Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Interpellatione Iob et David
AmbroseDavi 2.6 · opp-lat1More by Ambrose
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrose" aria-label="More works by Ambrose">
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo. et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium. denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. uerum tamen confirmauit se ipse postea et perfectae rationis uiam innestig- auit. lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est. utriusque igitur disputationes in medium proferamus. digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt. audiamus igitur utrumque suo ordine.
2.2
increpuerant uehementer sanctum Iob Eliphas Themanorum rex et Baldad Saucheorum tyrannus et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. infirmo etenim ingenio non aduertebant quod dominus eum temptandum dedisset, ut athleta Christi temptationibus eruditus maiore ad coronam gloria perueniret. non uidentes itaque tantum sapientiae sacramentum angusti cordis timore, ne uiderentur iniustitiae deum arguere, qui poenis adfici innoxium perpeteretur, in sanctum Iob poenarum menta retorquebant dicentes quia omnis uita impii in sollicitudine et diuitiae iniuste congregatae euomentur; omnia quae patiatur homo grauia in terra propter peccata sua eum perpeti, qui etiamsi in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse et tamquam somnium cito euanescere, ut non inueniatur locus eius; laetitiam autem. impiorum esse grauiorem ruinam, ideoque etiam sanctum Iob a prosperis in aduersa mutatum et delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se adsereret innocentem, cum portio impii huiusmodi sit, ut superueniens in eum a domino indignatio ningat ei dolores et interitus domum eius inuoluat.
2.3
Audiebat haec sanctus Iob et quasi athleta fortis, in stercore sedens, in tantis uibicibus et saeui doloribus uulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus mysteria loquebatur nec anquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris uacabat sermonibus. fortiores itaque sermones aegri hominis quam illorum qui non aegrotabant. illi enim loquebantur iniustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant diuina iudicia, poenas reorum, praemia sanctorum, sed reum a iusto discernere nesciebant. denique quem dominus deus iustum pronuntiauit, eum condemnabant iniustitiae, arcessebant iniquitatis. ignorabant ergo quid cuique conueniret. at uir sanctus lob discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam illi qui sani et incolumes uiderentur. et quid dico fortiorem inuentum ceteris? fortior[ erat aeger quam cum sanus esset] se ipso iuuentus est; fortior enim erat aeger Iob quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est quia uirtus in infirmitatibus consummatur. ergo et lob cum infirmaretur, tunc ualidior erat. non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore, quia non erat in carne anima eius, cuius passionibus non adhaerebat, sed in spiritu, cuius uirtute se texerat.
2.4
ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed uoces spiritus loquebatur, quibus urgeret, non quibus cederet. et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret, quia urguebant iustum iniuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores accusare falsis innocentem.\' esto\' inquit\' ego errauerim et aput me deuius ille inhabitet, qui mentibus hominum offundit errores, ut loquar sermones quos non oportet, sicut uos dicitis, et errent uerba mea nec oportune meus sermo promatur: cur uos in me insilitis et conuiciamini non considerantes quia a domino mihi uenit ista temptatio, qui me uallo quodam perturbationum arbitratus est saepiendum. exerceor aduersis, circumuallatus undique laboribus et periculis: et insultatis adhuc uolentes opprimere quem deberetis iuuare. ecce rideo in opprobriis et non loquar nec respondebo conuiciis uestris. non enim uos estis qui iudicatis, sed qui iudicat me dominus est, et ipsius tamen iudicii nondum tempus aduenit. quid opus est clamare ante iudicium? bonum est tacere dum expectatur qui iudicat, bonum est conuicium conuicio non referre, ne et nos inter detrahentes adnumeremur.\'
2.5
Imitemur ergo hunc uirum, qui silentio suo redarguebat conuiciantes. ostendebat enim uirtutem animi sui, quem contumeliae non monerent, et conscientiae innocentiam manifestabat, qui obiecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret. at uero nos quasi aliquid nobis obiciatur, dum purgare uolumus. acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur. cum dicat scriptura ut auertas dedecoris sermonem et auferas uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus. taceamus ergo, ut praetereat, ne uestimentum nostrum prouocatus exurat; scriptum est enim: noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae eius. propterea ergo sanctus tacet, etsi seruus proteruit; etsi pauper conuiciatur, tacet iustus; etsi peccator opprobria iacit, iustus ridet: etsi infirmus maledicit, iustus benedicit. tacebat Dauid, cum Gera filius Semei malediceret, Iob ridebat.
