Alcuinus730-804
Commentaria in Apocalypsin
Apoc 6.2.1
Choose a text
More by Alcuinus730-804
—
8677 Coinap2
6.2.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XI.
6.2.1
VERS. 1.-- Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: Surge et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Hoc generaliter in praedicatorum loquitur persona. Per calamum, qui Latine arundo dicitur, tropice divina praedicatio, quae per eum scribitur, designatur: similis autem virgae dicitur, quia sancta praedicatio non est flexibilis, sed recta. Templum Dei fideles sunt, quibus dicitur: Vos estis templum Dei vivi. Altare in templo est vita religiosorum in plebe fidelium, in quibus principaliter et continue permanet indeficiens ignis sanctae compunctionis. Adorantes in eo dicit in templo et altari, quo dicto ipsi exprimuntur. Quid est ergo de arundine templum et altare metiri, nisi sancta praedicatione donorum gratiam largiri? quod utique Ecclesia in Christo, id est in capite suo, facit. Et nota quod is qui templum Dei metiri debet, surgere admonetur, id est ad excelsa virtutum fastigia per exercitium operis exsurgere, quatenus eo quod metitur aedificio altior fiat. Atrium autem quod foris templum est ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus. Quod foris est, foras ejice, dicit illo locutionis genere, quo pulsantem si intromittere nolumus, foras ejicere jubemus. Quid igitur atrium, nisi Judaeos, haereticos, et gentiles intelligimus? quod datum gentibus dicitur, quia omnes ad incredularum gentium numerum transeunt. Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Civitas sancta, hoc est templum, et altare, id est coelestis Hierusalem, quae aedificatur ut civitas. Quid est ergo sanctorum Ecclesiam ab his qui foris sunt calcari, nisi verbis et tormentis persequi? Quadraginta et duo menses, tempus, et tempora, et dimidium temporis, id est Antichristi tempus significant; nihilominus et omne tempus vitae praesentis propter septem aetates, et septem quibus volvitur dies. Sexies enim septem quadraginta et duo faciunt. Hoc etiam significabat, quod filii Israel quadragesima secunda mansione terram repromissionis intrarunt.
6.2.2
VERS. 3.-- Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Victorinus martyr duos testes Eliam et Jeremiam intelligit; dicit enim quia nusquam Jeremiae legatur interitus. Sed melius alii Eliam et Enoch. Nos autem in specie genus intelligamus; id est per duos testes Ecclesiam, et per dies mille ducentos quadraginta, non solum Antichristi tempus, sed etiam retroacta tempora volvuntur. Et bene per duos testes Ecclesia, propter duo Testamenta, duos populos, duo mandata dilectionis, et duo martyrii genera. Per saccum vero intelligimus humilitatis confessionem, vel despectam malis claritatem sanctorum. Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes. Ecclesia sive in illis duobus, sive generaliter in omnibus praedicatoribus propter unctionem sancti Spiritus, per olivam; propter lumen fidei et operationis, per candelabra exprimitur. Cum autem una sit ex duobus populis, oliva et unum candelabrum propter duo Testamenta duae olivae et duo candelabra dicuntur. In conspectu Domini stant, quia intima contemplatione conditori suo inhaerent. Hinc Elias, cui specialiter ista ascribuntur, dicit: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. Potest hoc sub alio intellectu specialiter ad Eliam et Enoch referri, qui humanis aspectibus subtracti Deo secretius inhaerent. Et si quis eis voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis eos voluerit laedere, ita oportet eum occidi. Quid per ignem, nisi sancta praedicatio Spiritus sancti facibus inflammata? Non autem mirum si ex praedicatione mali moriantur, cum Apostolus dicat: Christi bonus odor sumus Deo in his qui pereunt, et caetera. Aliter de ore testium ignis exiens inimicos eorum interficit, quia Ecclesia in malo perseverantes anathematis fulgore percutit. Aliter, potest a toto illa pars intelligi, quae ideo uritur ut in melius convertatur. Exit ergo ab Ecclesia ignis claritatis, quo mali in melius convertuntur.
