Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Interpellatione Iob et David
AmbroseDavi 3.2 · opp-lat1More by Ambrose
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrose" aria-label="More works by Ambrose">
More
Original / primary: Opp Lat1
3.1
Decursa est interpellatio sancti lob: nunc adoriamur eam interpellationem, quam repperimus in psalmis. ipse quidem Dauid pluribus locis de saeculi uanitate non tacuit et inania esse quae putantur bona istius mundi frequenter adseruit et maxime in psalmo tricensimo octauo, in quo dicit: uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens. quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbatur; thensaurizat et ignorat cui congregat ea, et alibi: usquequo peccatores. domine, usquequo peccatores gloriabuntur? quod hic habeant umbratilem gloriam! ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis inuenire non possint. idem tamen inseruit psalmum LXXII, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod eius primo fuerit prolapsionis, ut non mediocri dolore perstrictus sit. cum uideret peccatores in hoc mundo affluere diuitiis, abundare rebus secundis, se autem, qui iustificauerit cor suum, esse in adflictionibus et aerumnis nec mediocrem traxisse offensam in exordio, sed postea per domini flagella correctum et inluminatum diuinae cognitionis gratia seriem uerae didicisse traditionis.
3.2
nusquam autem inuenio sanctum Asaph aliquibus aduersis fuisse uexatum, at uero sanctus Dauid plurima grauia et periculorum plena tolerauit; de suis enim laboribus dicit, unde et psalmus non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur. quod ex graeco psalterio apertius manifestatur, ut uideatur Dauid etiam huic Asaph sicut et aliis canendum quem scripserat ipse psalmum dedisse. sed quia scriptum est in ipso titulo defecisse psalmos Dauid— quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis postea psalmos Dauid titulorum inscriptio conprehendat usque in ultimum finem?- ideo sequestrata huiusmodi definitione quae sit psalmi series consideremus et a primo uersiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.
3.3
Quam bonus deus Istrahel rectis corde! elucet in principio emendationis profectus. nemo enim potest deum bonum uere fateri nisi is qui non ex sucessibus commodorum suorum, sed ex caelestium mysteriorum profundo et diuinae dispositionis altitudine bonitatem eius agnoscit. quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est. iusto itaque semper bonus est deus et cum torquetur doloribus corporis et cum adfligitur acerbitate poenarum, semper dicit: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustinemus? gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem inuenire possit sciens quoniam qui bona receperit in hac uita habet mercedem suam. futura praemia sperare non poterit qui non luctatus, non exercitus sit diuersorum certamine proeliorum. qui uero siue iuste siue iniuste adficitur in hoc saeculo gratulatur uel quod hic soluat pretia delictorum suorum uel quia nouit eam esse apud dominum uberiorem gratiam, si iniuste pro eius nomine aut pro bono aliquo opere acerba patiatur, secundum quod scriptum est quia nulla gloria est, si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes et patientes, haec est gratia apud deum. in hoc enim uocati estis, quia et Christus pro uobis mortuus est relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non comminabatur. ergo iustus etiam si in eculeo sit, semper iustus est, quia iustificat deum et minora se peccatis suis dicit sustinere, semper sapiens est; non enim aufertur eculei tormentis uera et perfecta sapientia, non amittit quod est, quia timorem excludit foras studio et proposito caritatis: nouit ut sapiens dicere quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae et omnes huius temporis passiones superuenturam mercedem aequare non possunt. bonus igitur huic semper est deus, qui nouit quo tempore metat. et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris uomere: hic stirpat quadam falce uirtutum amputatrice uitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram sciens quia deus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem, denique apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset adquirere: hic custodit fructus suos, ut illic securus recondat. semper itaque ei bonus est deus, quia semper quae bona sunt. de deo sperat.
