Aldhelmus Schireburnensis640-709
De septenario et de metris
Metr 24.2
Choose a text
More by Aldhelmus Schireburnensis
—
21377 Deseetd
24.1
De amphimacro.
24.1
D. Luculentum exemplar et evidens indicium amphimacroque conveniens profer.-- M. Almitas, trinitas, unitas, charitas, castitas, veritas, orbitas, sanctitas, dignitas, claritas, qualitas, quantitas, densitas, lenitas, caecitas, siccitas, civitas, vilitas, largitas, vastitas, suavitas, torvitas. Solinus in Collectanea rerum memorabilium, de panthera:« Nec terreri( inquit) nisi sola oris torvitate.» Aequitas, falsitas, sanitas, firmitas, vanitas, paucitas, raritas. Eodem modo in plurali numero inveniuntur, ut margines, cardines, furfures, fomites, cespides, cuspides, termites, stipites, poplites, remites, murices, sandices, et similia. Ita quoque singulari pontifex, artifex, carnifex, aurifex, exstipex qui et aruspex, opifex vero anapaesto competit. A verbis autem exempla amphimacro competentia prima persona invenire nequivi, nisi forte finalis syllaba authenticis illustrium poetarum exemplis reperitur produci. Virgilius: Horrendum et dictu video miserabile monstrum. Et alibi: Teucrosque penates Commendo sociis. Sed hoc auctoritate potius quam ratione valet. Nam in caeteris personarum declinationibus amphimacrus crebro insertus adnotatur, ut conglobas conglobant, ambulas ambulant, cursitas cursitant, somnias somniant, basias basiant. Ut Ovidius: Dulce quiescenti basia blanda dabas. Expias expiant. Oritur et a tertia conjugatione producta in tertia persona plurali, ut farciunt, sarciunt, tinniunt, hinniunt, sopiunt, sepiunt, sanciunt, bulliunt acciunt. A participiis nihilominus tempore praesenti gignitur, ut territans, basians, amplians, expians, imbuens, induens, exuens, ambiens, garriens, pruriens.
24.2
D. Amphimacrus unde vocabulum sumpsit?-- M. Quod ab utraque parte longis syllabis circumclusa brevis cingitur, nam μακρὰ longa, et macrologia longa sententia dicitur.
24.3
D. Qua divisionis specie idem pes sequestratur?-- M. Amphimacrum sescupla divisione partimur, quia arsis et thesis bina et trina temporum intercapedine dirimuntur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).