Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Interpellatione Iob et David
AmbroseDavi 1.31 · opp-lat1More by Ambrose
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrose" aria-label="More works by Ambrose">
More
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Multas nobis perturbationes in hac uita esse subeundas scriptura diuina frequentibus demonstrat locis multasque suppetere consolationes, quibus animus capax uigoris et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem iocunditatem. praeponderant enim consolationes perturbationibus, quia et praesentium sedationem adferunt et spem futurorum. unde et apostolus Paulus indignae sunt inquit passiones huius temporis ad superuenturam gloriam: indignae utique ad consolationem conparationis, non ad fructum redemptionis.
1.2
quae est enim tam praeclara cuiusque uita in terris, ut adaequare illam caelestem gloriam possit? quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum doloris atque infirmitatum absorbuit? in iis quas pro Christi nomine subiit passionibus cottidie, ut ipse dicit, moriebatur et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque expectatione censebat. Helias famem insidias mortisque terrores, laborum acerba tolerauit: et tamen solus ille igneis curribus, equis igneis de caelo deductus ad terras et de terris reuectus ad caelum omne meritum militiae huius abscondit atque ultra humana omnia gratiam pii ascensoris euexit. nam de Petro quid loquar? qui crucem suam futura remuneratione indignam arbitratus inuerso suspendi poposcit uestigio, ut aliquid passioni suae adderet, cuius aceruare ipse sibi supplicia nec timeret.
1.3
unde non inmerito sanctus Dauid ad illam gloriam cum in cetero opere tum maxime in quadragensimo primo psalmo se festinare testatus est dicens: quando ueniam et parebo ante faciem dei? in quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis et consolationes a domino euidenter expressit. in quo etiam interpellat pro nobis deum, quod oblitus operis sui, oblitus conlatae in hominem liberalitatis et gratiae quem tuendum atque ornandum susceperat dereliquerit et infirmum ac naufragum diuersis infirmitatibus reiecerit adterendum. quod idem ante ipsum fecerat sanctus Iob, sed iste moralius, ille uehementius. utriusque igitur interpellationes considerare cordi est, quod in his uitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogatiua formatur. suo igitur ordine spectandae nobis sunt.
1.4
Amissis itaque Iob liberis atque omnibus suis praeter uxorem, quae sola ei ad temptationem fuerat seruata, perfusus etiam ulcere graui, cum uideret amicos suos non ad conso- landum uenisse, sed exaggerandum et aceruandum dolorem, aduertit a domino datam in se aduersario temptandi sui potestatem. et quamuis sagittas domini in corpore suo esse sentiret, quibus se conpungi diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet nec dura certaminis recusaret, addidit: incipiens dominus uulneret, in fine autem non me perimat. quae enim mea uirtus, quia sustineo, aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? numquid fortitudo lapidum fortitudo mea aut carnes meae sunt aereae? aut non in ipso confidebam? adiutorium autem a me recessit, uisitatio autem eius despexit me.
1.5
nonne temptamentum est uita hominis in terra et sicut mercennarii cottidiani uita eius aut sicut famulus timens dominum suum, qui se sub umbra optegat, aut sicut mercennarius expectans mercedem suam? sic et ego expectaui menses uacuos, noctes autem dolorum datae suntmihi. siquiescam, dico: quando dies? si surgam, iterum: quando uesper? plenus sum doloribus a uespere usque mane. fermentatur mihi corpus in putredine uermium, liquefacio autem glaebas terrae saniem radens ulcerum. uita autem mea leuior est fabula, in spe uacua perit. dicam: consolabitur me lectus meus. terres me in somniis et in uisionibus me percellis.
