multiplex est tumultus, ita in activa vita multiplex actionum strepitus; unde David: Qui descendunt mare in navibus, id est a contemplativa vita ad activam. Dicitur gentilis populus, unde Isaias: Erubesce, Sidon, ait mare, id est gentilitas ad fidem conversa insultans Judaeae per Sidonem figuratae, ait: Quae a fide es aversa, me ad fidem conversa, quae potius deberes converti, quia tibi tradita sunt eloquia Dei, erubesce. Eleganter per Sidonem figuratur Judaea; Sidon enim interpretatur venatio, et Judaea tota mentis intentione venatur terrena. Per mare vero gentilitas, quae amaritudine idololatriae amara erat; mare enim dicitur ab amaritudine. Dicitur infernus, unde Job: Nunquid ingressus profundum maris? Dicitur baptismus, unde in Apoc.: Et vidi tanquam mare vitreum; vitreum dicitur propter puritatem fidei, quae manifestatur in baptismo. Mare hic baptismum significat, testante Apostolo, qui dicit: Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes baptizati sunt in nube et mari; unde Psalmista: Mirabiles elationes maris.
14.26
Marmor, proprie, firmitas; unde in Cant.: Crura illius columnae marmoreae, etc. Crura sponsi sunt praedicatores nominis Christi, ut sunt sancti praedicatores qui Christum portant per mundum et annuntiant regibus et principibus, qui fortes sunt et recti, et resistunt vitiis et concupiscentiis hujus vitae.
14.27
Marsupium, proprie, possessio; unde in libro Sapientiae: Unum sit marsupium omnium nostrorum.
14.28
Massa proprie, unde Apostolus ait quod de eadem massa facit figulus vasa in honorem et vasa in contumeliam. Dicitur Synagoga, unde idem ait: Si delibatio facta est, et massa, id est primitivi de Judaeis fideles, potest fieri ut reliqui sanctificentur. Dicitur etiam universitas operum, unde in Evangelio: Modicum fermentum totam massam corrumpit.
14.29
Mater, proprie, Eva a qua descendimus; unde David: Pater meus et mater mea dereliquerunt me, id est Adam et Eva per peccatum suum exposuerunt me poenae et culpae. Dicitur concupiscentia, unde praedicta auctoritas sic potest exponi: Pater meus, scilicet diabolus; mater mea, scilicet concupiscentia, dereliquerunt me; sensus est: Ego dereliqui diabolum et pravam concupiscentiam. Dicitur corruptio, unde Job: Putredini dixi: Pater meus es et mater mea. Dicitur gratia benedictione, unde: In novam pariat gratia mater infantiam. Dicitur anima in qua oritur Christus per gratiam, unde in Evangelio: Qui fecerit voluntatem, etc., et mater est. Dicitur Ecclesia militans, unde in Cant. amoris: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. Hic diadema dicitur conventus sanctorum quo Ecclesia coronat Christum quasi diademate; unde in Psalmo: Posuisti in capite ejus coronam. Dicitur etiam triumphans, unde in Cant.: Tenui illum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, id est in empyreum coelum in quo regnat triumphans Ecclesia, quae dicitur mater militantis. Dicitur Synagoga quae Ecclesiam de gentibus instruxit ad fidem exemplo et instructione, unde in Cant.: Filii matris meae pugnaverunt contra me, id est Synagoga, scilicet Judaea quae dicitur fuisse mater Ecclesiae de gentibus, quia primitivi de Judaea, ut apostoli, gentes converterunt ad fidem. Dicitur terra, unde Adam dicitur filius terrae; a simili, terra dicitur mater Adae.
14.30
Maxilla, proprie. Dicitur etiam bonum spirituale vel temporale; unde in Evangelio: Si percusserit te in maxillam dexteram, etc., id est si aliquis voluerit te in spiritualibus, potius te permittas laedi in temporalibus quam in spiritualibus. Dicitur potestas diaboli, unde legitur in Job maxillam serpentis perforatam esse, id est diaboli potestatem infirmatam fuisse per Christi adventum; quae eleganter dicitur maxilla, quia, sicut trajicitur cibus per maxillam ut incorporetur, ita diabolus potestate sua sibi malos incorporat; unde quidam rhythmicus ait: Anguem forat in maxilla, Christus hamus et armilla; In cavernam reguli Manum mittit ablactatus, Et sic fugit exturbatus Vetus hospes saeculi. Christus dicitur hamus et armilla; hamus propter assumptam humanitatem, armilla propter virtutem divinitatis. Hunc hamum diabolus appetiit, cum vermiculum carnis in cruce deglutivit; sed hamo divinitatis, quae sub carne quasi sub vermiculo rubeo latebat, captus est. Armilla vero, id est virtus divinitatis, perforavit maxillam Leviathan, cum potestatem diaboli minuit, et infernum confregit, et per foramen electos extraxit, et carnem Christi mortificatam tertio die conduxit: hoc enim anima Christi sola sine divinitate minime potuisset, cum anima Christi creatura fuisset et non creatrix. Dicitur praelatus, quia per eum spiritualis cibus sacrae Scripturae atteritur, et in stomachum mentis trajicitur; per praelatos enim sancta mater Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit; unde in Jeremia legitur: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus. Praelati enim compatiuntur infirmis cum Apostolo, dicentes: Quis infirmatur et ego non infirmor? Dicuntur etiam victualia, quia per maxillas cibus atteritur; unde David: In hamo et freno maxillas eorum constringe, id est subtrahe eis victualia.
14.31
Maximum, proprie de re maxima datum, unde praeceptum de dilectione Dei datum dicitur maximum; Christus enim in Evangelio loquens de hoc praecepto: Diliges Dominum, etc., ait, hoc est maximum et primum mandatum, id est de re maxima, id est de Deo vel ejus dilectione. Dicitur maximum origine, unde in Psalmo: Et emundabor a delicto maximo, id est superbia, quae est origo omnium malorum. Dicitur maximum effectu, unde in benedictione aquae dicitur: Maxima quoque sacramenta aquarum substantia conficiuntur. Baptismus dicitur maximum sacramentum effectu, quia culpam et poenam delet et confert gratiam.