3.4
Accipe aliud. quam bonus inquit deus Istrahel rectis corde! non ergo omnibus bonus est deus? ille quidem omnibus bonus est, quia saluator est omnium hominum, maxime fidelium. et ideo uenit dominus Iesus, ut saluum faceret quod perierat; uenit enim, ut peccatum mundi tolleret, uulnera nostra curaret. sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis conpungatur uis ulceris, ideo uolentes curat, non adstringit inuitos. accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt, illi autem qui refutant medicum nec requirunt bonitatem medici quam non experiuntur sentire non possunt. qui autem curatur etiam sanatur, ideoque his bonus est medicus quos sanauit. his igitur bonus deus quibus peccata donauit; qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? pulchre itaque apostolus, ut praemisimus, explanauit quia et omnibus bonus est deus, qui uult omnes homines saluos fieri. et maxime fidelibus diuinae bonitatis praerogatiua seruatur, quibus et uoluntas dei opitulatur et gratia. sed et psalmista dicendo: quam bonus deus Istrahel rectis corde! ad ipsorum sententiam rettulit qui aliter de deo sentire non norunt nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.
3.5
Denique sequentibus exponit ipse quid senserit. dicendo: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum uidens. non utique pedes corporis< dicit et> gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me. ideo semper petendum est ut dirigat dominus nostrorum animorum uestigia, ne labantur et lubrico quodam erroris effusa stabilitatem sui tenere non possint. prolapsionis autem causa ea est quod pacem aemulatus est peccatorum. aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris, sicut et apostolus Paulus expressit dicens: bonum autem aemulari in bono semper nec te moueat quod pacem in malo posuit.
3.6
denique et in euangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis: non sicut mundus dat, ego do uobis. est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet. quae ex dilectione est non habet offendiculum, quae ex simulatione habet. ideo et propheta dicit: pax, pax; et ubi est pax? refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim aduersum innocentem, coeunt ut iustum opprimant, uiduam exterminent uel expugnent eius pudorem.
3.7
et ideo non est reclinatio morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini scripti sunt, sed reclinatio. quando enim laboramus et incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum est: et dorsum illorum semper incurua. non enim se erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt. et ideo nec resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: mors peccatorum pessima. qui autem Christo commoritur et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione.
3.8
Uidimus illum diuitem, qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat et epulabatur cottidie splendide, de cuius mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus in inferno se reclinare non poterat, sed uix ad Abraham non totum se, sed solos oculos erigebat rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingueret et linguam eius refrigeraret. ergo morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga eius. nihil enim prosunt flagella post mortem.
3.9
et ideo Dauid dum esset in istius corporis uita, in flagella se praeparabat, ut eum dominus reciperet castigatum. considera iterum mihi sanctum Iob, qui perfusus erat ulceribus et concutiebatur omnibus membris et plenus erat totius corporis sui doloribus, glaebas terrae uulnerum suorum sanie et umore dissoluens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis inuenerit. ideoque conscius sui dixit: mors uiro requies. is igitur in plaga non motus est nec nutauit sermonis sui lubrico, qui in omnibus illis nihil peccauit labiis suis, sicut scriptura testatur, sed magis plagae suae repperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est. ergo et Iob et Dauid, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua, quia flagellat pater filium quem suscipit, qui autem hic non flagellantur ibi non suscipiuntur ut filii. ideoque in. laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.
3.10
Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua. malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret integimenta uirtutis. ipsum ieiunium operimentum est. denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset. quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus. sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit. quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum. non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem.
3.11
male se induit et Adam, qui dum quaerit integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam. induerunt se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est: prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis. ab adipe adipale enim dicitur, id est pingue. sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et exilis significatur, sed plena uitiorum. denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.
3.12
Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transiuit super terram. ponere in caelo os suum quid sit docet nos ille ex fratribus adulescentior, qui regressus ad patrem dixit: pater, peccaui in caelum et coram te. ponunt autem in caelum os suum qui sibi criminum auctoritates natiuitatis putant quadam necessitate deferri. hi nec caelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur uitam hominis gubernari. nihil prouidentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. atque utinam et isti sicut ille unus de duobus adulescentibus reuertissent: bonus dominus remedium non negasset. et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reseruat dominus regressionis gratiam, ut qui in Istrahel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem per plenitudinem ecclesiae reuertantur et non uacuos dies uitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleuerit eos dominus gratia spiritali. quomodo autem reuertantur accipe. quia caecitas inquit ex parte Istrahel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Istrahel saluus fieret. sed quia mysterium oportebat impleri ut concluderet deus omnia in incredulitate, id est redargueret atque conuinceret— cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: conclusit illum alterum— ideoque per suam misericordiam, ut subditus fieret deo mundus, regressus est quidem populus in heredibus,< sed> seri sceleris errore traductus est, ut deum non crederet occultorum esse praescium. sed dominus illis ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reseruauit dicens: ideo reuertetur huc populus meus. quid est huc? id est ad me, ad aequitatem et iustitiam meam, ad cultum meum.