1.6
Quam misera hominis condicio, quae quasi mercennana aliis laborat, sibi indiget et nisi aliena misericordia sustentare se nequit! cottidie sub formidine, sub timore grauem tolerans seruitutem et, ne deprehendatur a domino, erratica atque fugitiua sub umbra quadam saeculi huius putat se posse delitiscere. considera illum, de quo ait in Ecclesiastico Sirach: omnis homo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua: quis me uidet? tenebrae circumdant me et parietes. quem uereor? nonne tibi uidetur iste uere esse mercennarius, qui..... prodegerit ut ille adulescens in euangelio, qui legitur acceptae a patre substantiae portionem..... et egens atque inops, quo famem leuaret, pascere greges coepit alienos, ut mercede sumptum exerceret suum? sed ille tamen aliquando conuersus, quia reuertit ad patrem et peccata sua non repressit, sed prodidit: hic autem qui se existimat ab eo qui omnia uideat non uideri et tenebris putat commissa sua posse celari umbram praetendit, sed frustra latere se credit, cum oculus domini lucidior sole occulta omnia deprehendat, tenebrosa inluminet et intimi cordis penetret conscientiam atque in alta et profunda descendat. uanus ergo qui putat tenebris esse. se tutum, cum lucem uitare non possit, quae lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehendunt. quasi fugitiuus itaque et malus mercennarius deprehenditur et antequam se occultet agnoscitur, quia domino omnia antequam quaerat cognita sunt non solum quae facta, sed etiam quae futura.
1.7
perit igitur in uacua spe qui putat quod suum crimen abscondat: fabula est ista, non ueritas. denique fabula peccantium odiosa, non habens fructum, sed gemitum. narratio enim fatui sarcina in uia. quid enim est aliud peccatum nisi sarcina, quod huius saeculi onerat uiatorem graui depressum fasce delicti? qui si nollet oneri subiacere, debuit audire dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.
1.8
Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus communem ad quietem datus graue uulnus infligat? tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis conpungitur interior conscientia. unde et scriptura ait his: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini? remedium quidem debiti, sed tamen conscientiam uulnerauit. sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur uisionibus, ut iam non requies ista, sed poena sit. ita enim abeunt diuitiae saeculi uelut somnium exurgentis. sun* exit aliqui istius corporis somno, et nihil possedit idque ipsum quod se credebat habere amisit.
1.9
constituite mihi nunc diuitem illum, qui cotidiana lucra et quaestus uarios congerebat et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem considerantemque secum quia non cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius et quod ea quae possidet m hac uita habeant aliquid uoluptatis, non etiam in futurum, aperientem oculos ad caelestia. nonne tibi uidetur sicut qui in somnis bibebat bibisse et sicut qui in somnis epulabatur epulatus, aperuisse autem oculos et cognouisse quod anima eius inane sperauit et adhuc esuriat et adhuc sitiat, quia modum non habet auaritia nec rapiendo expletur, sed incitatur hoc egentior, quo plura quaesiuerit? et hic ergo surrexit, et uanum est somnium.
1.10
Sed iterum ipsum audiamus dicentem. incumbebant illi amici, qui ad consolandum uenerant, et quasi inimici amaris eum perurguebant sermonibus. unum enim solacii genus est in aerumna et amaritudine constitutis culpa uacare, ut ea quae perpetiuntur aduersa non pro delicti pretio sustinere uideantur. hoc quoque uiro sancto adimere gestiebant, ut uideretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis grauibus domini contraxisset offensam et pro impietatibus suis illa toleraret, describentes impiorum supplicia, qui uitia sererent et meterent sibi dolores, quod mandato perirent dei et spiritu irae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus et arescerent, cogitationes destitueret uersutorum, os obstrueret iniusti. quae uera quidem de domini potestate, sed non conuenientia tanti uiri meritis adserebant. his ergo respondit: in ueritate noui quia ita est.