14.32
Medicus, proprie. Dicitur Christus; unde in Evangelio: Non est opus sanis medicus. Dicitur ille qui aliud dicit et aliud facit, unde in Evangelio: Medice, cura te ipsum. Dicitur etiam doctor vel praedicator, unde in Psalmo: Nunquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
14.33
Medius, proprie, mediator; unde de Christo in Evangelio: Medius vestrum stat quem vos nescitis, id est Christus mediator vestri et Dei. Eleganter autem medius; quia, sicut quod medium est habet participium cum extremis, sic oportet mediatorem habere aliquam habitudinem cum illis quos ad concordiam vult reducere. Dicitur etiam praesens, quia quod medium est magis apparet quam extrema, quia se extremis praesentat; unde sic potest exponi: Medius vestrum, id est praesens inter vos. Dicitur communis; quia quod medium est communiter se habet ad extrema, medium sumitur pro communi, ut centrum a parte circumferentiae; unde sic potest exponi quod dictum est: Medius vestrum, id est communis vobiscum, id est communem naturam vobiscum habens. Dicitur vilis; quia sicut medium dicitur commune, ita vile, quia omne commune vile, et quanto communius, tanto vilius, sicut omne rarum pretiosum, et quanto rarius, tanto pretiosius; unde et Judaei vilia et immunda vocabant communia. Est ergo sensus: Medius vestrum, id est quem vos vilem reputatis, stat. Dicitur medium quod est oppositum medio, unde in Evangelio: Ambulabat Jesus per medios fines Decapoleos, id est per viam quae erat opposita mediis finibus illius regionis quae continebat in se decem civitates; decas enim decem, polis civitas dicitur. Dicitur concordia, unde Habac.: In medio duorum animalium cognosceris, id est in concordia duorum testimoniorum; et in Psalmo: Si dormiatis inter medios cleros. Dicitur etiam rectus, unde in lege Dominus praecepit ut media via incedamus, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram.
14.34
Mel, proprie, delectabile; unde David: Desiderabilia super aurum, etc., super mel et favum, id est super omne delectabile. Dicitur victuale, unde in Exod. Dominus: Dabo vobis terram fluentem lacte et melle; et in Isaia: Butyrum et mel comedet, ut superius expositum est. Dicitur carnalis delectatio, ad quam significationem potest referri quod dictum est in Isaia: Butyrum et mel comedit, id est primitivos motus et carnales delectationes in se destruet. Dicitur bona operatio, secundum quam significationem praedictam auctoritatem exponere debes, ut sit sensus: Reprobabit malum et eliget bonum. Dicitur spiritualis doctrina quae dulcior est, unde in Cant.: Mel et lac sub lingua tua, quia Ecclesiae doctores minorem doctrinam, quae per lac significatur, minoribus propinant et spiritualem majoribus. Dicitur divinitas, unde sic potest exponi mel et lac: mel divina natura, lac humana; mel de rore coeli venit, quia natura divina super omnia est; lac deorsum exprimitur, quia humanitas deorsum assumpta est: igitur nihil aliud est mel et lac sub lingua Ecclesiae esse quam Ecclesiam de divinitate et humanitate Christi recte cogitare. Dicitur Novum Testamentum. Sicut per favum, qui nil aliud est quam mel in cera, intelligimus Vetus Testamentum in quo erat veritas in umbra, nucleus in testa, sic per mel Novum Testamentum; unde in Cant.: Comedi favum meum cum melle meo, id est in mentes fidelium meorum transfudi intelligentiam Veteris et Novi Testamenti. Vel per mel figuratur anima Christi, quae per mortem separata fuit a carne, per resurrectionem iterum incorporata. Comedit ergo Christus favum cum melle, quando in resurrectione et corpus animae univit, et animam corpori; quia anima, quae prius quasi mel, facta favus, quando ad corpus rediit, corporis autem animatio et animae incorporatio et utriusque glorificatio fuerunt. Dicitur dulcedo sacrae Scripturae, unde in Apoc.: Et accepi librum de manu angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo quasi mel dulce. Dicitur sapientia, unde dicitur: Fili, invenisti mel, sume ad sobrietatem, ne, si nimis, forte evomas illud; unde Paulus: Nolite plus sapere quam oportet sapere. Dicuntur blanditiae haereticorum mel, unde Salomon: Mel distillans labia meretricis. Dicitur dulcedo praedicationis Christi, unde Deut.: Suxerunt mel de petra, et oleum de saxo durissimo. Per petram significatur Christus a quo ante passionem discipuli ejus suxerunt mel, id est praedicationis ejus dulcedinem, vel miraculorum jocunditatem. Ab eodem post resurrectionem, cum jam esset factus saxum durissimum, id est immortalis, suxerunt oleum, id est receperunt gratiam Spiritus sancti, misso Spiritu sancto in discipulos.
14.35
Melior, proprie. Dicitur major in corpore; unde legitur de Saule in Samuele quod non erat melior eo in terra, id est major in corpore. Non enim hoc de merito intelligendum est, cum multi meliores eo essent in terra, id est majoris meriti, ut Samuel et filii prophetarum. Dicitur delectabilior, unde in Cant.: Meliora sunt ubera tua vino, id est evangelica doctrina delectabilior est Mosaica, cujus austeritas per vinum figuratur. Dicitur fructuosior, unde Eccle.: Melior est canis vivus leone mortuo; quia, ille qui est in via, majorem potest facere fructum boni operis quam ille qui est in patria; unde Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo; manere autem in carne propter fratres multo melius. Dicitur securior vel gloriosior, unde Psalmista: Melior est dies una in atriis tuis. Dicitur utilior, unde David: Melius est modicum justo. Dicitur bonum aliquid, unde Apostolus: Melius est nubere quam uri, quasi diceret: Bonum est nubere, sed non uri. Dicitur minus malum, unde Dominus in Evangelio: Melius esset ei si non natus fuisset, id est minus malum esset inde, si non fuisset natus.
14.36
Memor, proprie, adimplens promissum; unde David: Memor esto verbi tui servo tuo. Dicitur judicans vel damnans, unde Psalmista: Nec memor ero nominum eorum, id est non judicabo eos in die judicii, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Dicitur aliquis gratiam conferens, unde David: Memor ero Raab et Babylonis, id est peccatoribus qui significantur per Raab et Babylonem conferens gratiam
14.37
Memoria, proprie. Dicitur vita aeterna; unde in Psalmo: In memoria aeterna erunt justi. Dicitur fama vel gloria, unde David: Periit memoria eorum cum sonitu. Dicitur poena memorialis, unde David: Redeat in memoriam iniquitas patrum ejus, id est puniatur poena memoriali.
14.38
Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi, unde in Psalmo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Dicitur idolum, quod ideo dicitur mendacium, quia non est quod esse fingitur; unde David: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium. Dicitur temporale bonum quod non persolvit quod promittit, quia spondet beatitudinem, nec persolvit; unde secundum aliam expositionem: Utquid diligitis vanitatem. Dicitur etiam peccatum, unde in Apoc.: Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium.
14.39
Mendax dicitur falsus, unde in Evangelio Christus ait de diabolo quod ipse mendax est et pater ejus, id est mendacii. Dicitur dolosus, unde in Psalmo quod mendaces sunt in stateris, id est dolosi in suis negationibus. Dicitur mutabilis, unde in Evangelio: Solus Deus verax, omnis homo mendax.
