Aldhelmus Schireburnensis640-709
De septenario et de metris
Metr 35.4
Choose a text
More by Aldhelmus Schireburnensis640-709
—
21377 Deseetd
35.1
De paeone primo.
35.1
D. Restant epitriti et paeones, quorum exemplar nondum commentando propalaveras.-- M. Formulas paeonis primi pedetentim expediens nullatenus comperendinabo, cujus exempla summatim congerere nitar, ut ecclesia, justitia, laetitia, duritia, luxuria, spurcitia, navicula, clavicula, lenticula, particula, dulcicula, assecula, coticula, graticula, Ausonia Arcadia, harmonia, ambrosia. Fidiculam vero reor ad proceleusmaticum pertinere; cujus primitivum est fidis, ut fretus cithara fidibusque canoris; sic cuticulam. Omnia ista diminutiva tam penultimam quam antepenultimam corripiunt, quamvis cuticula antepenultimam producat. Juvenalis in Satyris dicens: Cum bibet aestivum contracta cuticula solem; quod eum facere metri necessitas compulit; quatuor enim habens dictio breves in heroico poni non aliter poterat, licet Virgilius in hujuscemodi nominibus, id est, quatuor breves habentibus, soleat proceleusmaticos ponere, ut: Labat ariete crebro; et: Depectunt tenuia Seres; et: Genua labant. Item masculina ad paeonem primum pertinentia, ut ponticulus, folliculus, panniculus a panno, panucula a pano, quamvis diminutivum a primitivo discrepet; fonticulus, marticulus, igniculus, testiculus, funiculus, criniculus, pisciculus, curriculus et hoc curriculum neutraliter dicitur, versiculus, flucticulus, articulus, ridiculus, aniculus, vermiculus, agniculus, fasciculus, ensiculus, cuniculus, ventriculus. Juvenalis in I: Infra ventriculum tenui distantia rima.
35.2
Nascuntur vero haec diminutiva aut de monosyllabis ut pons ponticulus, ut de disyllabis, ut ensis ensiculus, dulcis dulciculus. Item mobilia, purpureus, caeruleus, marmoreus, aequoreus, funerus, Herculeus, ut Juvenalis: Audiet Herculeo stridentem gurgite solem, tartareus, carbaseus, pampineus, puniceus, ut Virigilius: Tota Puniceo stabis suras evincta cothurno; sanguineus, sidereus, corporeus, femineus, virgineus, populeus, aetherius, Elysius, Gorgoneus. Virgilius: Ex in Gorgoneis Allecto insecta venenis; egregius, exiguus, praecipuus, assiduus, irriguus, rorifluus, horrisonus, raucisonus, grandisonus, ut poeta: Grandisonis pompare modis tragicoque boatu, Ridiculove Geta: quem versum imperiti et metricae artis ignari obtunsaque mentis acrimonia freti satis turpiter interpretantur, vegeta, quasi sub una orationis asserentes parte, et pendeat sensus de praelato nomine neutrali, id est, figmenta; quod nec scandendi ratio, nec syllabarum regula consentit; siquidem ve conjunctio est disjunctiva, Geta vero principale et primitivum est; unde Terentius Afer in Phormione sic ait: Amicus summus meus et popularis Geta Heri ad me venit; et infra: Geta, provinciam cepisti duram. Quid si vegeta neutrale nomen esset accusativo plurali, heroicae versificationis regula vacillaret, quia semper neutra in plurali corripiunt a in nominativo, accusativo et vocativo, ut: Arma virumque cano et: Arma Amyclaeumque canem Cressamque pharetram. Ergo non est vegeta accusativus pluralis, sed Geta ablativus singularis, qui semper in prima declinatione a producit in omnibus generibus, ut proreta, agonotheta, lanista, archinirata, pirata, satrapa, rabula, athleta, psalmista, exorcista, Baptista, Agrippa.
35.3
Item feminina, sica, amica, pica, rima, lima, mima, ruga, bibliotheca, umbella, libella, serula, columella, tympanistria, ut:« In medio juvencularum tympanistriarum;» communia; ut advena, verna, unde vernaculus, quod melius per v quam per digammon scribi veterum auctoritas orthographorum testatur, quia ver unde vernum derivativum ducitur, per v constat. Verum haec nomina non ad paeonem primum pertinentia protulimus, sed ad ostendendam primae declinationis in ablativo finalitatem, ubi semper a producitur, ut Geta. Scanditur autem ita: ridicu, lo ve Ge, ta seu, qualibet, arte ca, nendi. Alioquin ta seu non esset spondaeus sed iambus, quod heroici hexametri regula abnuit. Item neutra paeonis primi, ut concilium augurium, supplicium, discidium, principium, servitium, vestibulum, thuribulum, conjugium, auxilium, eloquium, colloquium, consilium, peniculum, id est, spongia; unde poeta cum de patibulo Salvatoris poemate pangeret, ait: Peniculo infusum calamo porrexit acetum; ingenium, judicium, arbitrium, imperium, solsititium, hospitium. Item coelicola, agricola, Christicola, ruricola, Phoebigena, Trojugena, Graiugena, folligena, nubigena, hoc est Centaurus, ut Lucanus: Ixionidas Centauros Feta Pelithroniis nubes effundet in arvis.
35.4
D. Da regulas verborum.-- M. Sanctifico, aedifico, vivifico, clarifico, glorifico, magnifico, mellifico, mirifico laetifico; testificor, ludificor, polliceor, confiteor, auxilior, progredior, astipulor, appretior, intueor, contueor, irradio, discrucio, invigilo, conglomero, inficio, perficio efficio, afficio, sufficio, officio, conficio, cio, interimo, comperio, advenio, invenio, deripio, eripio, invideo, admoneo, contineo, commoneo, edoceo, confugio, effugio, ingemino, dilapido, dispolio, evacuo, annumero, exsupero, assimulo, commemoro, exacuo, retribuo, constituo, instituo, restituo, oncupio, decipio, excorio, febricito, effodio, delacero, delanio, esurio, mellifico; ita Virgilius in tetrasticis theatralibus: Sic vos non vobis mellificatis apes; degenero, abbrevio, suppedito, quadripedo. Virgilius: Quadrupedante putrem cursu quatit ungula campum.
35.5
D. Quo pacto quave ratione dividitur paeon primus?-- M. Sescupla divisione dirimitur, dum caret aequa divisionis regula et dupla et tripla.
35.6
D. Quot tempora moderatur arsis aut thesis?-- M. Arsis trium temporum dominatur, thesis duorum, quia antepenultima acuto profertur accentu.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).