Alcuinus730-804
Officia per ferias
Feri 61
Choose a text
More by Alcuinus
—
8706 Ofpefe
61.1
PSALMUS DE ASCENSIONE.
61.1
Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quae tu fundasti. Quid est homo, quod memor es ejus: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus: oves et boves universas, insuper et pecora campi. Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Domine Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
61.2
Ut supra. Ascendit Deus in jubilo. Regnabit Deus super gentes.
61.3
94 Oratio. Quid est homo, Domine, quod memor es ejus? aut cur es tu filius hominis, nisi ut eum, ne in perpetuum periret, redimeres? Da ergo nobis auxilium necessarium, qui dedisti pro nobis sanguinem pretiosum; et praesta, ut quos mors tua redimit, eorum te vita glorificet.
61.4
Secundum nomen tuum, Deus. Exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Psallite Deo nostro, quoniam rex omnis terrae Deus.
61.5
Oratio. Admirabile nomen tuum, omnipotens Domine, supplices exoramus, ut qui omnem creaturam mundi ad usus hominum subjecisti, nos ad tuae servitutis officium dignos digneris efficere. Per.
61.6
Item Oratio. Exaudi, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus; orationes nostras, quas pietati tuae fundimus in memoriam sacrae incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Jesu Christi, qui pro nobis incarnari, nasci, mori, resurgere, coelosque ascendere, nostram sua virtute captivitatem ducens captivam, dignatus est; ejus gubernatione, protectione, misericordia, a cunctis muniamur diabolicae fraudis insidiis, qui tecum vivit in unitate Spiritus sancti per immortalia saecula saeculorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).