Aldhelmus Schireburnensis640-709
De septenario et de metris
Metr 42.10
Choose a text
More by Aldhelmus Schireburnensis
—
21377 Deseetd
42.1
De epitrito quarto.
42.1
D. Regulas ex partibus orationum quae epitriti legibus congruant quantocius depromito.-- M. Constantinus, Marcellinus, Saturninus, cancellatus, fortunatus, contignatus, aerumnosus, libertinus, collibertus, Augustinus, Coelestinus, crystallinus, smaragdinus. Haec denique tam propria quam appellativa in singulari numero pentaptota sunt; appellativa vero pluraliter tetraptota; item neutra utroque numero triptota, ut fundamentum, sacramentum, juramentum, spiramentum. Virgilius in Octavo: Spiramenta animae lethali vulnere rupit; salsamentum, atramentum, purgamentum, firmamentum, nutrimentum, fulcimentum, ornamentum, ostimentum, armamentum. Locus vero receptaculi quo armamenta reconduntur armamentarium nuncupatur, quod ad nauclerios proretasque pertinet. Nam arma unius militis armatura, aut totius expeditionis; armentum quod armentarius, seu bubulcus procurat.
42.2
D. Uberrimis argumentorum indiciis mihi patenter enucleare precor quid sit quod illustris grammaticae artis commentator: Praepositiones, inquit, aut verba corrumpunt aut ipsae corrumpuntur.-- M. Haec sententia triplices continere regulas dignoscitur, quae tamen quadripertita figurarum ratione colliguntur.
42.3
D. Hac responsione, ut arbitror, non est interrogationis nodus patenter solutus, sed veluti panucula quaestionis involuta.-- M. Tripertita, ut diximus, praepositionum definitio hujuscemodi differentia colligitur: aut ipsae praepositiones corrumpuntur, ut accedo, succedo, oppono, appono; aut caeteras orationum partes quibus praepositae fuerint corrumpunt, et ipsae incorruptae permanent, ut quaero, exquiro, inquiro, requiro, et frango, confringo, infringo, spargo, dispergo, sparsi, dispersi; aut certe altrinsecus corrumpuntur, id est tam praepositio quam caeterae orationis partes, quae praepositionibus ritu figurae compositae successerint, ut corripio, coerceo, corrigo, sinciput, occiput.
42.4
D. Da praepositiones quae corrumpant caeteras partes, vel quae acceptis reliquis partibus corrumpantur.-- M. Ex, ad, ob, in, sub, trans, con, circum, ante. Ex praepositio interdum x litteram aut in f commutat, ut effringo, effugio, effluo, effundo, effatur, effabilis, ferus efferus, frenatus effrenatus, facio efficio, factus effectus efficax; aut ex integra manet subnexa. Corrumpuntur, ut aestimo existimo, carpo excerpo, quaero exquiro, arceo exerceo, cado excido, effodio effodis effossus. Aut omnino eadem littera carebit, ut evenio evenit, egero egessi, egredior egressus, emano emanavi, elicio elicui, elimino eliminavi, elido elisi, enarro enarravi, enucleo enucleavi. Ad praepositio saepe finalem d litteram in eamdem convertit litteram a qua sequens orationis inchoat pars, ut cedo accedo accessi non adcessi, accommodo, accolo, accipio, accepto, accingo, accumulo; ut: Accumulant quorum famam laudesque poetae; accubo accubitus; ut:« Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.» Cantus accepta praepositione ad, utrinque corrumpitur; ut accentus, qui Graece prosodia nuncupatur. Sic eadem d littera in t transmutatur, ut Lucius Annaeus Seneca, in sexto volumine tetrametro brachycatalecto, sic ait: Geminumque duplices Argos attollit domus. Et infra: Dubia labat cervice, famuli attollite Attuli, attero, altrivi, attritus. Virgilius in Georgicis: Saepe etiam in duris errando cotibus alas Attrivere. In p interdum transit, ut appono apposui, appareo, approbo, appello, applico. Nonnunquam vero in l mutatur, laedo allido allisi, ligo alligo alligavi, allicio allecto allegatio. Solvitur et in r, ut arripio arripui, cui simplex est rapio, sed accepta praepositione ad neutra pars corruptione carebit, arreptus arrepticius, arrigo arrexi, arrogo arrogans arrogantia. Transit et in n, ut annuo, quemadmodum in proverbiis inconstantis et lubrici passivus notatur obtutus:« Annuit oculis, terit pede.» Virgilius in decimo: Annuit et totum nutu tremefecit Olympum. Mutatur nihilominus in f semivocalem, afflatus, effectus, affixus, affabilis, afflatus, ut: Angelicis tremefacta minis affatur asella. Solvitur in g mutam, ut aggrego, aggredior, aggressus, aggero aggestus. Unde aggerem, aggestis de fossato sablonibus et collectis in cumulum glareis dici etymologia declarat, sicut congeriem a congerendo. Transit aliquoties in m, ut ammoneo ammonitus, amminiculor amminiculabor amminiculum.
