Alexander II
Epistolae et diplomata
Dipl 84.4
Choose a text
More by Alexander II
—
10126 Epetdi9
84.1
LXXXIII. Alexandri II epistola ad Wilielmum regem Anglorum.--Fidem laudat eique ecclesiasticarum personarum defensionem et Lanfranci causam commendat. (Anno 1071.)[MANSI, Concil. XIX, 950.]
84.1
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio WILIELMO glorioso regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.
84.2
Omnipotenti Deo laudes gratiasque referimus quod, in hoc tempore, licet mundus in maligno positus plus solito pravis incumbat studiis, tamen inter mundi principes et rectores egregiam vestrae religionis famam intelligimus et, quantum honoris sanctae Ecclesiae tum Simoniacae haeresis vires opprimendo, tum catholicae libertatis usus et officia confirmando vestra virtus impendat, non dubia relatione cognoscimus. Sed quia non iis qui bona demonstrant, justitia[ initia], sed in fine probatis praemium et corona promittitur, excellentiam vestram plena dilectione monemus ut in studio Christianissimae devotionis vestrae persistatis, et primo quidem ecclesias Christi quae in regno vestro sunt, religioso cultu et justis dispositionibus exornetis, commissa vobis regni gubernacula ita justitia tenendo tractetis ut, ex operum rectitudine, quod scriptum est: Cor regis in manu Dei, vobis manifeste congruat.
84.3
Rogamus etiam dilectionem vestram ut ecclesiasticas personas ab injuria defendatis, viduas, et orphanos, et oppressos misericorditer relevando protegatis. Quoniam licet ille Rex regum et supernus arbiter totius regni quod vobis tradidit rationem a vobis exigat pro his tamen districtius appellabit quibus non fuerunt vires[ ms. Angl., hic non sunt vires] et arma nisi vestra potentia. Ad haec igitur perficienda et aliarum virtutum incrementa percipienda, fratris nostri Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi monitis et consiliis gloriam vestram hortamur acquiescere, quem charissimum membrum et unum ex primis Romanae Ecclesiae filiis lateri nostro assidue non adjunctum esse dolemus sed ex fructu quem Ecclesiae in regno vestro tribuit consolationem ejus absentiae sumimus.
84.4
Praeterea eminentiae vestrae notum esse volumus quod causa Alricii, qui olim Cicestrensis Ecclesiae praesul dictus, a suppositis legatorum nostrorum depositus est, non ad plenum nobis tractata videtur, ideoque, sicut in canonibus cautum est, in pristinum locum debere restitui judicavimus. Deinde causam ejus, juxta censuram canonicae traditionis, diligenter retractandam et definiendam praedicto fratri nostro archiepiscopo Lanfranco commisimus. Item sibi negotium de discernenda lite quae inter archiepiscopum Eboracensem et episcopum Dorcacestrensem de pertinentia dioecesis eorum est firmiter injungendo commendavimus, ut hanc causam diligentissima perquisitione pertractet, et justo fine determinet. In causis autem pertractandis, et definiendis ita sibi nostrae[ ms. Angl., vestrae] et apostolicae auctoritatis vicem dedimus, ut quidquid in eis, justitia dictante, determinaverit, quasi in nostra praesentia definitum, deinceps firmum et indissolubile teneatur. Multa vobis praeter haec significata dedissemus, nisi quod ea in hujus dilectissimi fratris nostri Lanfranci et ejusdem fidelissimi vobis ore posuimus, ut ejus viva voce et nostrae dilectionis affectum plenius cognoscatis et reliqua nostrae legationis verba attentius audiatis. Deus autem omnipotens det vobis quaecunque sibi sunt placita velle et posse, ut et hic auctor sit vestri[ ms. Angl., nostri] gubernaculi et retributor in gloria sempiterni gaudii.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).