Aldhelmus Schireburnensis640-709
De septenario et de metris
Metr 43.3
Choose a text
More by Aldhelmus Schireburnensis
—
21377 Deseetd
43.1
De prosodia.
43.1
Prosodia est signum sermonis iter rectum faciens legenti. Sunt autem prosodiae decem: acutus, gravis, circumflexus, longa, brevis, daseia, psile, apostrophus, hyphen, hypodiastole. Dividuntur autem haec in quatuor: in tonos, in tempora, in respirationes, in passiones. Tonus autem aut pertrahitur, aut attrahitur, aut medietas syllabae bonam vocem habens. Toni sunt tres, acutus, gravis, circumflexus. Acutus tonus est nota per obliquum ascendens in dexteram partem, ut pax, pix, nux. Gravis est a summo in dexteram partem descendens, ut est homo, bonus, parvus. Circumflexus est nota de acuta et gravi facta, ut est môeta, mûsa, côepi. Tempus est significatio extensionis sive contractionis, invisibilia discernens. Tempora sunt duo, longum et breve. Longum est significatio productae litterae vocalis; ut est: Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris. Breve est significatio correptae vocalis, ut est: Ingens acutus carmina nostra canunt. Spiritus est productio vocis quae aut citata aut lenis de ore profertur. Spiritus sunt duo, daseia et psile. Daseia est qualitas syllabae juxta sonitum spirantis, ut est homo, habitans, habens. Psile est qualitas syllabae quae juxta extremitatem labiorum profertur, ut: orator, adiit, orare. Passio est vox passibilis conjuncta et unita et divisibilia discernens. Passiones sunt tres, apostrophos, hyphen, hypodiastole. Apostrophos est signum extritae vocalis unius aut duarum, quos[ F. quam] non habent Latini sed Graeci. Hyphen est conjunctio dictionis ex duabus perfectis imperfectisve compositae, ut est lucifer, unigenitus, primogenitus. Hypodiastole est divisio compositarum litterarum propter ambiguitates, ut est: viridique in littore conspicitur sus, ut non erret qui legat, ne prorsus ursus legat. Acutus loca habet tria, quomodo dicunt Graeci, Latini duo, penultimam, antepenultimam. Penultima nomen est ante unam syllabam a fine habens accentum, ut árma, órna, hónus. Antepenultima est nomen ante duas syllabas habens a fine accentum, ut est Basílius, Gregórius, Bobátius. Circumflexus nomen est loca habens duo, sicut dicunt Graeci, Latini autem unum. Circumflexus nomen est ante unam syllabam a fine habens accentum, coelum coelorum. Tempora ponuntur in vocalibus litteris, ubi producuntur vel corripiuntur, ut est: nihil, amnis, flamina, munus. Spiritus ponitur initio vocalium litterarum, rarius in medio, ut est hujus, traho, inruho. Apostrophus ponitur supra, sicut diximus, quo non utuntur Latini, sed Graeci. Hyphen ponitur infra ad dexteram partem, ut est suburbanus. Hypodiastole ponitur infra contrarietate hyphen, ut est Constantinopolis.
43.2
Enucleatis igitur grammaticorum regulis et metrorum pedibus, qui septies, ut jam promulgavimus, quaternario concluduntur laterculo, operae pretium arbitror ut multimodas alternantes, synzygiae replicationes, quae rhetoricis mancipantur disciplinis, stimulo festinationis compulsi praeterire studeamus; quarum vocabula haec esse noscuntur, proxilius, diprolius, diopros, trampus, cribussus, namprossimalus, phymarus, atrorbus, rivatus, pranulus, linuatus, machaus, matrimus, phynulus, febrinus. Hi sunt proprie rhetorum pedes, qui quaternarum mensuram syllabarum transeuntes a metricis magnopere spreti repudiantur: siquidem proxilius ex tribus longis et tribus brevibus constans hujuscemodi schematibus componitur, ut–––. Dipodius vero versa vice ex tribus brevibus et tribus longis constat, tali figura–––. Diopros autem et trampus reciproca duarum syllabarum alternatione variantur, utpote––, et iterum––. Sic et caeteri synzygiarum pedes hujusmodi praeposteris vicissitudinum ordinibus alternare noscuntur. Constat praeterea nomen synzygiae serviens figurae compositae, quod in genitivo plurali novem syllabarum et viginti litterarum esse deprehenditur, ut Constantinopolitanus, si dicatur pontifex Constantinopolitanus, et genitivo pontificum Constantinopolitanorum.