2.6
Paulus benedicebat, sicut ipse ait: maledicimur et benedicimus. magisterio quippe diuino processus humanae uirtutis excreuit, quia iam uenerat qui ex infirmibus faceret fortiores, et audierat dicentem: benedicite maledicentes uobis et orate pro calumniantibus uos. quod uerbo dixit et exemplo probauit. denique in cruce positus de persecutoribus suis conuiciantibus sibi dicebat: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciant, ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere. Iob ergo ridebat, quia nondum uenerat Christus, cui soli sei- uabatur magnarum praerogatiua uirtutum. quia ipse est uirtutum principium, sicut dixit: dominus creauit me principium uiarum suarum.
2.7
Et ridens tacebat. qua ratione tacendum sit docet: clamabo. et nondum iudicium. ipse\' inquit\' uoluit. me haec perpeti. tamquam muralibus temptationibus clausus non possum fugere, donec placeat deo destruere altitudines temptationum mearum. nunc enim si clamo, nondum iudicium. adhuc in agone sum, adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi; nondum enim exiuit corona; nemo autem nisi qui legitime certauerit coronatur\'.
2.8
debebatur illi certamen tertium. amiserat omnia sua, id est patrimonium cum filiis, patiebatur uulnera caro eius: manebat ut temptationes uerborum uinceret. non mediocre certamen. sermone deceptus est Adam, uerbo uictus Sampso; nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus, nihil iterum sic mordet ut durior sermo. multi cum uicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. laborabat Iob, sed sustinebat et uerborum iuxta uulnerum onera portabat. uidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit et obluctantes graui lapsu cecidisse pronuntiauit, uictorem adseruit, coronam detulit.
2.9
Quid autem pulcrius quam ridere, cum maledicitur nobis gaudere enim debemus, si aliena dicantur. primum quia uolens inimicus aliquid aduersum nos dicere, quo crimen adfigeret, non inuenit quod uerum est, sed falsa pro ueris conposuit. deinde quia dixit ipse dominus in euangelio de huiusmodi criminatione,, quae innocentibus falso inrogaretur propter iustitiam: gaudete et exultate, quoniam merces uestra multa est in caelo. tacere ergo debet qui recognoscit obiectum, ne uulnus exasperet et scindatur cicatrix, tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen. quod si referat, suum facit: si taceat. retorquet et conuiciantem uulnerat. tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit; non enim patitur praeiudicium, cui non est iudicium. et si fuerit praeiudicium in saeculo, non erit in iudicio dei. denique ut cognoscas quia non praeiudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Iob dicentem. locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani potitus esset: nunc ommutescam et derelinquam: si nunc mihi praeiudicium est, tunc a facie tua non abscondar.
2.10
haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos iudicii dei atque ab insolentia et furore reuocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere. sed posteaquam eos aduertit perseuerare in contumeliis, plura fortiora repetiuit et tamquam pugno eos ualidiore percussit, qui uerborum suorum saxis lapidabant innoxium. audite, inquit audite uerba mea, non sit mihi a uobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar, graue erit pondus uerborum meorum. dicam et ego secundum uestram opinionem, eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus et alii grauantur, in aerumna positi sunt: et uidetur hoc secundum peccatorum merito deferri. quod etsi dicam, nolite ridere, quasi uobis adquieuero. etsi peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui iudicat et sibi in me potestatem uindicat. aut si iudicor quasi homo, commune istud est. increpari non debeo: infirmitas condicionis est, non specialis inprobitas.
2.11
Sed dicite mihi: si propter peccatum meum hoc patior, sicut obicitis, quare impii uiuunt, nec solum uiuunt, sed etiam repleti sunt diuitiis et fructus multiplicant, sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum? haec euidenter specie bona, sed altiore mysterio inuenies, quoniam quae putantur bona non sunt bona et quae putantur mala potiora illis aestimantur.