14.40
Mens, anima; unde Apostolus: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Dicitur etiam ratio, unde Apostolus: Sentio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Dicitur intentio, unde aliquis dicitur mentiri, id est contra mentem ire. Dicitur memoria, unde in Apoc.: In mente ergo habe qualiter acceperis. Dicitur sapientia Dei sive Filius, unde Boetius: Pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens.
14.41
Mensa, proprie. Dicitur sacra Scriptura sicut et Judaei eam prave intelligentes; unde David: Fiat mensa eorum coram ipsis, etc. Dicitur eucharistia, unde David: Parasti in conspectu meo mensam. Dicitur vita aeterna, unde in Evangelio: Ut edatis et bibatis super mensam meam. Dicitur esus idololatricorum, id est eorum quae immolata sunt idolis, unde Apostolus: Non potestis communicare mensae Christi et mensae daemoniorum.
14.42
Mensis, proprie. Dicitur pluralitas gratiarum, sicut mensis est pluralitas dierum; unde Job diabolum noctem vocans, qui et alios obtenebrat peccatis et obtenebratus est, eum dicit non computari in diebus anni, nec numerari in mensibus, quia diabolus et a pluralitate gratiarum et ab universitate semotus est et alienus; unde per menses intelliguntur Ecclesiarum diversitates, unde sic potest exponi praemissa auctoritas, quia diabolus non computabitur in diebus anni, nec numerabitur in mensibus, quia semper erit a consortio sanctorum alienus. Dicitur etiam Ecclesia; quia, sicut integritas mentis ex diversis diebus, sic Ecclesia ex diversis constat fidelibus: et ideo eleganter per mensem Ecclesia figuratur, unde propheta: Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, id est ex Ecclesia praesenti militanti componitur triumphans. Dicitur ordo angelicus; per menses enim possunt intelligi angelici ordines, in quibus non numerabitur qui ad dignitatem angelici ordinis non revertetur. Dicitur etiam actio humana, unde Job: Sicut cervus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem boni operis, sic et ego habui menses vacuos. Sancti enim cum Deo serviunt, plerumque rerum inopia coangustantur; qui enim per actiones suas praesentia non quaerunt, a mundi compendiis vacuos menses ducunt.
14.43
Mensura, proprie. Dicitur etiam meritum; unde Lucas: Qua mensura mensi fueritis. Dicitur vita aeterna, unde in Evangelio: Mensuram bonam et confertam. Dicitur terminus rei, unde legitur quod Dominus omnia creavit in numero et pondere et mensura, id est distincte, et in suis propriis naturis secundum quas feruntur superius vel inferius et in propriis terminis et quaelibet res propriis finibus et terminis concluditur. Dicitur capacitas, unde legitur quod distributiva sunt dona et virtutes, juxta uniuscujusque mensuram. Dicitur doctrinae distinctio, unde in Evangelio: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc.; tritici mensuram, ut majora majoribus et minora minoribus proponantur.
14.44
Mercenarius dicitur negotiator, unde in Deut.: Non detinebis opus mercenarii usque mane. Dicitur pseudopraelatus, unde in Joanne: Mercenarius et qui non est pastor. Dicitur servus Dei, unde in Evangelio: Fac me sicut unum de mercenariis tuis.
14.45
Merces, proprie; unde legitur de Juda in Act. apostolorum: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis. Dicitur passio Christi, unde propheta: Ecce salvator et merces ejus cum eo, id est sustinebit passionem per quam mercabitur nobis aeternam beatitudinem. Dicitur vita aeterna, unde in Evangelio: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra. Dicitur vana gloria, unde Dominus de hypocritis in Evangelio ait: Receperunt mercedem suam. Dicitur poena, unde Petrus: Et peribunt recipientes mercedem suam.
14.46
Mereri proprie. Notat exigere, unde Augustinus: Charitas habita meretur augeri ut aucta mereatur et perfici. Notat congruum esse, unde de beata Maria virgine dicitur quod meruit portare Salvatorem, non quod hoc exigerent ejus merita, sed quia ad hoc ratione innocentiae fuit congrua. Notat indigere, unde: Infelix culpa Evae, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem, id est indiguit tali ac tanto Redemptore, quia meritum et indigentia in hoc conveniunt quod tam meritum quam indigentia aliquid deposcit fieri; et ideo mereri quandoque pro indigere ponitur: et ideo tamen meritum dicitur congruentius.
14.47
Meretrix, proprie, tabernaria; unde exploratores diverterunt ad domum Rahab meretricis quae vere meretrix non fuit; sed, quia res venales exponebat, a merendo meretrix dicta est. Dicitur doctrina haereticorum, unde: Favus distillans labia meretricis. Dicitur idololatria, unde in Apoc.: Veni et ostendam tibi damnationem meretricis magnae; hic vocatur idololatria vel conventus idololatrarum. Dicitur Judaea quae cum idolis meretricata est, unde a prophetis meretrix dicitur; unde in Isaia: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis?
14.48
Meridies, proprie. Dicitur res perpetua; quia, sicut sol existens in meridie non videtur moveri sursum vel deorsum, sic res perpetua non subjacet corruptioni; unde in Psalmo: Vespere, et mane, et meridie, etc., id est laudabo vespere pro praeteritis, mane pro futuris, meridie pro aeternis. Dicitur contemplativa vita, unde sic potest exponi haec clausula Canticorum: Indica mihi ubi cubes, ubi pascas in meridie, id est in cujus mente te pascas per bonam operationem, et in cujus mente quiescas per contemplationem. Dicitur fervor charitatis, unde legitur quod, post peccatum Adae, Dominus deambulabat per paradisum ad auram post meridiem, id est fervore charitatis jam in Adam deficiente. Quid enim est quod post peccatum hominis in paradiso Dominus non stat, sed deambulat, nisi quod, irruente culpa, se a corde hominis motum demonstrat. Quid est quod ad auram post meridiem, nisi quod lux ferventior veritatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigor constringebat. Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo, et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem, amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret; et per auram, fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras appropinquaret. Dicitur etiam ascensio, quia in meridie Christus in coelum ascendit, mane a mortuis surrexit, vespere mortuus fuit. Est ergo sensus: Vespere laudabo te pro tua passione, mane pro resurrectione, meridie pro ascensione. Dicitur dies judicii, quia tunc incandescet ira Dei, et manifestae erunt cogitationes hominum et opera; unde in libro Sapientiae: In meridiano exuret terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? Dicitur tempus passionis Christi, unde in lib. Sapientiae: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est in cujus mente pascas per fidem; ubi cubes, id est in cujus animo requiescas per charitatem; et hoc in meridie, id est in passionis tempore. Eleganter per meridiem passionis status figuratur; quia, sicut in meridie magis sol fervescit, sic tempore passionis in fideli charitas amplius incandescit.