43.3
Appropinquante jam styli termino, o reverentiscime fili, subnexis precibus satagens velut flexis genuum poplitibus suppliciter imploro, ut hoc opusculum, quo manifestissime declaratur quod tua sagaci eruditione non livescam, et strenua instructione non tabescam, contra omnes aemulorum catapultas et venenata garrulorum jacula, quae de pharetra obliqui livoris plerumque intorquere nituntur, inexpugnabilis metrorum pelta et grammaticorum parma protegere digneris, meique laboris industriam, si voti compotem summus Olympi regnator effecerit, tanto velim devotae mentis affectum ostendens, enixius mireris et uberius venereris, ut hoc sit quaedam fessae menti rata recompensationis portio, ac oblata remunerationis vicissitudo, quanto constat neminem nostrae stirpis prosapia genitum, et Germanicae gentis cunabulis confotum, in hujuscemodi negotio ante nostram mediocritatem tantopere desudasse, propriorumque argumenta ingeniorum juxta metricae artis disciplinam litterarum textum tradidisse; praesertim inter tot tantosque saecularium rerum tumultuantes strepitus constitutum, et ecclesiastica pastoralis curae sollicitudine depressum, quibus mens meticulosa ac scrupulosa quasi quodam arctissimo catenarum repagulo constringitur. Non enim hoc proferendo horrendis superciliorum jaculis me vulnerandum arbitror, neque dirissimae elationis turgidae phalarica confixum perhorresco, si paulisper de gratuita divini muneris gratia, quae singulis quibusque non meritorum praecurrentium praerogativa, sed coelestis beneficii munificentia confertur, fretus Domino glorier. Siquidem illustris ille qui dicebat: Primus ego in patriam mecum( modo vita supersit) Aonio rediens deducam vertice Musas; Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas; et longiuscule idem poeta infra prosequitur juvat ire jugis qua nulla priorum Castaliam ut molli devertitur orbita clivo; hoc( inquam) ille versificans significari voluit, nullum ante se Latinorum Georgica Romulis descripsisse, quamvis Hesiodus et Homerus et caeteri Graeci disertitudinis facundia freti, et Argolicae urbanitatis privilegio praediti, quadrifariam agriculturam lingua deprompserint.
43.4
Denique priusquam sermo supremus competenti calculo terminetur, paterna sollicitudine coactus, quae solet natorum commodis consulere, commoneo ut ea quae difficillima sudoris et laboris industria, ac si gravi sarcina oppressus, dictando descripseram, sine sudoris et laboris contritione rimanda et recensenda nullatenus spernendo contemnas, ac solertis ingenii gratiam prae caeteris contribulibus et coaetaneis tibi divinitus collatam torpentis otii segnitie squalescere patiaris. Et absurdum nempe arbitror si te pertaesum sit affabiliter investigando et ventilando percurrere quod me pertaesum non fuit difficulter commentando et coacervando digerere, si illud( inquam) te pigeat velut insolescentem ac delicatum paulatim masticare ac ruminare, quod me non piguit, utpote pistoris pinsentis officio functum, commolere et tollere. Quamvis ergo mundanae dispensationis curis, velut scopulis refluis algarum illisionibus et undarum circumlatrantium vorticibus, fatigatus populorum frena commissorum moderando gubernes, nequaquam tamen hujus rei gratia praepeditus melliflua divinarum studia Scripturarum negligenda, et sub hujusmodi occasionis praetextu parvi pendenda ducas.
43.5
Nam inclytus ille Theodosius, ut prisca veterum opuscula produnt, qui totius propemodum mundi gubernans monarchiam maritabatur, et regalibus florentis imperii sceptris undecies labente annorum circulo feliciter fungebatur, quotidiani sumptus alimoniam et corporeae sustentationis edulium, in quibus mortalium vivacitas vescitur, in praecelso potestatis culmine antiquarii scriptoris mercimonia indeptus est, malens Scripturarum emolumento litterarum carnalis vitae nutrimenta per laboris exercitium adipisci, quam inertis desidiae torpore tabescens gratuitis epularum deliciis saginari. Unde etiam cum Prisciani grammatici XVIII volumina, qui Romanae lumen facundiae vocabatur, proprius palmarum digitulis calce tenus digesta describeret, inauditam antecessoribus et inexpertam praeteritis saeculorum imperatoribus promulgabat sententiam; posteris, ut reor, exemplum industriae derelinquens. Ego, inquit, Theodosius, totius orbis imperator, inter curas palatii hoc volumen propria manu descripsi, etc. Propterea coelestis tubae clangor et supernae sulpicis classica concrepuerunt dicentis: Non recedat liber legis de ore tuo, et meditaberis in ea die ac nocte. Idcirco in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Quae est enim labentis mundi prosperitas, aut fallentis vitae felicitas? Nonne simillima collatione ut somnium evanescit, ut fumus fatescit, ut spuma marcescit? Divitiae, inquit Psalmigraphus, si adfuerint, nolite cor apponere. Utinam nobis praesentium rerum possessio non sit futurorum remuneratio! caducarum copia, secutarum non sit inopia! Utinam lenocinantis mundi oblectamenta, aeternae beatitudinis non gignant detrimenta! Quin potius, transacto fragilis vitae intervallo, succedant, suffragante Christo, perpetua praemia meritorum! Quod ipse praestare dignetur, qui pro nobis in patibulo pependit, cum aeterno Patre vivens ac regnans cum Spiritu sancto per infinita semper saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).