Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Alanus de Insulis1128-1203
Distinctiones dictionum theologicalium
Theo 18.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11761 Didith
18.1
Q
18.1
Quadrans dicitur minimum pondus quod continet duo minuta, unde legitur quod mulier paupercula obtulit duo minuta, quod est quadrans. Dicitur etiam minimum peccatum, unde in Evangelio: Amen dico tibi: Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem, id est luas etiam minimum peccatum, quod nunquam erit, etc. Vel quadrans novissimus dicitur terra, quia quatuor sunt elementa et inferior quadrans est terra et deterior, ignis significat charitatem, aer vitam aeternam, aqua baptismum, terra omnem corruptionem; et hoc est donec persolvat novissimum quadrantem, id est omnia peccata quae per terram designantur.
18.2
Quadriga, proprie. Dicitur evangelica doctrina, quae quatuor rotis, id est quatuor evangelistis innititur; quae quadriga dicitur esse Aminadab, id est Christi; Aminadab enim interpretatur spontaneus, Christus autem spontanee se obtulit Deo Patri in ara crucis; unde in Cant.: Anima mea turbata est valde propter quadrigas Aminadab, hic autem quadriga ideo dicitur esse Christi, quia de Christo evangelica doctrina edita est et ad Deum tendit, et per eam fides Christi per universum orbem dilatata est. Dicitur conventus sanctorum, unde Habac.: Et quadrigae tuae salvatio.
18.3
Quadruplex voce est singulare, significatione plurale, aequipollet enim huic nomini quatuor, ut sit sensus: Quadruplex est intelligentia sacrae Scripturae, id est quatuor sunt intelligentiae sacrae Scripturae. Aliquando non refertur ad pluralitatem rei sed modi, ut cum dicitur: Quadruplex est sacra Scriptura, id est quadruplex intelligitur. Aliquando etiam dicitur quadruplex, id est quater iteratum, unde Hieronymus in Prologo ait Jeremiam planxisse destructionem Jerusalem quadruplici alphabeto, id est alphabeto quater repetito, quia quater repetit litteras alphabeti secundum ordines earum apponendo initiis versuum.
18.4
Quadrus vel quadratus lapis habens quatuor latera aequalia. Dicitur etiam sanctis virtutibus quadratus, unde legitur in Apoc. quod coelestis Jerusalem aedificata est ex lapidibus quadris, id est sanctis.
18.5
Quaerere proprie. Signat etiam imitari, quia qui alium quaerit, ejus vestigia sequitur; unde Isaias: Quaerite Dominum dum inveniri potest, quaerite, et invenietis. Notat interrogare, unde Dominus per prophetam ait: Inventus sum a non quaerentibus me, id est a gentibus quae non interrogabant de me. Notat investigare, unde: Quaesivi et non inveni, id est investigavi in sacris Scripturis Jesum, sed eum non inveni per poenitentiam, id est per intelligentiam.
18.6
Quaestio. Dicitur propositio in dubitatione adducta, ut si quaeratur utrum aliquis justus salvetur ex meritis. Dicitur etiam quaestio illud dubitabile de quo fit quaestio, secundum quod quaestio dividitur in quaestionem quaerentem et quaesitam. Dicitur etiam responsio quae extorquetur a reo per tormenta, unde legitur quaestionibus credere oportere, unde quaestionarii dicuntur carnifices qui a reis extorquent veritatem per tormenta.
18.7
Qualis aliquando ponitur infinite, unde: Deus non est qualis, id est sine qualitate. Ponitur interrogative et significat qualitatem, unde dicitur in Cant.: Qualis est dilectus tuus. Ponitur relative et praedicat divinam naturam, ut cum dicitur: Qualis Pater, talis Filius. Et est sensus: Quocunque nomine qualitativo de Patre praedicatur divina natura, eo nomine praedicatur de Filio, ut, si Pater est justus, Filius est justus; si Pater est bonus, Filius est bonus. Eadem sunt etiam officia hujus nominis quantus in sacra Scriptura quae sunt hujus nominis qualis.
18.8
Quam ponitur comparative, unde Cain: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear, id est iniquitas mea non meretur veniam, vel iniquitati meae non debetur venia. Tenetur etiam elective sive negative, unde David: Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus. Tenetur admirative vel commendative, unde David: Ecce quam bonum et quam jocundum. Ponitur copulative, unde: Tam bonis quam malis reddet Deus secundum merita, id est bonis et malis. Tenetur aequiparative, unde Statius: Bonus est Deus quam justus, id est aeque bonus et justus. Et Seneca dicit: Aeque sit tibi laudari a turpibus quam laudari ob turpia.
18.9
Quando notat aeternitatem, unde Boetius: Fuit quando fuit tempus. Notat tempus, et tunc quandoque interrogative tenetur, unde David: Quando veniam et apparebo. Ponitur infinite, unde David: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Ponitur relative, unde Dominus ait Samaritanae: Erit tempus quando hic nec ibi adorabitur Deus, id est in quo tempore.
18.10