1.11
quomodo enim iustus mortalis apud dominum? si enim uoluerit iudicio contendere cum eo, non audiet illum, ut non ad unum uerbum eius mille sermonibus contradicat. sapiens est enim intellectu et fortis et magnus. quis tam durus, ut in conspectu eius possit subsistere? qui facit montes inueterescere, et nesciunt, et euertit eos iracundia: qui commouet orbem terrarum a fundamentis, et columnae eius mouentur: qui dicit soli, et non oritur, aduersus sidera autem consignat: qui extendit caelum solus et ambulat sicut in pauimento supra mare: qui facit uirgilias et uesperum et septentrionem et austri ministerium: qui facit magna et inuestigabilia, gloriosa et inmensa, quorum non est numerus. si praeterierit me, non uidebo et si praetergressus me fuerit, nec sic sciam. quanto uehementiore tuba iste increpuit de domini potestate? sed in ea iustorum auxilium, non ruina est. denique uidetur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.
1.12
Qui sunt enim montes quos inueterescere fecit nisi Moyses, Aaron, Iesus Naue, Gedeon, prophetae, omnes libri ueteris testamenti? uenit Iesus dominus: nouum detulit testamentum, et illud quod erat uetus factum est. innouatus est Christianus, inueterauit Iudaeus: renouata est gratia, inueterauit littera. euertit montes et conuertit. euertit enim et subruit intellectum secundum litteram et statuit intellegentiam spiritalem. intellectus ergo legis ille carnalis euanuit: facta est spiritalis. unde apostolus ait: scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum. sed et ipse qui carnalis erat factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: puto enim et ego spiritum dei habeo. hos ergo montes inueterauit Iesus, et Iudaei nesciunt. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, numquam Iudaica adhuc deliramenta sequerentur. ipsi sunt ergo qui nesciunt. unde et in euangelio dicit dominus Iesus: dimitte illis, pater, quia nesciunt quid faciunt.
1.13
sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere. certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura. sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit. esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium recepere consortia. unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste. centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat. non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirmaui columnas eius. audi quas columnas confirmauerit: Petrus et Iacobus et Iohannes. qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis.
1.14
Quomodo ergo excusant nescisse se, quorum alii uiderunt, alii cognouerunt solem non expleto diei curriculo recepisse se et rursus ante peractum spatium noctis egressum noctem in die fecisse, in nocte diem. utique intellegere debuerunt quia sol iussus se recepit et iussus exiuit. praescripserat enim dominus quia tribus diebus futurus erat in corde terrae et tribus noctibus: didicit hoc sol, seruabat praeceptum. dubitabat ergo dicens: quid facio? orior et dies est, occido et nox est. si cursum meum seruauero, demorabor mundi salutem. festinemus ad redemptionem etiam nostram: festinare debeo etiam ipse ad nouam uitam; erit enim beneficio crucis, qua uniuersa renouantur, et sol nouus et caelum nouum. festino ergo ut illum possim uidere solem iustitiae inluminantem animas uniuersorum. sed quid faciam? ipse uult post triduum fieri resurrectionem. inueni quid faciam, ut et moras non faciam et numerum dierum custodiam. non faciam integrum diem et integram noctem. adbreuiabo horas, ut tribus quidem diebus et noctibus sit inter mortuos dominus Iesus, citius tamen quam trium dierum et noctium interualla patiuntur resurgat a mortuis. adbreuiabo igitur horas, ubi ascenderit crucem. a sexta hora statim fiat nox, ne uideam domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum. occidam et erit nox horarum trium, egrediar et innouabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies, sequetur nox secunda spatio suo, sequetur similiter dies: incipiet nox tertia, resurget dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis, ut compleatur illud: et nox tamquam dies inluminabitur. hic est ille dies magnus. quem Abraham uidit et gauisus est, de quo et Dauid dixit: hic est dies, quem fecit dominus; exultemus et laetemur in eo, cui non ministerio laboris, sed fructu exultationis interero.