14.49
Messis, proprie. Dicitur etiam finis saeculi; unde Dominus in Evangelio: Messis quidem consummatio saeculi. Dicitur etiam conversio ad fidem, unde Job: Levate capita vestra, etc., ad messem, id est corda hominum parata sunt ad fidei susceptionem. Dicitur ille qui convertitur, unde: Messis quidem multa, operarii vero pauci, id est multi sunt qui possunt meti per praedicationem, sed pauci sunt operarii quantum ad praedicationis exsecutionem. Dicitur vita aeterna, unde Job: Famelicus messem comedet, id est per divini verbi adimpletionem consequitur vitae aeternae beatitudinem. Famelicus ille dicitur qui esurit panem divini verbi, et secundum quod audit facit, et secundum hoc consequitur beatitudinis fructum. Dicitur sacra Scriptura, unde secundum aliam expositionem: Famelicus messem comedet, nimirum gentilis populus verba legis intelligendo agit ad quae plebs Judaica sine intellectu laboravit. Dicitur donum rectae intelligentiae; eadem auctoritas sic potest exponi: Famelicus, id est stultus, habet messem, quando donum rectae intelligentiae accipit et Scripturae sacrae sententiis docetur, bona loquitur, sed tamen nullo modo quod dicit operatur.
14.50
Metere, proprie. Notat consequi, unde in Apostolo: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, id est consequetur vitam aeternam. Dicitur remunerari vel praemiari, unde: Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent. Notat colligere, unde in Cant.: Messui myrrham meam. Notat complere, unde apostolus: Alius est qui seminat, alius est qui metet; prophetae seminaverunt, apostoli messuerunt, id est compleverunt. Notat exigere vel extorquere, unde in Evangelio: Sciebam quod homo austerus[ durus] es, et metens quod non seminasti.
14.51
Meliri proprie. Notat remunerare, unde: Qua mensura mensi fueritis. Notat circumspicere, unde: Metiri se quemque decet. Notat mundum certis terminis circumscribere, unde de Deo in Isaia dicitur quod mensus est terram pugillo.
14.52
Miles, proprie. Dicitur apparitor sive lictor qui deputatus est officio puniendi homines; unde legitur quod milites crucifixerunt Jesum. Non enim credendum est aliquos cingulo militiae honoratos eum crucifixisse, sed potius ministros non sic honore militiae praeditos. Tamen gregarius miles solet dici, unde de Nabuchodonosor dicitur quod fuerat miles gregarius in palatio regis Assyriorum. Sunt tamen qui dicunt militem gregarium vocari illum qui est de familia alicujus principis cum aliis militibus. In legibus etiam habetur de milite caligato. Miles etiam dicitur sanctus, qui sub Deo in bonis operibus militat, unde in hymno: Deus tuorum militum.
14.53
Militare, proprie. Notat contradicere, unde apostolus dicit vitia militare adversus animam. Servire, dicuntur daemones: Castra militantia Deo, id est servientia.
14.54
Militia, proprie, vita humana; unde Job: Militia est vita hominis super terram. Dicitur exercitus daemonum, unde Isaias: Visitabo super militiam coeli. Dicitur conventus astrorum, unde legitur quod Judaei adoraverunt in Aegypto militiam coeli. Dicitur exercitus angelorum qui sub Deo militant, id est diversa mysteria sub eo exercent.
14.55
Millia idem significat quod mille, unde: Et tu Bethlehem Ephratha, nequaquam minima es in millibus Judae, id est inter mille civitates Judae. Aliquando significat idem quod infinitum, unde in propheta: Millia millium ministrabant ei, id est infinita millia. Aliquando notat perfectionem, unde in Apoc.: Ex tribu Juda duodecim millia signati.
14.56
Minimus corpore aut aetate, unde in Gen. Jacob de Benjamin ait: Minimus tenetur, id est vinculis. Dicitur minimus tempore, unde Paulus dicit se minimum apostolorum quia post alios a Domino vocatus. Dignitate temporali, unde in Evangelio: Quod fecistis uni ex minimis, mihi fecistis. Reputatione, unde in Evangelio: Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis minimis. Acredine, unde dicit Augustinus quod minima est poena illorum qui originali peccato actuale non addiderunt. Facilitate ad implendum, unde Dominus iterum: Qui solverit unum de mandatis meis minimis. Maximum autem mandatum dicitur quod gravius est ad implendum, a simili minimum quod de facili potest impleri.
14.57
Minister, proprie; unde Dominus in Evangelio: Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Dicitur auctor, unde Apostolus: Scimus Jesum ministrum fuisse circumcisionis. Dicitur minor, unde in Evangelio: Qui voluerit major fieri, sit minister, id est minor.
14.58
Minor, proprie, indignior; unde in Gen.: Evigilans autem Noe a vino, cum didicisset quae fecerat ei filius, ait: Servus minor erit fratribus suis. Cham enim non fuit minor aetate, sed dignitate. Dicitur aliquis minor merito, unde in Evangelio: Qui minor est in regno coelorum, major est eo.
14.59
Minuere proprie notat inferiorem facere, unde in Psalmo: Minuisti eum paulo minus. Notat famae vel gloriae detrahere, unde in Evangelio: Me oportet minui. Notat privare, unde sic potest exponi praedicta auctoritas: Me oportet minui, id est capite privari; illum autem crescere, id est in cruce exaltari.
14.60
Minus ponitur comparative, unde David: Minuisti eum paulo minus ab angelis. Ponitur exceptive, unde Paulus: Quinquies quadragenas una minus accepi, id est una plaga. Ponitur negative, unde Joannes: In domo Patris mei mansiones multae sunt, si quo minus, id est si in aliquo minus, id est non paratae, dixissem.
14.61
Mirari, proprie; unde in Cant.: Nolite mirari quod fuscasum. Notat laudare, unde dicitur quod homines mirabantur opera Christi. Notat imitari, unde Lucanus: Haemorrhois aspera Tullo Magnanimo juveni, miratorique Catonis, id est imitatori
14.62
Misericordia, proprie, divina natura; unde David: Misericordia mea et refugium meum. Dicitur effectus misericordiae, unde: Misericordias Domini in aeternum cantabo. Dicitur manifestatio misericordiae, unde Jacobus: Judicium fiet illi sine misericordia qui non fecit misericordiam, id est manifestationem suae misericordiae non exhibebit Deus damnatis; quia, quamvis non punientur quantum meruerunt, potius tamen apparebit in eis effectus justitiae quam misericordiae. Dicitur primus adventus, unde in Psalmo: Universae viae Domini misericordia et veritas, quia in principio vel in primo adventu exhibuit Deus misericordiam suam, in futuro vero justitiam exhibebit.