3.13
et implebit dies uitae suae. quod utique sic accipies, ut populus quidem redimatur, qui crediderit. in quo etsi non redimantur qui non crediderunt, tamen redemptio populi dei praerogatiua defertur.
3.14
isti ergo m errore positi dixerunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia omnis in altissimo? putant enim non esse in deo scientiam, quia peccatores abundant prosperis saecularibus. et adhuc inducit eos loquentes: ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculum optinuerunt diuitias. habes hoc in euangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus uidens quod mulier illa peccatrix uenit in domum eius et super pedes Christi effudit unguentum dicebat intra se: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. sed patientia dei non praeiudicat ueritati et praescientia eius ac prouidentia hoc ipso amplius probatur quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. quod fortior uidens ridet. incautus transducitur et mouetur.
3.15
Denique psalmista dicit dixisse se: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas, hoc est: uideo illos abundare, uideo illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari temptationibus plurimis. frustra ergo dedi me innocentiae atque ad studium sobriae conuersationis intendi. et pulchre ait: laui inter innocentes manus meas, ut non adrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium uideretur. interea non inpune huiusmodi a se sermonem exisse testatur.
3.16
nam tota die flagellatum esse se memorat, quia frustra iustificasse se domino cor suum dixerat; post flagella autem continuo secuta est prauae opinionis correctio. statim enim index meus inquit in matutinis, id est in aperto et perspicuo; lux enim ueritatis conprehendens eum non siuit haec sentire quae dixit. reuincebat itaque et redarguebat me ueritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: sine causa iustificaui cor meum. locutus enim illa sum tamquam in tenebris constitutus et recordanti illa mihi cor conpungebatur, conpuncto autem corde inluminabatur affectus, ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium. inluminata itaque oriente mihi die et quasi in multis matutinis positus intellegebam quia extra constitutionem generationis filiorum dei factus sum, qui cum primo credidissem eo quod operator mundi prouidens generationi humanae omnia ad utilitatem nostri uel tristia uel ea quae parum delectent fecerit, tam bonam sententiam postea prauis opinionibus turbatus amiserim.
3.17
conferebam itaque cum corde meo et dicebam mihi: si narrabo sic quia sine causa iustificaui cor meum; occurrebat mihi dei uox dicens: ecce generationi filiorum tuorum, cui disposui, id est: ecce in scripturis inuenis quia disposui, o tu Adam, generationi filiorum tuorum quia fortuito diuitiae ad impios, non aliquo merito deferantur. nec praemia uirtutis sunt emolumenta thensauri, ut e contrario< non) inopia poena peccati est, sed indiscrete ueniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluuio uolutantur.
3.18
et existimabam et uidebar mihi cognoscere hoc esse uerum, hoc congruere diuinae prouidentiae et conuenire, me autem frustra in his turbatum esse in quibus inhaerere non debui.
3.19
Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin, id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in uia. ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. denique non est labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam qui nescit iustis reposita esse praemia non reficitur a laboribus, sed magis inprudentiae suae labore curuatur et frangitur. ingrediamur ergo sanctuarium dei, ubi sunt Cherubin, in quibus est recordantia sacrae cognitionis et ueri illius atque aeterni luminis.
3.20
in illo candelabro imago resplendet, quo possimus intellegere in nouissimo. sanctus etenim in ultimo cognoscit et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: notum mihi fac, domine, finem meum et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. qui est finis nisi ille, cum traditur regnum deo patri, quando reuelantur occulta sapientiae? hunc. finem nostri certaminis requirebat propheta cupiens cognoscere quid deesset- suae perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est.
