Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Alcuinus730-804
Super III epistolas Pauli
Paul 3.4.1
Choose a text More by Alcuinus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8682 Suiiepp
3.4.1
INCIPIT EXPOSITIO IN EPISTOLAM PAULI APOSTOLI AD HEBRAEOS CAPUT IV.
3.4.1
VERS. 1.-- Timeamus nos vero illorum perditionem, et justum Dei judicium metuamus. qui reddet unicuique secundum opera sua: requiem sempiternam fidem habentibus, eam tamen quae per dilectionem operatur; non credentibus itaque, poenam perpetuam. Ne forte relicta pollicitatione quam dedimus Deo in baptismo, iterum revertentes ad opera infidelitatis quae abdicavimus coram multis testibus. Unusquisque pro seipso laboret, ne forte minus dignus inveniatur introeundi in requiem Dei. Etenim nobis nuntiatum est, quomodo intrare debeamus in requiem Dei, sicut et illis; nobis tamen per filium, illis vero per famulum. Confestimque verba exhortationis subjungit Apostolus, dicens: Ingredimur[ Leg., ingrediemur] in requiem, qui credimus, quemadmodum dixit: Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Nos vero hortatur intrare in requiem, ne forte nobis dicatur sicut illis: Si introibunt, id est, non introibunt in requiem meam. Festinat enim ostendere aliam esse requiem, ad quam vocati sumus, id est, coelorum; nec nos dicit illam quae in Palaestina est intraturos; sed illos non intraturos, propter obdurationem, nec in Palaestinam nec in requiem coelestem. Addidit itaque de prima requie loqui, dicens: Et quidem operibus ab institutione mundi factis. Dixit enim quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. Confestimque de secunda subjunxit quae promissa est populo Dei: Et in ista, inquit, rursum: Si introibunt in requiem meam. Si vero conjunctio pro affirmatione, pro negatione, pro dubitatione accipi potest; superius vero pro negatione posita est, ubi ait propter incredulitatem illorum jurasse Deum, non introire eos in requiem promissam, addidit: Si introibunt, id est, non introibunt; hic vero potest intelligi pro affirmatione positum esse, quasi diceret: Si introibunt, bene habebunt; ideo addidit: Quoniam superest quosdam introire in illam. In illam videlicet quae in Palaestina fuit pauci intraverunt, id est, duo tantum, Caleb et Josue, ex omnibus illis qui de Aegypto perrexerant. Proinde ait: Et hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem; eos signans qui de Aegypto profecti sunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto. Deinde intrat de tertia, quae per Christum credentibus promissa est, quamvis obscure, disputare: Item, inquit, terminat diem quemdam, hodie in David dicendo, sicut post tantum temporis supra dictum est; hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur. Hic ostendit tertiam 676 quamdam esse requiem, de qua David dixit: Hodie. Non illam significans ad quam Jesus populum introduxit, sed aliam quamdam esse multo excellentiorem illi, ad quam non typicus, sed verus Jesus introduxit eos qui sunt ejus.« Audiamus ob hoc certum sit[ Chrys., unde hoc certum sit]. Post tantos annos, inquit, iterum dicit David: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Si enim veram Jesus praestitisset requiem populo, cujus ductor fuit, neque[ Leg., nunquam] de alia requie David loqueretur postea. Certum est quia futurum est quosdam accipere requiem,» quae per illam significata est, quae est in Palaestina, ad quam verus Jesus ducturus est populum suum.
3.4.2
VERS. 9, 10.-- Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. Requies vero Dei operum perfectio intelligenda est, dum sexto die finita primordiali rerum creatione, et in septimo cessavit a novarum creatione naturarum. Per illam vero requiem Dei quae aeterna est, nos ad aeternam studiose provocat requiem, quam sabbatismum nominavit, quia videlicet Judaeis locutus est.« Non dixit hoc loco requiem, sed sabbatismum; proprium nomen, ad quod gaudebant et concurrebant, sabbatismum regnum Dei vocans; sicut enim sabbato ab omnibus malis abstineri praecepit[ Adde ex Chrys., et illa tantum fieri], quae ad obsequium Dei pertinent, quae sacerdotes efficiebant, et quae animam juvabant, et nihil aliud[ Adde ex eodem, sic et tunc].» Nec talem sabbatum vult in regno Dei, ut iterum quis exinde revertatur ad opera laboriosa, sicut in sabbato carnali fecerunt; istud vero sabbatum Dei quicunque intrat, requievit perpetuo ab operibus suis, sicut a suis Deus. Volens itaque eos de resurrectione instruere et de requie sempiterna, hodie saepissime interposuit, ut nunquam desperarent se intraturos, quasi diceret:« Si quisquam peccaverit, usquequo est hodie, spem habeat revertendi. Nullus igitur desperet usquequo vivit.»
