Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Alexander II
Epistolae et diplomata
Dipl 82.4
Choose a text More by Alexander II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10126 Epetdi9
82.1
LXXXI. Monasterium S. Edmundi sub protectione sedis apostolicae recipitur, ejusque bona omnia confirmantur. (Anno 1071.)[COCQUILINES, Bull. Rom., tom. II, pag. 15.]
82.1
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BALDUINO, abbati monasterii S. Edmundi quod Badriceshurde nuncupatur, in Anglia constituti, ejusque successoribus, in perpetuum.
82.2
Quanquam sedes apostolica, universalis mater et omnium ecclesiarum princeps, universas Ecclesias communi jure et dispositione contineat; pleraque tamen inveniuntur, quae in singulare patrocinium Sanctae Romanae Ecclesiae commendari, ac proprie ejus juri applicari ac submitti cupiunt; quatenus singulari providentia et charitate suae matris amplexae, usquequaque liberiores et munitiores existant; et ad exercenda divinae servitutis obsequia inde tranquillitatis et praesidii munitiores accipiant, unde magisterium sacrae traditionis exspectant. Si igitur in eadem apostolica sede praesidenti haec sollicitudo et cura singularis incumbit, ut ex ipsa consideratione regiminis, omnibus tam in defensione et corroboratione diligentiam, quam in spiritali speculatione et doctrina vigilantiam, quantum Deo auxiliante praevalet, circumferre debeat; valde congruit, ut si quando ea, quae ad honorem et utilitatem Ecclesiarum Dei pertinent, ab eo postulantur, benevola donatione concedat, et ad sinum matris, id est S. R. E. domicilium propriae commendationis devotione fluentes egregia benignitate, affectuque custodiendi suscipiat. Nos itaque, dilectissime fili Balduine, in apostolatus administratione, non nostris meritis, sed divina locati gratia, aequitatem tuae postulationis, et commissae tuae congregationis; necnon charissimi filii nostri Willelmi regis benignae interpellationis vota attendentes, videlicet ut praedictum monasterium S. Edmundi, cui divina dispositione praeesse dinosceris, in tutelam et defensionem S. R. E. susciperemus, ejusque statum et attinentia bona apostolici privilegii firmamento muniremus, cum omni benevolentia charitate vobis concedendum esse pervidimus.
82.3
Quapropter in hac praesenti sanctionis nostrae pagina( salva quidem in omnibus hujus sedis reverentia) concedimus et confirmamus tibi tuisque successoribus praefatum monasterium in futurum cum omnibus quae nunc sibi jure pertinent, aut in futurum, Deo annuente, ibi conferenda sunt: ut sine omni molestia et inquietudine illud in vestra gubernatione teneatis; statuentes, et apostolica auctoritate corroborantes, ut idem monasterium in hoc statu et monastico ordine persaecularis aut ecclesiastica eumdem venerabilem locum ad episcopalem sedem mutare possit, aut debeat. Et quaecunque donationes rerum, aut libertatis, eidem monasterio regiis statutis et nomine conferendae, ex nostra apostolica confirmatione ratae illibataeque permaneant, salva primatis episcopi canonica reverentia. Igitur ad honorem Dei, et praedicti monasterii utilitatem cupientes hanc nostram constitutionem sempiterna stabilitate teneri, sancimus, et apostolica auctoritate firmamus, ut nullus rex, dux, comes, episcopus, abbas, seu aliqua persona, saecularis aut ecclesiastica, jam saepe fatum monasterium, vel fratres ibi Deo servientes inquietare praesumat, nec aliquid eorum quae nunc jure habet, aut in futurum, Deo concedente acquisierit, cujuscunque modi sint, ab eo alienare, aut invadendo diripere, nec aliqua occasione vexare, aut sine licentia abbatis tenere audeat. Si quis autem temerario ausu haec nostra statuta contaminare praesumpserit, aut infringere, anathematis laqueo se innodatum et judicio superni Judicis plectendum esse cognoscat. Qui vero piae devotionis intuitu hujus nostrae sanctionis custos et observator exstiterit, et bona sua ad amplificationem monasterii contulerit, aut conferre studuerit, apostolicae benegnitatis gratiam consequatur, et aeternae retributionis gloria repleatur. Bene valete.
82.4
Datum Laterani VI Kalend. Novembr. per manus Petri S. R. E. presbyteri cardinalis, et bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri papae anno videlicet Dominicae Incarnationis millesimo septuagesimo primo, indictione X.

Intertext edge

Open linked passage

Note