1.15
I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. iube me ad te uenire super aquas. et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. titubauit caro, saluauit dextera. et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo ambulauit in apostolo, non caro. denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae Solomoni aurum ferebant atque argentum, id est corpora nostra, quae habent thensaurum in uasis fictilibus, ut apostolus dixit, uel quod etiam hic partus dubio conteruntur, iuxta quod dictum est: uae praegnantibus et nutrientibus!— nam cum anima quatitur, caro fluctuat— uel spiritu uehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: ueni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et uiuent. unde et ipse Iob in posterioribus dicit: noui enim quia aeternus et potens est qui soluturus est me in terra resuscitare meam pellem, quae portauit. conteruntur autem, quia in iudicium resuscitantur. est autem bona contritio; cor enim contritum et humiliatum deus non spernit et alibi: sana contritiones eius. sed et ad Iosaphat dictum est: contritae sunt ire in Tharsis, eo quod se sacrilego miscuisset. utrumque igitur contritio significat, quia utrumque est in die iudicii, quando omnes qui in monumentis sunt audient uocem fili dei et procedent, qui bona fecerunt m resurrectionem uitae, qui male egerunt in resurrectionem iudicii. quod etiam Dauid propheta significat dicens: ibi dolores parturientis. sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri. namque et dolorem futurum et laetitiam conprehendit, dolorem de iudicio, de absolutione laetitiam.
1.16
Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur. multas inquit contritiones fecit mihi. respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia uirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. si iustus sum corde, lingua mea errat. magnum et potentem disperdit ira. improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. uide singula. potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. iustis condicionis infirmitas. ita nihil periculo uacat. fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas adflictatur, uirtus ridetur. ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. concutior inquit omnibus membris. utinam sit mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum.
1.17
dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae mentis arcessere. quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur. peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est. non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est.
1.18
manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum?
1.19
Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil. si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti. si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. inuestigor sicut leo ad necem. uide tria: si peccauero, inquit custodies m e: et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris. dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod natus sis. quod accepisti utinam serues. cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat.
1.20
et pulchre ait: si lustus sum, me non possum erigere; plenus enim sum confusionis. iustus enim aduertit magis fragilitatem suam quam in.... sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. denique lapsibus suis sapiens conpungitur, insipiens delectatur: iustus accusator est sui, iniustus adsertor; iustus praeuenire uult accusatorem confessione peccati, iniustus peccatum suum occultare desiderat. ille in principio sermonis occurrit, ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui somnum accusationis inuoluit, ne prodat errorem.
1.21
Iterum adiciens dicit: quare adscripsisti aduersum me mala et adposuisti mihi adulescentiae peccata? pulchre id aetatis arripuit ad querellam, quae magis ad uitium lubrica esse consueuit. habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa uicina adulescentiae iuuentas bonae existimationis intuitum et uerecundiam delinquendi: adulescentia sola est inualida uiribus, infirma consiliis, uitio calens, fastidiosa monitoribus, inlecebrosa deliciis. in tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi istius turbine, cur tam crebra naufragia inprouidae adscribuntur aetati? unde praeclare Dauid totius temporis eius ueniam sibi a domino postulauit dicens: delictum iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, quia tunc maxime calor corporis feruet et aestu sanguinis uaporantis ignescit.
1.22
Sed iterum ipsum audiamus. mortalis inquit filius mulieris breuis uitae est et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit et cecidit, discedit autem ut umbra et non resistit. nonne et ab hoc ratio quaeritur, et hunc fecisti intrare in iudicium sub conspectu tuo? quis autem mundus est a sorde? sed nemo, etiam si unius diei sit uita eius super 634 terram. uere miserabilis condicio, ut peccati sui, quod uitare non possit, rationem praestare cogatur, iudicium intrare, in conspectum subire domini omnipotentis conpellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot uitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quiuis esse non possit, ut ab ipsis incunabulis prius obrepat infantiae culpa quam sit ullus sensus erroris. quamque illud miserabile, ut breuis sit uita eius, dulcis inlecebra, multiplex aerumna, iracundia cottidiana. itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est.