3.4.3
VERS. 11.-- Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum incidat incredulitatis exemplum.« Magna quidem res est fides et salutaris; et sine hac non est salvari possibile alicui, sicut dictum est: Sine fide impossibile est placere Deo; sed non sufficit sola haec: operari per dilectionem fidem necessarium est, et conversari digne Deo. Proinde etiam Paulus admonet eos qui dignationem mysteriorum suscipere meruerunt, dicens: Festinemus ingredi in illam requiem. Festinemus, inquit, quoniam non sufficit fides, sed debet addi et vita fidei condigna; et multum studium debet adhiberi, ne fides sit otiosa: Si enim terram intrare illi non meruerunt qui murmurati sunt contra Deum, quomodo nos coelum merebimur intrare indifferenter viventes sicut gentes?» Opus est quippe omni volenti coelum possidere, fidem operibus bonis ornare. Nec hoc solum damni habet male vivens, quod[ Suppl., non] intrat in regnum Dei; verum etiam, quod majoris est terroris, poenae perpetuae mancipari: ideo addidit: Ut ne in idipsum incidat incredulitatis exemplum. Eorum interitu qui perierunt in deserto terruit audientes, ne in illorum inciderent judicium, quasi dixisset: Sufficienter ex parentibus nostris docemur ne in similia incidamus; ne eadem patiamur quae illi passi sunt; hoc est, in idipsum exemplum infidelitatis. Deinde ut majorem peccantibus incuteret formidinem, subjungit: Vivus est enim, inquit, Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hic ostendit eumdem nos habere judicem, qui illos propter incredulitatem eorum damnavit; dixit enim: Vivus est sermo Dei. Sermo Dei, Filius est Dei, qui de seipso ait: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sicut illi, si servarent sermonem Dei, viverent terramque promissionis intrarent, sic et nos, si servaverimus sermonem ejus, vivemus, requiemque coelestem intrabimus. Vivus est enim Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Gladius enim anceps potest membra dividere a corpore, et penetrare secreta et naturam carnis. Sed eo multo penetrabilior est sermo Dei, pertingens, ut ait Paulus, usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quippe et medullarum; et discretor est cogitationum etiam et intentionum cordis. Anima vivimus, spiritu intelligimus; vita nobis carnalis cum bestiis communis est; 677 ratio spiritalis cum angelis. Tam efficax est judicium Dei, ut discernat inter carnalia peccata et spiritalia, quis quid cogitat animo, vel quo desiderio Deo serviat in corde. Tam penetrabilis est ejus intuitus, ut omnia nostra quae agimus vel cogitamus, certius agnoscat quam nosmetipsi. Illum semper habemus testimonium actuum nostrorum vel cogitationum, quem judicem habituri sumus. Timeamus ejus praesentiam, cujus scientiam nullatenus effugere valebimus. Dixit enim, ut discretor sit sermo Dei, id est, providentia Dei, cogitationum et intentionum cordis: ostendens quia omnia nostra interiora vel exteriora dijudicabuntur ab eo, quia omnia nostra novit, et totum per totum penetrat hominem. Nec mirum si totus ubique totam suam agnoscit creaturam, sive spiritalem, sive corporalem, quia nihil quod factum est, sine eo factum est. Ideo addidit: Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.« Hic maxime eos terruit, ne forte adhuc, inquit, in fide stantes non cum integra satisfactione perficiatis fidei opera, quae ipse quae in corde sunt discernit; ibi examinat, ubi considerat, reddens unicuique secundum opera sua. Et quid dicemus de hominibus? Ac si angelos dicas, ac si archangelos, ac si cherubim atque seraphim, ac si aliam quamlibet creaturam, omnia revelata sunt oculo ejus, omnia aperta et manifesta. Quid est quod eum possit latere? Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; ad quem nobis sermo.» Quid est, ad quem nobis sermo est? Hoc est, ipsi reddituri sumus rationem actuum nostrorum.