6.2.3
VERS. 6.-- Hi habent potestatem claudere coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum. Quid per coelum, nisi quod per duos testes, id est sanctos Ecclesiae praedicatores, intelligimus? qui dum coelum ne pluat claudunt, seipsos utique claudunt. Claudunt autem non ut omnino non pluant, sed ne super terram spinosam, et maledicto proximam: quam potestatem in capite possident membra. Et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem. Gladius litterae quo spiritaliter utens Ecclesia electorum corda transfigit, ut ea spiritu vivificet in cordibus male intelligentium hominum, hunc sanguinem emanare facit. Et percutere terram omni plaga quotiescunque voluerint. Quotiescunque fidelibus divina mysteria claudunt, toties eos insanabili plaga percutiunt. Quotiescunque vero fidelibus Dei sacramenta pandunt, toties alios ad vitam, alios ad mortem pertrahunt. Et nota quia non habituri, sed jam habere potestatem dicuntur, ut hoc non de illis duobus tantum, sed jam et de praesentibus intelligamus praedicatoribus dictum. Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum, et vincet et occidet illos. Cum finierint, id est, cum ad calcem finiendi testimonium, hoc est ad Antichristi tempus, pervenerint. Unde claret, ante novissimam persecutionem haec fieri; propter brevitatem enim illorum dierum, de quibus Dominus dicit, propter electos breviabuntur dies illi, cum illo ventum fuerit, quasi jam finitum Ecclesiae testimonium perhibetur. Bestia igitur, id est totum diaboli corpus, de abysso ascendere dicitur, quia divino judicio effari permittitur: judicia enim Domini abyssus multa; inde ergo ascendit, unde levari permittitur. Si vero per bestiam solum Antichristum accipiamus, ascensio de abysso carnalis nativitas est ex profundissimae impietatis Judaeorum populo, id est de tribu Dan. Pugna autem et corporalis erit et spiritalis. In eo itaque quod dicitur, et vincet eos, pars est quaedam admista corpori Christi, quae sive terroribus, sive blanditiis vinci posse narratur. Unde nequaquam praemissa sententia de duobus tantum testibus prolata est. Si enim esset, quod absit, bestia illos vinceret. Hi ergo in illa parte Ecclesiae intelligantur de qua dicitur, et occidet illos; id est in parte electa quae occidi potest, sed vinci non potest.
6.2.4
VERS. 8.-- Et jacebunt corpora in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Per hoc quod sanctorum Ecclesia in platea civitatis magnae mortua jacere describitur, vehementer afflicta et Dei judicio spiritaliter hostibus suis substrata monstratur. Et nota quod non illorum solum corpora, qui ferro occiduntur, sed et illorum, qui adhuc vivunt, oporteat intelligi; de qualibus Apostolus: Mortui enim estis, et reliqua. Et quia Hierusalem crudelior erit persecutio, ideo dicuntur ibi esse sanctorum martyria; ubi ostenditur quia Judaei principaliter Antichristo adhaerebunt, quousque Elia et Enoch praedicante, qui salvandi fuerint convertantur. Aegyptum autem, et Sodoma spiritaliter civitas illa vocatur propter ipsorum imitationem. Et quia illa persecutio in toto mundo erit, totus orbis contra Ecclesiam saeviens per hanc civitatem potest intelligi. Nam et Dominus non intra illam civitatem, sed extra portas ejus passus est, ut in toto mundo crucifixus, et totum mundum occupasse crederetur. Per Aegyptum et Sodoma persecutorum iniquitas designatur. Et videbunt de populis, tribubus, et linguis, et gentibus, corpora eorum tribus diebus et dimidio, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Sicut sepulcra ab humanis oculis corpora, sic sanctos a tribulatione contegit tranquillitas temporis. Quia ergo pax sanctis non erit, ideo dicuntur insepulti manere. Nulli vero sit contrarium, si mortuos non solum occisos, sed etiam afflictos dictum est intelligi posse, quoniam tropice a corporibus totos indicat homines. Itaque trium dierum et dimidii spatio, triennium et sex mensium summa describitur; a parte scilicet totum. Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem, quia hi duo cruciaverunt eos qui habitant super terram. Quomodo ab eis crucientur, paulo superius diximus; scilicet devoratione ignis spiritalis, suspensione salutaris pluviae, et conversione aquarum in sanguinem.