3.21
Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.
3.22
deiciuntur itaque dum eleuantur huiusmodi uiri. non enim gratia, sed ruina est, ubi nec diuturni usus muneris reseruatur et adimitur excusatio delinquendi, quod enim grauioris pondus querellae quam illud diuinum quod habes in Michaeae libro prophetae: popule meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut quid molestus tibi fui? responde mihi. nonne eduxi te de terra Aegypti et de domo seruitutis liberaui te? ecce quomodo deiciuntur impii, dum adleuantur, querella eorum excluditur, poena aceruatur. caelestibus enim beneficiis inuitati deserere non debuerunt uitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. sed sicut iustitia dei magna ita etiam seuera uindicta. quando enim impius perseuerare consueuit, de quo et alibi habes scriptum: uidi impium superexaltatum et eleuatum super caedros Libani et transiui, et ecce non erat: et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius? incredibilis celeritas extinctionis eius. uides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille iam non est. quanta est enim umbra in terra, quam non diuturna! transpone uestigium, et umbra praeteriit. aut si hic aliquid mouet, ad ea quae futura sunt attolle mentis uestigium et inuenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non enim est qui nihil est. denique dominus eos cognouit qui sunt ipsius; qui autem non sunt eos non agnoscit, quia ipsi eum qui est non agnouerunt.
3.23
J J De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam uelut somnium exurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident. qui autem somniat in nocte somniat, nox autem in tenebris. filii tenebrarum sunt priuati sole iustitiae et splendore uirtutis, dormientes semper et non uigilantes, de quibus bene dicitur: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. etenim cum animae eorum a corpore< sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.
3.24
sequentia quoque demonstrant quomodo ipsius non inueniatur imago, sed intereat, quoniam imago eius in ciuitate domini illa superiore Hierusalem non inuenitur. dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos. si bene egerimus, manet in nobis ista imago caelestis; si male quis agit, deletur in illo haec imago, illius utique qui descendit e caelo, et est in eo imago terreni. unde et apostolus dicit: sicut portauimus imaginem illius: terreni, portemus et imaginem huius caelestis. bonorum ergo imagines perseuerant et in illa dei ciuitate resplendent. si quis autem ad grauiora peccata deflexerit nec egerit paenitentiam, imago eius aboletur uel eicitur, sicut Adam de paradiso eiectus est et exclusus. quicumque autem pie honesteque se gesserit intrat in ciuitatem dei et infert imaginem suam, ut in illa dei fulgeat ciuitate. domine, in\'. ciuitate tua imagines ipsorum ad nihilum rediges, quia isti in lumine fulgere non possunt qui tenebrosis se operibus. induerunt. exemplum arcessamus de saeculo. uide quemadmodum in ciuitatibus bonorum principum imagines perseuerent, deleantur imagines tyrannorum.
3.25
Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti sunt. et ego ad nihilum redactus sum et nesciui. et uelut iumentum factus sum apud te. et ego semper tecum.( cum cognouissem* inquit\' quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,\' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae. sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur.\' tunc\' inquit\' intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam.\' et uelut iumentum factus sum*.
3.26
++ pulchre addidit apud te; comparatione enim caelestium homo quid est nisi iumentum inrationabile? nam et stellae, cum sint lucidae, uanescunt solis exortu. et Moyses ait: non sum idoneus ab hesterno die. ex quo coepisti loqui cum seruo tuo. et tenui inquit uoce et tardilocus sum. ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum uidetur esse iumentum. sed tamen nemo desperet, quia homines et iumenta saluos facit dominus. et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper, ut desinam esse iumentum, et dicas mihi: tu autem hic sta mecum. circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur. quid est enim homo nisi quia eius memor est dominus aut quia a domino uisitatur?