14.63
Mitis idem est quod mansuetus, unde in Evangelio: Beati mites. Dicitur misericors, unde in Evangelio Dominus: Discite a me quia mitis sum. Dicitur remissus, unde dicitur quod una poena mitior est alia, et quod Deus mitius aget cum quibusdam quam cum aliis, id est remissius.
14.64
Mittere, proprie. Notat visibilem facere vel incarnare, unde in Evangelio: Misit Deus Filium suum in mundum. Notat menti humanae infundere, unde et Filius temporali missione dicitur mitti a Patre, id est humanae menti per gratiam infundi. Notat spirare, unde Spiritus sanctus mitti dicitur a Patre, id est inspirari. Dicitur menti humanae Spiritum sanctum infundere, unde in Apostolo: Misit Spiritum sanctum in corda nostra. Notat facere, unde in Psalmo: Mittit crystallum suam, id est[ fecit]. Notat subtrahere vel permittere, unde in Job: Mitte manum tuam, id est in defensionem tuam vel permitte ut ego tangam te; unde in Evangelio: Si Filius Dei es, mitte te deorsum.
14.65
Modicum re, unde in Psalmo: Melius est modicum justo. Dicitur tempore, unde in Evangelio: Modicum, et non videbitis me. Modicum fide, unde in Evangelio: Modicae fidei, quare dubitasti?
14.66
Modius proprie. Dicitur etiam lex Mosaica, unde in Evangelio: Nemo lucernam accendit et ponit eam sub modio; quia Christus est vera lucerna, non praedicat legalia. Dicitur terminus unius gentis, id est Christus lucernam suam non posuit sub modio, quia fidem suam in terminis unius gentis non conclusit. Dicitur temporale commodum quod continet annonam. Et lucerna non est ponenda sub modio, quia pro temporali commodo non est praedicandum; vel nemo debet abscondere lucernam sub modio, id est cessare a praedicatione timore poenae corporalis, ut per modium corpus figuretur quod in se continet animam.
14.67
Modus, maneries; unde Apostolus: Multifarie multisque modis. Dicitur mediocritas sive mensura secundum quod soliti sumus dicere: Iste nescit tenere modum in factis suis vel verbis; unde auctor ait: Excessit medicina modum. Dicitur affectus secundum quod soliti sumus dicere: Modis omnibus deprecamur te, ut hoc facias, id est omni mentis affectu. Dicitur modulatio, juxta quod dicitur: Iste temperat citharam suam ad diversos modos canendi, unde in libro Sapientiae: Requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum. Dicitur intentio, unde in Psalmo: Quo modo dicitis animae meae: Transmigra in montem? in qua intentione, ut sint duae dictiones quo modo.
14.68
Moechari. Notat etiam aliquam illicite cognoscere, ut moechia dicatur omnis illicitus concubitus; unde: Non moechaberis. Notat concupiscere, unde: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Notat verum intellectum Scripturae subtrahere et falsum inquirere, unde Apostolus: Qui doces non moechandum moecharis. Notat idololatrare, unde frequenter Juda dicitur moechari a prophetis.
14.69
Mola, proprie. Dicitur quantalibet poena temporalis, unde in Evangelio: Si quis scandalizaverit, etc., suspendit mola. Dicitur dens molaris, unde David: Dentes molas leonum confringet Dominus. Mystice tamen hoc significat persecutionem tyrannorum vel pravam suggestionem daemonum. Dicitur conjugalis status, quia cum multiplici cura et labore est, unde in Evangelio: Duo in mola, unus assumetur et alter relinquetur; quia de conjugatis quidam salvabuntur, quidam damnabuntur. Dicitur spes vel timor, quia inter spem et timorem debet moli Christianus, unde in Deuter.: Non accipies alteram molam loco pignoris; quia spes sine timore praesumptio est, timor sine spe desperatio. Solet etiam apud auctores signare pulices, etc.
14.70
Molle dicitur delicatum, unde verbum sacrae Scripturae dicitur molle per expositionem quod prius durum erat per obscuritatem; unde in Psalmo: Molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula.
14.71
Mollire, proprie. Notat delectare, unde in Psalmo: Molliti sunt sermones. Notat demulcere, unde Salomon: Ut eruaris a muliere extranea, quae mollit sermones suos, id est sermonibus demulcet. Notat turbare, unde legitur quod Dominus mollivit cor ejus.
14.72
Monile, proprie. Dicitur etiam praedicator vel doctor qui facto vel exemplo alios monet, unde: Collum tuum sicut monilia; collum Ecclesiae dicuntur doctores, quia sicut per collum trajicitur cibus in stomachum, sic praedicatores sacram Scripturam exponentes, trajiciunt cibum sacrae Scripturae in animam. Dicitur virtus, unde in Apoc.: Vidi civitatem sanctam Jerusalem, etc., ornatam monilibus suis.
14.73
Mons, proprie. Dicitur haereticus propter superbiam, unde David: Quo modo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer; secundum aliam expositionem seu translationem nec hoc dicitur quantum ad rei veritatem, sed quantum ad haereticorum opinionem, haeretici enim fingunt se altos esse in virtutibus. Dicitur Christus propter eminentiam virtutis: Erit in novissimis diebus praeparatus mons in vertice montium; hoc Isaiae. Dicitur etiam diabolus propter eminentiam superbiae, unde in Evangelio: Si quis habuerit tantum fidei, etc., et dixerit huic monti. Dicitur sanctus, unde David: Montes excelsi cervis; et alibi: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Dicitur superbus, unde David: Tange montes et fumigabunt, id est tange superbos per compunctionem et fumigabunt per lacrymarum effusionem, quia fumus lacrymam producit et fletum; et alibi: Fundamenta montium. Dicitur celsitudo virtutis, unde in propheta: Ascende in montem tu qui evangelizas Sion. Dicitur sacra Scriptura propter eminentiam doctrinae, unde Habacuc: Deus ab austro veniet et sanctus de monte Pharan, id est umbroso vel condenso. Sacra Scriptura, mons umbrosus vel condensus; propter difficultatem intelligentiae. Dicitur Ecclesia, unde Psalmista: Et deducet in montem sanctum tuum. Dicitur vita aeterna propter securitatem, stabilitatem et dignitatem; unde David: Quis requiescet in monte sancto tuo? Dicitur primitiva Ecclesia de Judaeis, quia prima cepit radios fidei; unde in Psalmista: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Dicitur Vetus vel Novum Testamentum, unde David: Per medium montium pertransibunt aquae, quia doctrina theologica consonare debet utrique Testamento. Dicitur Judaicus populus, unde Isaias de diabolo ait: Sedebo in monte Testamenti, in lateribus aquilonis. Malignus enim spiritus montem Testamenti tenuit, quando Judaicum populum qui legem acceperat sibi per infidelitatem subjunxit. Dicitur mons sancta, unde Job: Mons cadens defluit, cum in mente etiam justi hominis repraesentatio eventu agitur, quatenus sic subito tentetur et hunc inopinato proventu concutiat et prosternat. Dicitur etiam Apostolus, unde: Transferentur montes in cor maris, quod est factum cum praedicatores apostoli a Judaea repulsi ad gentes venerunt. Dicitur alta contemplatio, unde Job de onagro ait: Circumspicit montes pascuae suae. Sancti enim per onagrum signati quanto magis se exterius despiciendo dejiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Dicitur aliquis de antiquis Patribus, unde in Psalmo: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Aeternis montibus nos Dominus illuminat, quia per vitam patrum praecedentium radio nos suae claritatis illustrat. Dicitur etiam tumor saecularium potestatum, unde Psalmista: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. Multi qui prius a lata rigiditate tumuerunt, Deo in carne apparente, sunt magno timore per poenitentiam liquefacti. Et iterum: Ascendunt montes et descendunt campi. Plerumque enim persecutores Domini superbi contra eum veniunt, sed ab eo humiles revertuntur; quia montes ascendunt per tumorem potentiae, sed campi descendunt plani facti per cognitionem culpae vel miseriae.