2.12
inueterauerunt inquit in diuitiis. πεπαλαί ωνται dixit, ut non tam diuturna diuitiarum possessio quam inueterata molestia copiarum significata uideatur, sicut uidit Ecclesiastes diuitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa distentione ac sollicitudine. pereunt enim quae hic relinquuntur et mortuo prodesse non possunt. habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem inuenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: beatus homo, qui repleuit desiderium suum ex his; non confundetur, cum loquitur inimicis suis in porta. cui hereditas dominus est et merces ex Mariae uirginis partu, hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret qui nihil eorum quae sunt saeculi concupiuit, sed aduersarium depositis ueteris hominis exuuiis telo continentiae uulnerauit, ut obstrepere ei in istius uitae fine non posset uulnere claudus et uirtutum admiratione confusus. habes ergo non esse laudabilem qui inueteratus in pecuniae cupiditate sit, non renouatus in perceptione gratiae.
2.13
Uideamus aliud: semen eorum inquit secundum animam, id est non inter iustos habentur. iusti enim in spiritu seminant et de spiritu metent uitam aeternam, illi uero qui secundum animam seminant spiritalia metere non possunt, quia animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim illi est et non potest scire quae sunt spiritus et ideo non repletur spiritalibus, sed iudicatur.
2.14
filii eorum in oculis, id est quae faciunt ideo faciunt, ut uideantur ab hominibus. non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro iudicio conprobetur. filios ergo scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas. unde et Ezechias de graui aegritudine liberatus ex hodierno inquit filios faciam, qui nuntiabunt iustitiam tuam, domine salutis meae, et non cessabo benedicens te cum psalterio omnes dies uitae meae; bona enim posteritas deuotionis et fidei, quae captiuitati nesciuit succumbere, quam Ezechiae filii pertulerunt.
2.15
et addidit dicens quia non est illis timor, non est flagellum a domino. iustus autem dicit: quoniam flagellatus sum tota die et optat flagellari, ut recipiatur a domino, et uult timere deum, quia timor domini initium sapientiae est. nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua, sicut putant stulti. per bouem enim quid significatur nisi ruralis culturae labor, qui semper in orbem redit et numquam desinit, sed cum expleri uidetur, reuocatur in exordium? isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorram. ergo qui colunt Aegyptum glaebasque terrarum aratro quodam solidae mentis inuertunt laborem sibi pariunt et dolores metunt. ideo bucula eorum non abortit, sed parit, ut augeatur labor eorum, et quae conceperunt omnia generant sine timore dei, iusti autem longe aliter gloriantur; non enim in abundantia diuitiarum nec in partu pecorum, sed in domino gloriantur dicentes: de timore tuo in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. de iustis ergo dicitur quia salutis spiritum generauerunt, quem acceperunt de timore dei, non de malitia istius saeculi, de qua legimus: ecce parturiuit iniustitiam et concepit laborem et peperit iniquitatem. melior ergo abortus quam partus est saecularium-. larium. denique de homine, qui in hoc saeculum uenit et uanitatem mundi huius et tenebras pertulit longaeuitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiauit quia melior illo abortus. huic enim requies magis quam illi, quia non expertus est uarietatem saeculi, in qua etsi mille annos qui uixerit. quod bonum est uidere non potuit. fugisse ergo haec magis est gratiae quam subisse est.
2.16
i Sed fortasse illud moueat quod adiunxit quia manent sicut oues aeternae, pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam et delectantur uoce psalmi. consummarunt autem in bonis uitam suam, in requie autem inferni dormierunt. distingue haec et quia spiritalis es diiudica. impii sicut aeterni sunt, non aeterni, quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. non ergo potest dare quod non habet nec potest inluminare qui non possidet lucem, sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. unde et saluator ait: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. nec fulgur est, sed sicut fulgur. considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis et cognitioni caelestium sacramentorum: sicut aeternus putatur, non habet aeternae uitae stipendium, quia falsam habet imitationem qui fidei non habet ueritatem. huius paruuli ludunt sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere uult. luxuriata est in psalterio et cithara. id est in sono uocis, non in sacramentorum profundo, ut labiis resultaret, non in corda conferret.
2.17
Huiusmodi itaque in bonis saeculi consummauerunt uitam suam, hanc utique quam uiuebant, non illam cuius mercedem sperabant, et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie caelesti. nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno caelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. magna enim inlecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, obliuionem auctoris infundit. considera illum diuitem in euangelio supra ostrum et purpuram recumbentem, cuius de mensa micas iustus ille pauper Lazarus colligebat: nonne uidetur tibi diues ille ad deum dicere: discede a me; uias tuas scire nolo. et uere nolunt scire huiusmodi uias domini; si enim uellent, cognoscerent, sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem. deinde conuersus ad conpotores suos manducemus inquit et bibamus. quid prodest, si seruiamus ei? aut quae utilitas, si obseruemus eum? haec itaque dicit saecularium rerum abundantia temulentus, quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur; supinabatur enim, quia in manibus ei ad uoluptatem omnia suppetebant, et conscius impietatis suae, cuius poena sequestrabatur, putabat quod deus impiorum scelera non uideret.