42.5
Sub praepositio utriusque casus interdum b litteram amittens, in eam convertitur qua sequens oritur vocabulum seu verbum; aut ex corrupto et integro partem orationis componit, ut suffulcio suffultus, suffodio, suppono suppositura, suggestio suggero suggessit. Virgilius in decimo: Suggere tela mihi; suffero suffert, ut:« Beatus vir qui suffert tentationes.» Suffusio, ut:« Cui oculorum suffusio, quam Graeci glaucoma dicunt.» Summoveo summotus, succubo succubui, successus succedo successi. Virgilius: Mezentius ardens Succedit pugnae. Succurro, succedo, succingo, succresco, succrevi, plico supplico, puto supputo, peto suppeto. Aut certe ex duobus corruptis, ut supprimo, sustineo, sufficio, suscipio, quorum primitiva integra sunt sub et premo, facio, capio; sed in compositione figurarum b, e, a In alios litterarum characteres vertuntur. Verumtamen haec verba tempore perfecto et plus quam perfecto ex corruptis et integris componuntur, ut suppressi suppresseram, sustinui sustinueram, suffeci suffeceram, suscepi susceperam.
42.6
Ob praepositio accusativi casus plerumque b mutat in eam conversa litteram quae sequentem inchoat orationis particulam, ut peto oppeto, ut: Trojae sub moenibus altis Contigit oppetere; oppono opposui, occumbo occubui, cado occido, quod est patientis et agentis, ut ruo; ommutesco ommutui, officio offeci( id est nocui), offero obtuli, ad statum pristinum reversa; offulcio offulsi, offusco offuscavi, offuit, offendit, occurrit, occalluit. In praepositio interdum n litteram in m commutat, ut pius pietas, impius impietas, improbus improbitas, imploro. Cicero, in libro XV:« Omnes imploro et obtestor;» immunis, immunitas, immanis, immanitas, impunitas. Augustinus Afer:« Nihil est infelicius felicitate peccantium, quo poenalis nutritur impunitas.» Imbuo imbutus, immortalis. Aut ipsa praepositione integra cohaerentia corrumpuntur, ut salsus imsulsus, sapiens insipiens, aptus ineptus, castus incestus. Virgilius: In thalamos ausum incestare novercae; facio inficio, capio incipio, amicus inimicus, aequus iniquus, quaero inquiro, partior impertior, armatus inermis, barbatus imberbis, damnatus indemnis. Con praepositio aut ipsa in compositione corrumpitur, ut commoveo, commercium, meo commeo, meatus commeatus, corroboro, corruo, corrumpo, colloquor colloquium, collega collegium, collectio, collectanea, colludium; aut accedentes orationum partes corrumpit, ipsa manente integra, fateor confiteor confessus, gradior congredior congressus, cantus concentus, scando conscendo, statuo constituo, cano concino, jacio conjicio; ut: Princeps ardentem conjecit lampada Turnus; cado concido; ut:« Quare concidit vultus tuus?» taceo conticeo; ut: Conticuere omnes intentique ora tenebant; unde inchoativum conticesco; genitrice Samuelis vaticinante:« Et impii in tenebris conticescent;» teneo contineo, tango contingo, calco conculco, facio conficio, capio concipio, quaero conquiro, quaestio conquisitio. Nam queror deponens corripitur. Unde querela, querimonia derivatur; sicut in historia ecclesiastica cautum est:« Omnes querimoniarum libros jussit incendi.» Seu utraque corrumpuntur, videlicet tam praepositio quam subjecta pars, ut rapio corripio, mando commendo, plector complector. Cicero, libro XIII:« Nullo modo possum aut memoria consequi aut oratione complecti;» laedo collido collisio. Unde poeta: Vix tamen effugi totis collisa medullis. Rego corrigo, lego colligo. Interdum vero eadem con praepositio n litteram non corrumpit, sed omnino amittit; si sequens pars a vocali inchoat, ut aeternus coaeternus, coaevus coetaneus, coepiscopus, coacervo, coarcto:« Et angelus Domini coarctans eos;» Lactantius ad Demetrianum:« Et levi, inquit, et non coarcto spiritu quoties volumus efficitur vox;» occipio; Terentius in Adelphis: Recte, aedepol, spero modo dolores meatu occipiunt; caput occiput sinciput, ex duobus corruptis, id est semis caput.