3.4.4
VERS. 14.-- Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei. Paululum enim ante de divinitate ejus disserens ait: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; nunc autem, quia de carne loquitur, de pontificatu disputat illius, qui semetipsum offerebat nostrae causa salutis; et quomodo prior omnium intrasset in requiem. Habemus enim pontificem magnum, qui penetravit coelos. Ergo Moyses ductor populi, cui promissa est requies transitoria, non intravit in requiem quam saepius populo promisit; iste vero sacerdos, melioris promissionis sponsor, viam faciens credentibus in se, primus intravit in requiem populo sibi credito promissam; ostendens eum magnum sacerdotem, quia sempiternum habet sacerdotium, semper vivus ad interpellandum pro nobis: et hunc ipsum Filium Dei ostendens, dum dixit: Jesum Filium Dei, quod nusquam de Moyse dicere voluit; sed eum famulum proferebat in superioribus, testificans eum sub nomine Jesu, quod nomen angelus, a Deo directus virgini annuntiavit Filium Dei esse verum, et ideo magnum sacerdotem. Teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris. Qualem confessionem dicit? Quoniam Filius Dei est; quoniam Christus Deus est; quoniam passus est, sepultus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos; per quem omnia bona habemus, redemptionem, resurrectionem, haereditatem cum eo sempiternam. Haec confiteamur. Quia vero haec vera sunt manifestissime[ Leg., manifestum est] ex eo quod pontifex est, in interiora velaminis constitutus intrat in sanguine aspersus proprio, non alieno, sicut pontifices priores, qui sanguine vaccae rufae aspergebantur. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris. Non, inquit, ignorat quae nostra sunt; venit enim per viam humanae conditionis; per omnia sine peccato, nihil secum afferens, unde morti debitor esset, sicut ipse in Evangelio testatur dicens: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.« Multi pontifices ignorant eos qui in tribulationibus constituti sunt, neque quae sit tribulatio in quolibet, sciunt. Impossibile quippe est scire afflictiones delictorum[ Chrys., afflictorum] ei qui experimentum afflictionis non habuit, et sensibiliter omnia sustinuit[ Chrys., non sustinuit]. Pontifex enim noster competenter omnia sustinuit,» quae fuerunt humanae miseriae illata post peccatum primi hominis; et tunc in interiora velaminis, ad thronum paternae majestatis ascendit. Tentatum autem per omnia pro similitudine carnis absque peccato. Tentatus siquidem diversis modis, sed non superatus; in tribulationibus probatus, ubique victor gloriosus. Tentatus est siquidem pro similitudine carnis absque 678 peccato. Similitudinem itaque carnis peccati habuit; quae tamen caro illius absque omni peccato fuit. Haec est tentatio qua tentatus est:« persecutionem plurimorum passus est, sputa suscepit, accusatus est, detractionem sustinuit, calumnias passus est, repulsus est a propria gente, in finem crucifixus est. Juxta similitudinem, inquit, sine peccato. Dum dicit, in similitudine carnis, hoc non dicit, quia similitudo carnis fuit in eo, sed quia carnem suscepit veram. Quare ergo dixit, in similitudine carnis? Natura vera quam suscepit, similis est carni nostrae; peccata vero nequaquam habuit,» quae nostra caro de parentibus contraxit; quia tale fuit originale peccatum in carne primi hominis, ut inde et poena et remedium fieri potuisset. Poena et peccatum in omni humano genere, praeter in Christo, in quo solo salus et remedium fuit. Non enim praejudicata est caro peccatrix, ut inde remedium fieri non potuisset. Praesciebat potentia Dei, qualiter ex eadem massa justitiae, aequitatis et misericordiae pietas provenire potuisset
3.4.5
VERS. 16.-- Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Adeamus ergo cum fiducia, hoc est, adeamus per fidem ad thronum gratiae ejus, habeamus, quamvis peccatores simus,... per ejus gratiam recuperare posse, si tamen fructus dignos fecerimus poenitentiae, et fidem firmam usque in finem retineamus. Nunc verus sedet pontifex noster Jesus Filius Dei in throno gratiae, paratus indulgere peccatis nostris in hoc opportuno auxilio. Nunc vero opportunum tempus est auxilii et misericordiae illius, sicut iste Doctor egregius alio loco dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Et propheta multo ante hoc auxilii opportuni tempus significans, Tempore, inquit, opportuno audivi te, et in die salutis adjuvi te( Isaiae XLIX, 8). Namque et nunc post baptismum peccantes invenire misericordiam, si poenitentiam egerint, gratia est illius, qui sedet in throno gratiae. Quod vero opportunus factus est pro nobis, magnum est humilitatis indicium, quam ex nostra suscepit natura; non suae substantiae, quam habet triumphaliter cum Patre, cui nos fidem cum fiducia bonitatis suae afferamus, hoc opportuno tempore, cum sedet in gratiae throno, et omnia tribuit quae nobis ad salutem provenire certissimum est.« Modo tempus est donorum; nemo de seipso desperet.» Timeamus thronum aequitatis ejus, cum venerit dijudicare omnia secundum justitiam: et tunc erit desperationis tempus nunc nolentibus converti ad sedem gratiae, cum thalamus erit clausus, tantumque cum sponso remanent, qui lucentes bonis operibus ferent lampades.

Intertext edge

Open linked passage

Note