14.74
Monstrum dicitur res praeter cursum naturae, ut homo bicorpor, vel animal biceps vel triceps. Dicitur homo monstruosus, id est crudelis; unde de Moyse legitur in lib. Sapientiae quod in verbis suis monstra placavit, id est Pharaonem et complices ejus, qui quasi monstra erant per crudelitatem, humiliavit; vel monstrum vocatur vitulus conflatilis, qui monstruose ortus est, qui praecepto Moysi contritus est; vel monstra vocantur serpentes quos fecerunt magi de virgis, quos devoravit serpens Moysi, in quem mutata est virga per Moysi verbum; vel monstra dicuntur serpentes igniti, quorum malitiam placavit Moyses, filiis Israel praecipiendo serpentem aeneum aspicere. Dicuntur demonstrationes, unde Aristoteles in Porphyrionis analyticis ait: Gaudeant(?) genera et species monstra ei sunt. Dicitur miraculum, unde in lib. Sapientiae: Fecit ipsis monstra et consumpsit eos in flamma ignis. Monstra vocatur miraculosus terrae hiatus quo absorpti sunt Dathan et Abiron. Et sic potest exponi quod dictum est: In verbis suis monstra placavit, quia plagas quibus percussit Dominus Aegyptum verbis suis placavit.
14.75
Morbus, infirmitas. Dicitur etiam culpa, unde in Apostolo legitur quod lex Mosaica morbum monstrabat, id est culpam.
14.76
Mordere, proprie, detrahere, unde Apostolus: Ne mordentes vos invicem consumamini. Notat subtrahere, unde legitur Christus infernum momordisse, id est aliquos ex inferno extraxisse. Notat vexare, unde dicitur Leviathan momordisse vermiculum et captum esse per hamum; vermiculus Christi humanitas, hamus divinitas; diabolus persecutus est humanitatem Christi usque ad mortis articulum, et captus est per divinitatis aculeum.
14.77
Mori, proprie. Notat etiam peccare, unde: Anima peccans moritur. Notat poenitere, unde aliquis dicitur mori peccato. Notat damnari, unde in propheta: Vita vivet et non morietur, id est non damnabitur. Et quot modis dicitur mors, tot modis dicitur mori.
14.78
Mors, finis vitae, qua aliquis dicitur moriens; unde Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem. Dicitur separatio animae et corporis, qua aliquis dicitur mortuus; unde idem: Absorpta est mors in victoria. Dicitur timor mortis. Dicitur destructio mortis, unde propheta: O mors, ero mors tua, quasi dicat Christus: o timor mortis, ego ero destructio tua; quia antiqui patres qui fuerunt ante adventum Christi, magis timebant mortem quam moderni, sed post adventum Christi fideles, magis roborati exemplo Christi et gratia, minus timuerunt mortem; unde de multis legimus quod cucurrerunt spontanee ad passionem. Dicitur peccatum, quia est peccatum mortis; unde in Psalmo: Quoniam non est in morte qui memor sit tui, id est nullus permanens in mortali peccato memor est Dei ad veniam, et alibi in lib. Proverb.: Mors et vita in manibus linguae. Dicitur etiam poena aeterna, unde David: Mors depascet eos. Dicitur necessitas moriendi, unde legitur: Quacunque hora comederitis, morte moriemini, id est necessitati moriendi subjacebitis. Dicitur cupiditas, unde in Psalmo: Qui exaltas me de portis mortis. Dicitur diabolus qui fuit causa mortis, unde: Ab Adam usque ad Christum regnavit mors, id est diabolus, qui ante adventum Christi magis dominabatur in hominibus quam modo dominari potest; quaere verbo Naturale.
14.79
Morsus, proprie. Dicitur diminutio vel exspoliatio, unde propheta: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne, id est potestatem tuam diminuam et meos extraham. Eleganter diminutio potestatis vel abstractio sanctorum dicitur morsus; quia, qui mordet pomum partem abscidit et non omnino absorbet, sic Christus potestatem inferni diminuit et ab inferis suos liberavit. Dicitur etiam diaboli deceptio, unde homo legitur periisse morsu serpentis antiqui.
14.80
Mortalis, potens mori; unde Adam dicitur fuisse mortalis ante peccatum; non ideo quod non posset non mori, sed quia poterat mori. Dicitur necessario moriturus, unde Apostolus: Homo per peccatum Adae factus est mortalis; ait enim Apostolus: Mortale hoc induet immortalitatem. Dicitur corruptibilis, unde Apostolus: Simul et mortalia corpora nostra. Dicitur etiam causa mortis, unde peccatum mortale dicitur.
14.81
Mortuus, proprie. Dicitur etiam peccator; unde in Evangelio: Sinite mortuos sepelire mortuos suos. Dicitur justificatus qui peccato est mortuus, unde Apostolus: Mortui estis peccato semel. Dicitur damnatus, unde David: Non mortui laudabunt te, Domine. Dicitur mortuus proprii esse egressus, unde in Evangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, id est per putredinem esse desierit. Dicitur etiam qui non potest mereri, unde in Eccle.: Melior est canis vivus leone mortuo: hoc dictum est superius. Dicitur vilis et dejectus, unde David de Saul: Quid me persequeris canem mortuum et pulicem unum? Dicitur illud quod nihil in se continet vivum, vel permittit vivere; unde mare mortuum dicitur, quia nihil in se sustinet vivum. Dicitur arens, unde arbor dicitur mortua, id est arens.