1.23
est inquit arbori spes; si enim fuerit excisa, uiridescet et, si in petra mortuus ramus eius fuerit, ab odore aquae florebit, faciet autem messem sicut nouella. uir autem defunctus abiit, cadens autem otalis homo non ultra est. tempore autem fluctuat mare. spectauimus prophetici sermonis< seriem> ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari. quae omni iniuriae crebrisque tempestatibus subiacent. quam ualidum argumentum nostrae expressit aerumnae! terrena, inquit, uirgulta nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus uitales resurgunt. mare quoque ipsum temporum solet uicibus fluctuare. at uero caro nostra semper exaestuat sibique ipsa tempestas est nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur.
1.24
24 Cum autem dormierit, non resurget usque dum caelum non adsuatur. quod uidetur declarare, donec caelum nouetur; erit enim caelum nouum et terra noua, sicut scriptum est. quod enim adsuitur uetus est, quod uetus est mutabitur. denique audi dicentem: initio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. possumus etiam illud adtexere, quoniam quod uetus est adsuitur, quod nouum cogitur. a diebus autem Iohannis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. adsuebat ergo illud synagoga in paucis, ecclesia cogit in milibus, uel quia nunc adsui caelum uidetur nebulis et caligine nocturnisque tenebris et croceo diei surgentis rubore diuersa ac discolora specie saepe contextum— tunc autem nox non erit amplius et non indigebunt luce lucernae et lumine solis. quia dominus inluminabit super eos, sicut dixit Iohannes— uel quia nae his qui adsuunt ceruicalia ad euertendas animas populi.
1.25
deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac uita requiem non haberet et uniuersa subito incursu mortis amitteret, spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec ueniret qui non adsueret uetera nouis nec uestimentum nouum conmitteret in uestimentum uetus, sed omnia faceret noua, sicut ipse dixit: ecce faciam noua. ipse est enim resurrectio, primogenitus ex mortuis, in quo omnes quidem praerogatiuam futurae resurrectionis accepimus: solus tamen adhuc resurrectione perpetua resurrecxit.
1.26
Audito igitur quid locutus esset in eo deus et cognito per spiritum sanctum quod filius dei non solum ueniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret— quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium et exemplum futurorum— conuersus ad dominum ait: utinam in inferno me conseruares, absconderes autem me, donec desinat ira tua et statuas mihi tempus, in quo memoriam mei facias. si enim mortuus fuerit homo, uiuet consummans dies uitae ipsius. sustinebo donec iterum fiam. deinde uocabis me, ego autem te obaudiam, opera uero manuum tuarum ne despicias. numerasti autem meas adinuentiones, nec praeteribit te quicquam ex peccatis meis. signasti autem iniquitates meas in sacculo et notasti, si quid inscius praeteriui. quam suauis locus, qui nos de resurrectione confirmat et quam uidetur uoci dominicae, quae legitur in euangelio, conuenire, ubi ait: tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, et collibus: operite nos. erit enim in consummatione saeculi ira domini. recte ergo sanctus in iudicium mauult resurgere quam in tempus diuinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.
1.27
simul etiam illud prophetare intellegitur dicendo: statues mihi tempus, in quo memoriam mei facias, quod in passione domini resuscitandus foret, sicut in fine libri istius demonstratur, nec tamen deplorare desinit et quo magis intellegit sibi resurrectionem esse propositam, uitam hanc fugere desiderat, uidens se in manus traditum aduersariorum, proiectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conuersi sint, qui cum debuerint consolari, ruinam supra ruinam inferant. memor tamen conscientiae suae purae et mundae orationis ait: terra non cooperias in sanguine carnis meae, ut oratio eius sicut incensum dirigatur ad dominum, non in terra deuersetur. sancti enim oratio nubes penetrat. peccatoris orationem, sicut a deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit. maledictus inquit a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, quoniam operaberis terram.
1.28
Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul- 636 turam et non inpetro. precor laborans. et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.