42.7
In praepositio corrumpit verba, ut facio inficio, capio incipio, gradior congredior; partior impertior. Ut Tullius Cicero Lucanus, libro decimo: Atque opifex rerum certo sub jure coercet; cohibeo, coaequo, coalesco vel inolesco. Virgilius: Udoque docent inolescere libro. Ago per synaloepham cogo, ut nolo malo, quod in praeterito manifestius liquet coegi. Re praepositio aut subnexas orationum partes corrumpit, et ipsa detrimentum non patitur, ut salio resilio. Prosper in Epigrammatibus: Si resilit, misero degit in exsilio; capio recipio captio receptio captus receptus, sapio resipio resipisco, facio reficio, factus refectus, cano recino, gradior regredior, statuo restituo, statutus restitutus, quaero requiro, teneo retineo, taceo reticeo, premo reprimo, spargo respargo. Aut eadem re praepositio si ad verba a vocalibus incipientia accesserit, d litteram crebro assumit, ut emo redimo, emptio redemptio, emptus redemptus, arguo redarguo, ago redigo, actus redactus, undo redundo; ut:« Omnia flumina exeunt in mare et mare non redundat.» Eo redeo reditus, euntes redeuntes, iturus rediturus, redintegro, redhibeo redhibito, oleo redoleo, olere redolere redolentes. Virgilius: et olentia Medi Ora fovent illo; si vero a digamma verba incipient, id est u loco consonantis posita, d litteram praedicta repudiat praepositio, ut revertor revolvo revinco.
42.8
Trans praepositio interdum n et s perdit, ut traductus traducit; ut:« Noluit eam traducere.» Augustinus, libro XX Civitatis Dei:« Etiamsi eos, inquit, per haec ad sua traducere non potuerint,» et caetera; trajectus trajecit. Virgilius in decimo: Tum Pallas bijugis fugientem Rhaetea praeter Trajicit; Trano tranas tranat, cujus simplicia sunt trans et no nas nat monosyllaba. Virgilius: sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant. Solinus quoque in Collectanea rerum, de cervis:« Si maria, inquit, tranent, non aspectu petunt littora sed olfactu.» Circum praepositio aliquoties amittit cum, ut circuitus. Sic ante praepositio e in i commutat, ut anticipo, Psalmigrapho astipulante, ut:« Anticipaverunt oculi mei vigilias.» Dis praepositio interdum s litteram in compositione perdit, ut diluto dilusus dilanio, diluo, dilabor dilapsus; ut: foveam dilapsus in atram; dilancino dilancinatus. Idem Solinus de leontophono bestia ait:« Morsu quidem abstinent, sed dilancinatas exanimant pedum nisibus.» Quod si s littera in principio verbi ponatur, eadem praepositio non perdit s, ut disspolio, dissolvo, dissero. Interdum s in f mutatur, ut fido diffido diffidentia, fero differo, differentia, fundo diffundo. Virgilius in decimo: Undantique animam diffundit in arma cruore. Unde Julius Solinus, in Collectanea rerum memorabilium, ait:« Idque in centum viginti millia passuum diffundi, qui fidem advenarum ratiocinati sunt, aestimaverunt.» Facultas difficultas, ut idem Solinus:« Multisque difficultatibus fatigatus Rhiphaeis se jugis adnectit.» Facilis difficilis, tam praepositione corrupta quam nomine; sequentibus autem c p t dis praepositio integra manet, ut cerno discerno discerniculum, crepo discrepo, curro discurro, calcio discalcio, credo discredo, cingo discingo; placeo displiceo placuit displicuit, a corrupta in i mutata; puto disputo, perdo disperdo, pono dispono, tendo distendo, tribuo distribuo, traho distraho, tingo distingo, pecto dispecto( id est, pectino), pendo dispendo.
42.9
Sunt aliae praepositiones quae similiter in compositione figurarum corrumpunt adnexas orationum partes, ut per, prae, pro, de, re, ut perficio, praecipio, proficio, decipio, rapio deripio. Virgilius: Tergora deripiunt costis; paro separo, cerno secerno, pono repono, cedo secedo, cubo secubo, duco reduco, cado decido, ut:« Folium ejus non decidit;» et alibi:« Aruit fenum et flos decidit.» Patior perpetior, passus perpessus, et caetera similia.
42.10
D. Tripertitam praepositionis regulam, cum quadrifaria figurarum compositione, velut quoddam atrae caliginis chaos, adhibitis documentorum laternis, luculente illustrasti; restat ut, omissa praepositione et compositione, positionis tamen elevationisque tempora epitrito quarto congruentia regulariter edisseras.-- M. Epitriti quidem non serviunt divisionibus, cum tamen in epitrito quarto arsis anticipat tempora quaterna et thesis terna.
42.11
D. Lex prosodiae promulgetur.-- M. Epitritus quartus, si penultima positione longa fuerit, acuto pronuntiatur accentu, ut hostimentum, id est, aequamentum, vel exagium trutinae. Si vero penultima naturarum legibus protelabitur, absque scrupulosa ambiguitate circumflexo proferatur accentu, ut contignatus, fortunatus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).