Quartus. Aliquando notat ordinem in dignitate, ut si dicam: Iste tenet quartum locum in Ecclesia. Aliquando notat ordinem in mundo, unde in Dan.: Ecce video quatuor viros ambulantes in medio ignis, et species quarti similis est Filio Dei. Aliquando notat ordinem in tempore, unde legitur: Job fuit quartus in Esau. Aliquando notat ordinem in loco, juxta quod solet dici: Iste vel iste sedet quartus in mensa.
18.11
Quasi, proprie. Notat rei veritatem, unde Joannes: Vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre, id est revera Unigeniti. Ponitur dubitative pro circiter, unde Lucas: Erat illic incipiens quasi annorum triginta. Notat rei similitudinem, unde Job: Quasi flos egreditur et conteritur. Item: Quae est ista quae ascendit quasi aurora. Notat improprietatem, unde Dominus: Judicabit quasi potens crapulatus a vino.
18.12
Quassatio. Dicitur proprie rei contritio. Dicitur etiam vindicta Dei, unde David: Et cessavit quassatio, id est vindictae exsecutio quam exercuit Deus in filiis Israel, etc.
18.13
Que quandoque ponitur expletive, ut hic: Dixitque Deus. Ponitur copulative. Ponitur etiam similitudinarie, ut patet in diversis exemplis.
18.14
Quercus proprie arbor. Dicitur aliquis sublimis in dignitate saeculari, unde propheta: Exaltabitur Dominus super quercus Basan. Dicitur fidelis: Et erit in ostensione sicut terebinthus, et sicut quercus quae projecit fructus suos, semen sanctum erit id quod steterit in ea.
18.15
Questus proprie dicitur lucrum. Dicitur etiam pietas, unde Paulus: Est autem questus magnus pietas cum sufficientia.
18.16
Quia ponitur expletive, ponitur causaliter quod patet. Ponitur pro quod, ut in Evangelio: Dixi vobis quia ego sum, id est quod ego sum. Notat facilitatem, unde Apostolus: Misericordiam consecutus sum, quia per ignorantiam persecutus sum Ecclesiam Dei, id est facilius misericordiam consecutus propter ignorantiam.
18.17
Quidam quandoque notat partitionem, ut cum dico: Quidam homo currit; et alibi in Evangelio: Sunt quidam de stantibus. Quandoque notat proprietatem, unde Boetius: Caecitas est quaedam forma, quasi dicat: Non est proprie forma. Quandoque notat rei ignorantiam, unde Christus de semetipso ait: Quidam homo fecit coenam magnam. Notat ignobilitatem vel dejectionem, unde in passione Christi legitur: Angariaverunt quemdam Simonem Cyrenaeum, id est ignobilem et dejectum, et in Act. apost.: Quidam Simon, id est ignobilis.
18.18
Quin est conjunctio adversativa. Aliquando ponitur adversative, unde dicimus: Non dimittam quin faciam illud. Ponitur elective, unde Lucas: Quinimo quin, id est cur non, et tunc imo non ponitur adversative, sed elective, vel quinimo est una dictio, et ponitur pro imo.
18.19
Quis aliquando notat impossibilitatem, unde Isaias: Generationem ejus quis enarrabit? Notat charitatem, unde Psalmista: Quis est homo, quod memor es ejus? id est quam vilis est et quam fragilis. Notat quantitatem, unde David: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? id est quantus. Notat admirationem, unde Isaias: Quis est ille qui venit de Edom? Admirantur angeli ascensum Christi in coelum, et ideo quaerunt, dicentes: Quis est ille? Notat remotionem, unde David: Quis similis tui in diis, Domine? Notat similitudinem, unde Job: Quis potest facere mundum de immundo? Notat dubitationem, unde in Evangelio: Tu quis es, ut responsum demus his? Notat originem vel patriam, unde Adrastus, quaerens originem vel patriam Polynicis, ait: Quis Argos advenias? id est de qua gente vel patria. Et si quis communiter in sacra Scriptura quaerit vel proprietatem rei vel nomen vel originem, ut de assumptione beatae Virginis: Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra, etc? Vel secundo modo, quis quaerit de qualitate, id est substantia rei, qualis sit illa substantia, ut quis est hic, si quis quaereret de nocte de aliquo superveniente, nesciens an homo vel brutum, vir vel esset femina, quaerit de substantia rei in se.
18.20
Quod ponitur determinative, unde Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra? Ponitur causaliter, unde Dominus: Eo quod non cognovisti tempus. Ponitur adjunctive pro ut, unde in Judic. Axa ad patrem: Volo quod des mihi irriguum inferius. Ponitur comitative, unde: Deus in eo quod est justus miseretur.
18.21
Quoniam est conjunctio rationalis. Quandoque ponitur significative, unde in Evangelio: Remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum, id est remissio multorum peccatorum fuit signum multae dilectionis in Maria Magdalena. Quandoque notat causam ex praemissis, ut David: Salvum me fecit, quoniam voluit me. Quandoque notat causam ex subsequentibus, ut in Psalmo: Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti.

Intertext edge

Open linked passage

Note