14.82
Motus, participium; aliquis qui labitur per venialem culpam, unde in Psalmo: Si dicebam: Motus est pes meus. Dicitur labens per culpam mortalem, unde David: Turbati sunt et moti sunt. Dicitur aliquis humilians se per poenitentiam, unde Psalmista: Fundamenta montium conturbata sunt et mota sunt.
14.83
Moveri, proprie. Dicitur variari, unde Boetius: Stabilisque manens das cuncta moveri. Notat bono privari, unde Psalmista: Qui facit haec, non movebitur in aeternum. Notat ad iram excitari, unde solet dici: Iste movetur ad iram. Notat dubitare, unde aliquis dicitur moveri super quaestione, id est dubitare.
14.84
Mulier est nomen sexus, unde in Evangelio: Quid mihi et tibi est, mulier? Dicitur corrupta, unde: Inter natos mulierum. Dicitur uxor, unde Apostolus: Quandiu vivit vir, alligata est mulier viro; si autem mortuus fuerit, absoluta est a lege viri. Dicitur Ecclesia, unde in Gen.: Ponam inimicitias inter te et mulierem, id est inter diabolum et Ecclesiam; et alibi: Mulierem fortem quis inveniet? Dicitur sapientia Dei, id est Filius; unde legitur in Evangelio de muliere quae amissa drachma accendit lucernam, quod superius expositum est. Dicitur sensualitas, unde Apostolus ait quod vir caput est mulieris, id est ratio sensualitatis. Et sicut vir debet regere mulierem, ita ratio sensualitatem. Dicitur haeresis, unde Salomon: Ut eruaris a muliere extranea et ab alienigena quae mollit sermones suos. Dicitur idololatria, unde in Apoc.: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum martyrum. Dicitur carnalis delectatio, unde Salomon: Speciem mulieris alienae admirati multi reprobi facti sunt. Dicitur infirma mens, unde Sapiens ait: Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier; quia nonnunquam culpa fortium occasio virtutis, sic etiam virtus infirmorum occasio peccati. Per virum fortis quilibet et discretus designatur, per mulierem mens infirma et indiscreta accipitur. Dicitur etiam vitium, unde Zach.: Levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt eas inter coelum et terram; per duas mulieres duo principalia vitia, superbiam et inanem gloriam, quae impietati absque ulla dubitatione conjuncta sunt, accipimus; quae in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actibus suis Satanae volanti deserviunt. Et habebant alas quasi milvi. Milvus semper studet insidiari pullis; istae ergo mulieres alas habent quasi alas milvi, quia actiones earum procul dubio milvo sunt similes, quia insidiantur semper vitae parvulorum.
14.85
Multus proprie magnus, unde Paulus: In multa patientia, in jejuniis multis. Dicitur etiam gravis, unde in Psalmo: Multae tribulationes justorum. Dicitur etiam omnis, unde: Multi sunt vocati, pauci electi, id est omnes. Item: Dimissa sunt ei peccata multa, id est omnia. Similiter: Ibi multa congregata quae in pulvere dormierunt; et in Luc.: Vocavit multos ad coenam, id est omnes.
14.86
Mulus, proprie, fatuus vel furiosus, unde David: Nolite fieri sicut equus et mulus.
14.87
Mundus, purus, et sic est adjectivum. Mundus substantivum dicitur ornamentum mulierum quo ornabant se ingressurae ad viros, unde legitur quod custos Esther acceleravit mundum muliebrem. Dicitur mundanorum amator, unde in Joan.: Et mundus eum non cognovit, id est mundi amatores; et alibi: Et princeps hujus mundi ejicietur foras. Non enim diabolus dicitur princeps hujus mundi quod potestatem habet in rebus mundanis, sed ideo quod in amatoribus mundanorum regnat per culpam. Dicitur sapientia Dei juxta quam mundus factus est, quae a prophetis dicitur archetypus mundus, quasi principalis mundi figura; unde Boetius: Pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens. Dicuntur homines mundi, unde de Christo dicitur in Evangelio: Totus mundus abiit post eum, id est universi homines de mundo. Dicitur mundana conversatio, unde in Joanne: Sciens Jesus, etc., ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Dicitur superior pars rationis, quae a munditia dicitur, quia errat nec decipit; unde in Joanne: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id est ascendentem ad superiorem rationis partem. Dicitur homo qui in multis similis est mundo: sicut in mundo majori firmamentum movetur ab oriente in occidentem et revertitur in orientem, sic ratio in homine movetur a contemplatione orientalium, id est coelestium, primo considerando Deum et divina, consequenter descendit ad occidentalia, id est ad considerationem terrenorum, ut per visibilia contempletur invisibilia, deinde revertitur ad orientem iterum considerando coelestia. Et sicut planetae moventur contra firmamentum et retardant ejus motum, sic, quinque sensus moventur contra rationem et impediunt ejus motum, ratio tamen eos fert secum et servire cogit. Et sicut in majori mundo Deus imperat in coelestibus; angeli vero, quasi ejus milites, discurrentes per mundum Deo subjecti homines regunt, et eis consulunt, homines vero in terra quasi in suburbio humanae civitatis habitant: sic sapientia in throno capitis locum habet, voluntas in corde, voluptas in renum suburbio. Et sicut mundus constat ex quatuor elementis, sic homo ex quatuor humoribus, elementorum proprietatibus consonis, id est melancolia quae gerit vicem terrae: flegmate quod gerit vicem aquae, sanguine qui gerit similitudinem ignis. Homo etiam habet similitudinem cum omni creatura, cum lapidibus in essendo, cum arboribus in vivendo, cum brutis animalibus in sentiendo, cum angelis in discernendo.
14.88
Munus, proprie, Ecclesia; unde in Psalmo: Et filiae Tyri in muneribus. Dicitur bonum opus, unde Matth.: Si offers munus tuum ad altare et habes aliquid adversus fratrem tuum, etc., id est si vis aliquod opus bonum offerre Deo in fide, prius pete a proximo tuo ut tibi remittat injurias. Dicitur homo qui se offert Deo, unde David: Reges Tharsis et insulae munera offerent, id est se ipsos Deo. Dicitur remuneratio, unde Psalmista: Et munera super innocentem non accepit, id est remunerationes. Dicitur etiam officium, unde: Ordo angelicus illius rei censetur nomine quam plenius possidet in munere.
14.89
Muraenula, parva muraena, id est lampreda; unde quidam ait: Suspectus muraena cibus. Dicitur scientia theologica, quae eleganter muraenula dicitur, quia, sicut muraenula est labilis, sic scientia theologica cito elabitur a mente humana; unde in Cant.: Muraenulas aureas faciemus tibi, id est in sacra Scriptura varias offeremus tibi sententias, aureas per sapientiam, vermiculatas argento, id est splendentes eloquentia.
