Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Alanus de Insulis1128-1203
Distinctiones dictionum theologicalium
Theo 24.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11761 Didith
24.1
Z
24.1
Zelare significat nimio amore uxorem diligere, unde legitur in passione sancti Clementis: Zelatus sum uxorem meam. Notat invidere, unde David: Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem, id est non invideas facientibus iniquitatem. Notat etiam imitari, unde secundum aliam expositionem: Neque zelaveris facientes iniquitatem, id est non imiteris. Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum.
24.2
Zelotes. Dicitur ille qui nimio amore diligit uxorem. Dicitur etiam Deus zelotes, quia maxima signa charitatis exhibet hominibus, unde in lege: Ego sum Deus zelotes.
24.3
Zelus, proprie, est invidia, unde David: Zelus domus tuae comedit me, id est Judaea quae debet esse domus tua ex invidia occidit me. Dicitur amor, unde sic potest exponi praedicta auctoritas: Zelus domus tuae comedit me, id est ex amore quem habebam erga Synagogam subjeci me passioni et morti. Dicitur naturalis dilectio qua simplices inter Judaeos putaverunt se obsequium praestare Deo Christum morti exponendo; unde Paulus de ipsis loquens, ait: Zelum legis habent, sed non secundum scientiam. Dicitur correctio, quae est signum amoris unde dicitur: Zelus meus recessit a te.
24.4
Zephyrus est nomen venti et nomen dei; utrumque habetur in Ovidio, magis( sic) Metamorphoseos.
24.5
Zeta est nomen litterae. Dicitur vestibulum domus, unde in passione beati Thomae legitur: Faciam tibi zetas hiemales et zetas aestivales. Dicuntur deambulatoria secundum quosdam, dicuntur thalami secundum alios.
24.6
Zizania, proprie. Dicuntur etiam mali, unde in Evangelio: Colligite zizania ad comburendum.
24.7
Zona, proprie. Dicitur etiam secretum, unde in Evangelio: Non habeatis aes in zonis, id est absconditis sapientiam. Dicitur etiam zona, quia constringitur, et significat continentiam sicut habetur in Apoc.; ait enim Joannes quod ille qui apparuit ei habebat zonam auream ad pectus.
24.8
Zyma proprie dicitur fermentum. Dicitur etiam malitia, unde in quadam prosa: Zyma vetus expurgetur, Ut sincere celebretur Nova resurrectio
24.9
Unde etiam Apostolus: Expurgate vetus fermentum.
24.10
Expliciunt Distinctiones dictionum theologicalium a magistro Alano editae.

Intertext edge

Open linked passage

Note