2.18
huic ergo opinioni eius respondit sanctus lob: noli esse securus ac dissolutus aestimare quod ad te in hoc ipso saeculo domini flagella non ueniant. etiam impiorum lucerna extinguitur. ad tempus lucet, non habet lumen aeternum. et ipsis quamuis saeculum faueat, quia eius qui principatum habet in saeculo faciunt uoluntatem, solet uenire rerum conuersio et dolores ab ira et indignatione caelesti, ut uentilentur sicut paleae a uento. iniusti sicut paleae uentilantur, iusti sicut triticum. denique audi dicentem Petro dominum: ecce Satanas expeti uit ut uos uenti let sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. deficiunt illi qui sicut paleae uentilantur, non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit plurimorum fructuum accessione cumulatum. ideo dicit propheta: heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! stipulae igitur, quae cito exuritur, inpietas comparatur, et pulueri. ideo postquam dixit: erunt sicut paleae a uento, subtexuit uersiculum statim dicens: aut sicut puluis, quem abstulit uentus. denique ut cognoscas quia impius sicut puluis cito fatiscit atque euanescit, habes in primo psalmo dictum: non sic impii, non sic. id est: non sicut iusti, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.
2.19
Et facit discretionem inter iustum et impium. hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena sunt adipis, medulla eorum superfluit. ille autem conficit in amaritudine animae cursum uitae istius nihilque boni epulatus finem accipit. cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari? in sepulchra inducitur et in tumulo uigilat suo. ne haec quidem poena mediocris, mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram uiuentium, sed ad tumulos mortuorum. qui uiuit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu uitam carpit aeternam. ideoque uiri illi duo in ueste fulgenti dicebant ad mulieres: quid quaeritis uiuentem cum mortuis?
2.20
I deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderint, et cum pastore diripuerint gregem, subiunctorium pupilli abduxerint, pignorauerint uiduae bouem, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in uineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis uestimentis nudos fecerint dormire plerosque, quorum animae operimentum ademerint. stillicidiis umescebant montium et, quia integimentum deerat, petra sese operiebant. rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur qui magis erigi debuissent. esurientes fraudabantur cibo, anima infantulorum grauiter ingemescebat.
2.21
numquid haec ignorare potuit quem nihil praeterit? nuda inferna in conspectu ipsius et non est amictus nequissimis, quia latere non possunt. extendit Borean pro nihilo, suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus eius. columnae caeli dissiluerunt et timuerunt ab increpatione eius. uirtute conpescuit mare, disciplina autem strauit cetum maris. claustra caeli reformidant eum: praecepto mortificauit draconem praeuaricatorem. uirtutem tonitrui eius quis intellegit? in tantis ergo flagitiis quae spes impio est? numquid si confidat in domino saluabitur? dicam inquit uobis quid sit in manu domini et desinite inania inanibus addere.
2.22
Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est. huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio. cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt. uiduas eorum nemo miserabitur. sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae. etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub- stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur. dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est. in doloribus permanet. nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. aurum in metallis. argentum in metallis: de metallo eruitur et in metallum reuertitur. quid enim aliud nisi metallum est mens auari? quae tamquam defossum tenet quidquid acceperit et in uenis terrae ac latibulis abscondit, eo quod uti nesciat. de metallis cottidie aurum promitur: de auaro proferre quis potuit?
2.23
cum igitur nihil prosit uana fames auri. quia quidquid congregauerit labitur, miserandi profecto qui deseruerunt uiam iustam et obliti sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi. difficilis inuestigatu, inperuia superbis, interclusa iactantibus, humilioribus plana, aperta sapientibus. et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in uia iusta, per quam aduersarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui per. currit hunc mundum, transire non potuit. sed qui uult sapientiam inuestigare, non in abysso eam quaerat sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte suo ingenio profunda eius possint cognoscere, non in mari eam requirat— etenim ubi tempestas, ubi procelia uenti est, non potest ibi esse sapientia— sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis et pax, quae super omnem intellectum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note