3.27
Unde quasi uisitatus ab eo dicit: tenuisti manum dexteram meam et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me. sic accepimus et secundum Graecum sic conuenit. dixit enim Graecus: ἐϰράτησας τη̉ ς χειό ς, id est tenuisti manum, τη̃ ς δεξιᾱ ς μου dexteram meam. bene dirigitur cuius dexteram deus manu sua tenet. potest dicere: dominus a dextris meis, ne commouear. Adam si a dextris suis dominum habere uoluisset, non esset a serpente deceptus. sed quia oblitus est mandatum dei et uoluntatem serpentis impleuit, manum eius diabolus tenuit et ad lignum scientiae mali et boni fecit extendi, ut interdicta decerperet. praeiudicatum est in illo omnibus et coepit uniuersis aduersarius ad dexteram stare. unde et illa in Iudan maledicti forma processit: et diabolus stet a dextris eius. si illud maledictum graue, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae uincla laxantur. ideo dominus Iesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zacchariae legimus libro; hominis enim causam locumque susceperat. ibi ergo stetit, ubi Adae stabat hereditas. quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: uade retro, Satanas. itaque aduersarius loco deiectus recessit; tibi autem ne diabolus staret a dextris, ait: ueni, sequere me. praeuidens igitur Dauid aduentum domini, qui nos a potestate aduersarii liberaturus descendit e caelo, ait: dominus a dextris mihi, ne commouear. cui autem a dextris erat diabolus mouebatur. merito ergo et hic ait: tenuisti manum dexteram meam, id est: ut iam peccare non possim, ut ille lubrico ante fluctuabundus uestigio fida possim statione consistere. quam bene hoc apostolus dixit, quando turbatum eum dominus uidit et extendens suam dexteram titubare non passus est atque intrepido firmauit incessu. liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos uersus: tenuisti manum dexteram meam, et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me? quae est dextera nisi actuosa animae uirtus? quae si uoluntate domini dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi huius opes, nulla adiumenta deposcit.
3.28
Ideo dicit sanctus: quid enim mihi restat in caelo? et a te quid uolui super terram? id est: tu portio mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesiui aliud nisi ut te partem haberem, nulli me caelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi huius diuitias et uoluptatum inlecebras concupiui. nullius egeo, qui. a te adsumptus sum, nec superest in caelestibus quod amplius quaeram. nihil habens omnia habeo, quia Christum habeo, cui pater altissimus non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo ergo non cum illo omnia nobis donauit? sicut apostolus dixit; omnia enim in Christo, per quem omnia et in quo constant omnia. omnia ergo in illo habens aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est uniuersorum. ideoque perfecto dixit: tolle crucem tuam et sequere me. qui illum sequitur non praemio ducitur ad perfectionem, sed perfectione consummatur ad praemium. imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore uirtutis; Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem. ideo passus est, quia eum benefacere delectauit, non quia incrementum gloriae ex sua passione quaerebat. ideo qui illum imitari cupit non quod sibi, sed quod aliis prosit operatur. unde non inmerito deficit sibi, aliis autem uirtutis incremento ualescit.
3.29
et conuenienter dicit: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei. neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia, deficiunt et illi qui mortificationem Iesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur inlecebra. unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt, ut terrena omnia abscondat obliuio et fiat deus cordis eorum qui beati mundo corde deum uidere mereantur, ut adpropinquent tibi et non se segregent. deus enim adpropians, non repulsor adpropinquantium est; omnibus enim uult salutis causa esse, non mortis. denique neminem repellit nisi qui se ab eius conspectu putauerit sequestrandum. quoniam ecce inquit qui elongant se a te peribunt.
3.30
unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut iungit aut separat; fugit enim deum qui operatur ea quorum cognitione metuat deprehendi, sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a domino deo sese existimat non uideri, uidetur autem, cum dicitur: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. sicut enim mulier quae fornicatur non adhaeret uiro nec una caro cum uiro suo nec unus spiritus est, sed diuidit sese ac separat fornicando, ita quaecumque anima non adhaeret deo, sed uanis idolorum cultibus inseruiens fornicatur diuidit se sacrilegii scaeuitate et longe fit a domino, quae prope esse deberet; perit autem qui separatur a domino.
3.31
unde sanctus, qui dei iudicium reformidat, semper adhaerere uult Christo et in eo spem suam ponere, ut laudet dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note