14.90
Murmurare proprie indignari, unde in Evangelio legitur de operariis qui prima hora operati sunt in vinea, quod ipsi murmuraverunt contra patremfamilias qui unum denarium dedit eis et his qui ultima hora operati sunt; qui ultima hora venerunt significant gentiles; eis autem dabitur idem denarius quantum ad Judaeorum opinionem, non quantum ad rei veritatem; videntes ergo Judaei gentiles remunerari denario aeternae beatitudinis, quem sibi deberi putabant, indignabuntur. Notat etiam dubitare, unde: Murmurabant autem Judaei ad invicem, dicentes. Notat admirari, unde secundum aliam expositionem illi qui prima hora operati sunt in vinea usque ad vesperam, significant illos qui omnibus diebus vitae suae servierunt Deo. Illi vero qui ultima hora, significant illos qui in fine vitae poenitent. In die autem judicii illi qui semper servierunt Deo, murmurabunt contra Deum de hoc quod tantum remunerabit alios quantum se, id est admirabuntur gratiam Dei et misericordiam exhibitam eis qui ultimo venerunt.
14.91
Murus, proprie. Dicitur Christus; unde Isaias: Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator, ponetur in ea murus et antemurale; ipse enim nobis murus est qui nos undique custodiendo circumdat. Antemurale muri omnes prophetae fuerunt, qui prius quam Dominus appareret in carne, ad construendam fidem missi sunt. Dicitur Ecclesia, unde in Cant.: Ego sum murus et verba mea turris, id est praedicatores mei qui aliis propinant potum coelestis doctrinae, sed comparabiles turri qui alios defendunt sicut turris civitatem. Dicitur munimen fidei Christianae, unde Job de persecutoribus fidelium: Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me; quasi murus rumpitur cum pravorum persuasionibus fides de Redemptore nostro in quorumdam cordibus dissipatur. Quasi rupto muro et aperta janua super bonos mali irruerunt cum accepta temporaliter potestate perversi ipsa quoque in quorumdam cordibus destruere munimina fidei conantur. Dicitur munitio, unde Jer.: Dominus dissipavit muros filiae Sion, id est munitiones; et alibi in Job: Quasi rupto muro hostis ingreditur cum vel malorum spirituum vel pravorum hominum persuasione callida disciplinae munimenta in corde dissipantur. Dicuntur sancti, unde Isaias: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, id est sanctis tuis, o Ecclesia, deputavi custodiam angelorum. Dicitur sacra Scriptura qua munitur Ecclesia Dei, cujus custodiae deputati sunt sancti, id est ejus scriptores vel expositores. Dicitur peccatum, unde in Psalmo: Et in Deo meo transgrediar murum, id est per gratiam Christi repellam a me peccatum, quod est obstaculum ne transeam ad Deum. Murus quippe est omne quod itineri nostro objicitur ne ad Deum, qui diligitur, transeatur; sed hunc murum transgredimur cum pro amore supernae patriae quaeque in hoc mundo fuerint subjecta calcamus. Dicitur defensio, unde: Non ascendisti ex adverso nec opposuisti te murum pro domo Israel. Dicuntur apostoli, unde propheta: Tradidi in manus impii muros tuos, id est apostolos qui sunt muri fidelium, quos Satan expetivit ut cribraret sicut triticum. Dicitur fides, unde Jer.: Luxit antemurale et murus pariter dissipatus est, id est fides. Dicitur divina potentia, unde Isaias: Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion, id est contra divinam potentiam.
14.92
Mus proprie talpa, unde in lib. Reg. legitur quod mures ebulliebant de terra et corrodebant extales Philistinorum. Dicitur etiam similitudo muris, unde legitur quod Philisthaei arcam remiserunt cum muribus aureis.
14.93
Mutire, proprie. Notat latrare, unde legitur quod, percussis primogenitis Aegypti ab angelo exterminatore, nec canis mutivit apud Hebraeos. Sed mutere dicitur tacere, unde in Evangelio: At ille obmutuit.
14.94
Mutus, proprie. Dicitur faciens rem mutam, unde in Luca: Erat illic ejiciens daemonium, et illud erat mutum, id est hominem faciens mutum. Dicitur non volens loqui, unde in Isaia de pravis praelatis dicitur: Vae vobis, canes muti! Dicitur non valens nec debens loqui, unde idola dicuntur surda et muta. Dicitur reprehensus ne loquatur, unde Psalmista: Muta fiant labia dolosa.
14.95
Myrrha, proprie, amaritudo; unde in Cant.: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, quia Christi passio Ecclesiae summa fuit amaritudo. Dicitur carnis mortificatio, unde in eodem: Ibo ad montem myrrhae. Ecclesia dicitur mons myrrhae, quia multi multipliciter in Ecclesia suam carnem mortificant. Dicitur vitiorum destructio, unde in Cant.: Manus meae distillaverunt myrrham, id est per bona opera destruxi vitia. Dicitur passibilitas, unde ibidem: Messui myrrham meam; verba sunt Christi loquentis de se secundum statum immortalitatis; ac si dicat: Praecidi a me passibilitatem. Dicitur Sapientia Dei, unde in libro Sapientiae: Quasi myrrha electa. Dicitur poenitens, qui castigat carnem suam et in servitutem redigit, unde David: Myrrha, et gutta, et casia. Dicitur virtutum suavitas, unde secundum aliam expositionem: Myrrha, et gutta, et casia; Christus veniens, myrrha, et gutta, et casia in vestimento utitur, quia ex electis suis, quibus se misericorditer induit, myrrhae fragrantiam aspergit. Sanctae namque animae ab antiquis patribus editae Redemptorem suum in honorem ejus delectant; quia, ex eo quod bene agunt, suae laudi nihil vindicant.
14.96
Myrtus, proprie, tranquilla mens; unde Isaias: Pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus; pro saliunca namque ascendet abies, dum in sanctorum corda pro abjectione terrenae cogitationis altitudo supernae contemplationis oritur; pro urtica myrtus crescet, cum justorum mentes a prurigine vitiorum et ardore ad castitatis temperiem tranquillitatemque proveniunt, quia tunc terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt. Dicuntur myrtus illi qui tribulationes proximorum temperant, unde Isaias: Dabo in solitudine cedrum in spinam et lignum olivae. Per cedrum, quia magni odoris et imputribilis naturae, retributionem aeternae vitae accipimus; per spinam, quae pungit, poenitentia pro praeteritis peccatis injuncta accipitur; per myrtum illi signati sunt, qui afflictionibus proximorum compati sciunt, eorumque tribulationem per compassionem temperant.

Intertext edge

Open linked passage

Note