1.29
non calcauerunt inquit eas filii glorificantium, nec transiuit per eas leo. quis enim potuit uias eius conprehendere, quis abdite occulta penetrauit? unde inquit inuenta est sapientia aut quis locus disciplinae? nescit mortalis homo uiam eius, nec inuenta est in hominibus. abyssus dixit: non est in me, et mare dixit: non est mecum. non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: noli altum sapere, sed time. quid curiose cupis inuestigare quod tibi scire non expedit nec cognoscere datur? Paulus audiuit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare, et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium caelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat. si quae audiuit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audiuit inquirit? imperatoris tibi huius in terris non licet scire consilia, et uis scire diuina? non licet tibi curiosius inuestigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra caelum agatur? cur tu disputas unde nata sit sapientia? nescit homo uiam eius, nec in hominibus inuenta est perfecta sapientia. non in Moyse, non in Aaron, non in Iesu Naue luit, non in ipso Dauid qui ait: incerta at occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, quia ipse dixit in posterioribus: uelut iumentum factus sum apud te. supra te est scire, o homo; altitudinem sapientiae, satis est tibi ut credas. si enim non credideritis, inquit nec intellegetis. abyssum scire non potes, abyssum non potes conprehendere, quomodo altitudinem sapientiae conprehendes? abyssus dixit: non est in me, et tu potes dicere quia in te est sapientia?
1.30
Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus dixit: non derelinques animam meam in infernum. et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. si interrogatur mare: ubi est sapientia? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec fluctus mei eam turbare potuerunt. et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo quaerere, quia mundus eam non cognouit. sed si uis eam inuenire, calca fluctus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. porriget tibi dexteram sapientia, sicut porrexit et Petro, quia nemo fuit quem non saeculi istius unda turbauerit. turbauit et Abraham, turbauit et Moysen, turbauit et Petrum. Moyses per mare transiuit et per mare peditem duxit exercitum, sed ante ipse turbatus est. Petrus super aquas calcauit, sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei uestigio claudicauit. ergo noli sapientiam in mari quaerere, quia non dixit cum mari se futurum dominus Iesus, sed cum apostolis suis, ut aliqua, eum ex parte cognoscerent, quibus ait: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. beati cum quibus est: utinam et nobiscum sit, sed nobiscum mare est. Petrus cum Christo, quia et ipse calcauit mare: nobis aurum cordi atque argentum est. sapientia autem supra aurum, non in auro est. ideo qui sapientiam habere cupiebat argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat operationis piae gratiam. ideo et tibi dicitur: attrahe sapientiam in interiora. latuit inquit omnem hominem, et a uolatilibus caeli abscondita erat. nec homines sciebant ubi erat nec angeli, quia ipsi sunt aues caeli, de quibus dictum est: et uidi angelum uolantem per caelum.
1.31
Nemo potuit nosse sapientiam, quia nemo nouit filium nisi pater et nemo nouit patrem nisi filius et cui uoluerit filius reuelare. ipse ergo reuelauit Iohanni, cum quo esset sapientia, et ideo dixit ille non quod suum erat, sed quod sapientia infudit ei: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum. nescit sapientiam interitus, nescit malitia. interitus enim eam tenere non potuit, quae dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nescit eam malitia, quia dixit: quaerent me mali et non inuenient. possunt dicere: audiuimus gloriam eius. solus est deus, qui nouit eam. quia deus inquit bene constituit uiam eius, ipse nouit locum eius. quod sit receptaculum sapientiae audi discipulum eius dicentem: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. agnouit enim patrem filius, quia ipse ait: sicut agnoscit me pater, et ego agnosco patrem. aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. pater ergo, qui omnia nouit, uentorum libram, aquarum mensuram, ipse uidit sapientiam et enarrauit eam per prophetas suos, quia pater enarrauit sapientiam et inuestigauit eam, sicut et filius patrem enarrauit, quem nihil praeterit, et dixit: s o homo, quid uis profunda scire sapientiae, quae supra uos sunt? timere deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est.

Intertext edge

Open linked passage

Note