6.2.5
VERS. 11.-- Et post tres dies et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos. Generalis hoc loco omnium sanctorum resurrectio post illam persecutionem novissimam ventura declaratur. Spiritus autem vitae a Deo intrabit in illos, non quo alium accipiant, sed quia eumdem quem habuerunt recipient. Super pedes vero stare, est nulla jam rerum spiritalium mutabilitate nutare. Sanctis itaque evigilantibus, quid reprobi patiantur audiamus: et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. Nec mirum si reprobos timor invadat, cum ipsi etiam electi, etsi securo timore, tamen pavebunt. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc. Vox haec illa est de qua Apostolus dicit: Ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo. Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. In nube ascendunt, id est, in potestate judicantis. Hinc est quod Dominus, devicta morte, in nube ad sedem paternam ascendit. Quod autem ex vivis et mortuis duorum testium corpora constare praemisimus, ad hoc confirmandum Paulum idoneum testem introducimus dicentem: Nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Si ergo, ut Apostolus dicit, vivi qui invenientur in nubibus obviam Christo in aera rapientur, ergo mendax est Psalmista dicens: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? Et liber Genesis: Terra, inquiens, es, et in terram ibis? Sed absit. Nam, ut Pater Augustinus dicit, in ipso raptu nubium momentaneam mortem gustabunt. Hoc est autem corpus in terram reverti, quod exeunte anima remanere corpus, quod utique terra est. Quam autem velox sit utraque immutatio, Apostolus indicat, qui omnia in ictu oculi fieri confirmat.
6.2.6
VERS. 13.-- Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Ostensa resurrectione, a novissima persecutione recapitulat. Non autem mirum si propter electos abbreviatum tempus horam vocet, cum alibi de toto hoc tempore dicat: Filioli, novissima hora est. Et nota quia magnum dicit terraemotum, quoniam juxta Domini vocem, erit autem tribulatio qualis non fuit ab initio. Et decima pars civitatis cecidit. Decima pars civitatis in illis cadit, qui ad electorum numerum non pertinent. Electi enim novem ordinibus angelorum juncti ruinas daemonum sua numerositate instaurant, et decimum ordinis sui locum adimplent. Non itaque tota decima, sed pars decimae, debet intelligi, quae cadit, id est illa quae ad novem ordines angelorum non pertingens, locum decimi ordinis minime tenet. Et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia. In his pars illa intelligenda est, quae nunc inter agnos latitat, sed agente novissima persecutione ad publicum errorem deducta in corpus bestiae devoranda trajicitur. Reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Quos reliquos dicit? Illos qui in fide permanserunt, an illos qui negaverunt et post reversi sunt? an illos qui sine fide fuerunt, et post praedicantibus Elia et Enoch sunt credituri? Vere omnes possumus intelligere. Vae secundum abiit, ecce vae tertium venit cito. Hic finis est duplicis recapitulationis; sed non huic secundum vae ascribitur. Dictum enim fuerat superius, peracto praelio locustarum; vae unum abiisse, et alia duo ventura esse. Atque enarratis quae ad secundum vae pertinebant, id est in solutione quatuor angelorum et caeteris, non est redditum vae secundum. Hoc autem idcirco, quia recapitulatio ab adventu Christi sequebatur; ne putaremus, si ibi dictum fuisset vae secundum abiit, tertium vae ad recapitulationem pertinere. Vae ergo secundum non ad hunc, sed ad superiorem locum subauditionem habet. Enarrata enim recapitulatione quae ordinem concidit, ordini conciso redditur. Quid sit autem vae tertium, aperitur cum subditur:
6.2.7
VERS. 15.-- Et septimus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in coelo. Apparente Domino ad judicium, hic septimus angelus tuba canit; in quo Ecclesia intelligitur non jam praedicans, sed misericordiam et judicium Domino decantans. Hinc est quod angelus super terram et mare stans jurat quod jam non sit tempus, sed in tuba septima consummatio. Voces autem magnae in coelo, id est in Ecclesia, gratiarum sunt actiones; et bene magnae, quia de magnis rebus magnum exoritur desiderium. Sed unde sint hae voces, Joannes ostendit, qui subdit: dicentes: Factum est regnum hujus mundi; id est, in quo prius antiquus hostis regnabat Dei et Christi ejus. Et regnabunt in saecula saeculorum. In his, id est in Patre et Filio, Trinitas intelligitur. Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas. De senioribus jam dictum est quia praedicatores significant, quod in specie genus intelligi debeat. Bene autem viginti quatuor pro duodecim tribus, et duodecim apostolis. Per sedes et seniores una Christi sedes intelligitur, in praelatis et subditis. Recte autem seniores in conspectu Dei sedere perhibentur, quia subjectorum facta examinantes, non humanam per hoc gratiam, sed Dei gloriam quaerunt. In faciem cadunt, quia omne bonum non sibi, sed Deo tribuunt. Et adoraverunt Deum, dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui eras, et qui es. In eo quod non dicunt, qui venturus est, claret haec omnia in extremo judicio dicenda vel agenda. Quod autem sequitur:
6.2.8
VERS. 18.-- Quia accepisti virtutem tuam magnam, et iratae sunt gentes; ad primum ejus adventum pertinet. Accepit virtutem magnam in humanitate, quam semper habuit per divinitatem. Quod vero subditur, quia advenit ira tua et tempus mortuorum, de secundo dicitur. Sed cum Dominus dicat, Diligite inimicos vestros, quomodo de adventu irae ejus in reprobos isti gratias agere referuntur? Non ergo pro malorum perditione, sed pro sua gaudent resurrectione et glorificatione, quam sciunt nequaquam posse impleri, nisi damnatio praecesserit impiorum. Juxta hunc intellectum, animae occisorum sub altare Dei clamare perhibentur, Usquequo, Domine, et caetera. Non enim vindictam exposcunt, sed[ Cod., in pro sed] quo ipsi post malorum vindictam remunerentur. Hinc Psalmista: Laetabitur justus cum viderit vindictam. Ira igitur judicis, non perturbationem mentis, sed rectitudinem significat. Qualem itaque conscientiam quis tulerit, talem eum videbit. Judicari et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis, et magnis. Cum Apostolus dicat gratia nos salvatos, quomodo Dominus hic mercedem dicitur reddere? Sciendum ergo quia cum Deus mercedem servis suis reddit, sua in eis dona remunerat. Opus enim mercedis habere nequimus, nisi ab illo ut operaremur accepissemus. Et nota quod in prophetarum nomine apostoli designantur. Interea nullus de sua perfectione desperet, si tamen perfecta agere contendit, et non valet, quia etiam pusilli ad illam mercedem pertingunt. Unde beatus Job: Parvus et magnus ibi sunt. Et exterminandi eos qui corruperunt terram. Idcirco non occidi, sed exterminari dicuntur, ut perpetuum damnationis exsilium aeterna illorum demonstretur inopia. Terram corrumpere est iniquis operibus vitam depravare. Hinc itaque pendet tertium vae malorum, quod in septimo angelo praedictum est cito venturum.
6.2.9
VERS. 19.-- Et apertum est templum in coelo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus. Haec locutio ad initium fidei recurrit, et conflictus Ecclesiae sub aliis figuris intexit. Quid enim Dei templum, nisi Christum significat? in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter. Apertum vero dicitur, quia jam natus, passus, suscitatus et elevatus est Christus; quae omnia quia in Ecclesia Christus fecisse praedicatur, ideo in coelo templum aperire dicitur. Arca testamenti Ecclesia vocatur, in qua duorum Testamentorum virtus digito Dei scripta est: quae juxta fidem Exodi quatuor circulos aureos habet, in quibus quatuor vectibus portetur, id est quatuor Evangelia, per quae a sanctis praedicatoribus gubernatur: in qua est urna aurea manna continens, id est divini verbi sapientia cum pabulo vitae: nec non et virga Aaron, id est approbatio regalis sacerdotii. Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna. Fulgura sunt miraculorum signa, quibus perculsae infidelium mentes, humilitati se subdiderunt. Unde Psalmista: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos. Bene autem post fulgura voces, id est praedicatores, ponuntur; quia praedicatores, ut loquendo incredulos ad fidem perducerent, prius nova miracula exhibuerunt. Post verba autem sequuntur tonitrua, ut qui voces despiciunt, terrore judicii quatiantur. Deinde terraemotus, id est persecutio, quae per grandinem signatur. Sicut enim grando fruges terrae comminuendo comminuitur, et terra denuo fructificat; sic furens turba gentilium, dum nomen Dei de terra auferre conata est, ipsa ad nihilum redacta est, aut viribus aut commutatione in melius. Plures enim de his ad fidem Christi redierunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).