De Interpellatione Iob et David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrose" aria-label="More works by Ambrose">
—
Original / primary: Opp Lat1
4.1
Multi quidem deplorauerunt infirmitatem fragilitatis humanae,. excellentius tamen ceteris sanctus Iob et sanctus Dauid. ille superior directus uehemens acer et quasi grauibus exasperatus doloribus maiore coturno: hic blandus et placidus atque mansuetus, mitiore affectu, ut uere quem imitandum sibi proposuit cerui imitaretur affectum. nec te moueat, si tantum prophetam ferae similitudine uidear praedicare, cum legeris ad apostolos dictum: estote astuti sicut serpentes, simplices sicut columbae.
4.2
sed tamen quamuis istiusmodi similitudines piis adstruantur exemplis sitque innocens et mitis natura ceruorum, illum ceruum ad imitationem prophetae propositum hoc loco arbitror, de quo Solomon paternae mentis adsertor in Prouerbiis dixit: ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi. uerus enim dei filius in semet ipso naturam, quam animantibus ipse donauit, expressit, qui in hunc mundum tamquam ceruus aduenit et cum iis se mira simplicitate iungebat a quibus ei parabantur insidiae. fertur enim huiusmodi ceruorum esse simplicitas, ut cum se exagitari uiderint, iis sese equitibus adnectant, qui ministerio fraudis adpositi specie fugae ac simulatione societatis inductos ad retia usque deducant. ita ergo dominus tamquam ignarus periculi atque inprouidus Iudaeis dolum sibi struentibus admiscebatur et societatem sibi Iudae proditoris adsciuit, cuius simulatione funesta usque ad crucis laqueos et retia passionis accessit. unde conuersus ad eum dixit: Iuda, osculo filium hominis tradis? et hoc quidem modo uenit ad synagogae retia uolensque se induit, sed non implicatus est nec instrictus, qui omnes resoluit.
4.3
denique eminebat super retia. et quia sui eum non susceperant, uocabat ecclesiam et ei suam gratiam conferebat, sicut ipsa sacrosancta ecclesia in Canticis protestatur dicens: adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si susci taueri tis et resusci taueritis caritatem usquequo uoluerit. petit ergo in odore agri, quem olebat sanctus Iacob, id est illa fide, illa deuotione excitari sponsum suum a filiabus Hierusalem, ut festinet ad sponsam, et excitari in se eius caritatem aut etiam ipsum excitari, quia caritas sponsus est. deus enim caritas est, sicut dixit Iohannes. sed ille non passus se ab aliis excitari, qui sponte properabat, egressus de thalamo suo exultabat ut gigans ad currendam uiam. uidit eum sponsa et uocem uenientis audiuit subitoque conuersa ait: ecce hic aduenit saliens super montes, transiliens super colles; maiores enim salit, minores transilit, ne piae festinationis inpedimenta patiatur. similis inquit est consobrinus meus capreolae aut inulo ceruorum super montes Bethel. bonus ceruus, cuius mons domus est dei, in quam tanta celeritate currebat, ut sponsae uota et desideria praeueniret. denique quem de longinquo uenientem uiderat, repente sibi adesse cognouit, unde et ait: ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia. respondit consobrinus meus et dixit mihi: exurge, ueni, proxima mea, formonsa mea, columba mea, quia ecce hiems praeteriit, imber abiit; discessit sibi; flores uisi sunt in terra. hiems synagoga est, imber populus Iudaeorum, qui solem uidere non potuit, flores apostoli sunt. et addidit: messis incisionis aduenit, uox turturis audita est in terra nostra. messis illa ecclesiae fides est, uox turturis pudicitia est.
4.4
Nec his solis.... sed etiam cerui similitudinem suscepit Christus, quia ueniens in terras serpentem illum diabolum sine ulla sui offensione protriuit, cui calcaneum suum obtulit, sed eius uenena non sensit. unde dictum est ei: super aspidem et basiliscum ambulabis. simus ergo et nos cerui, ut super serpentes ambulare possimus. erimus cerui, si uocem Christi sequamur, quae praeparat ceruos et facit morsus serpentium non timere ac si qui forte fuerint uulnerati, aufert eorum dolorem soluendo delictum. de his ceruis dicit dominus ad Iob: custodisti partus ceruorum? numerasti autem menses eorum plenos partus, partus autem eorum soluisti uel enutristi filios eorum, ut non timeant? audi quomodo non timeant filii ceruorum talium. doceat te Esaias dicens: et puer paruulus mittet manum in cauernam aspidum, et non illi nocebunt. et ut agnoscas quod ecclesiae filios significare uidetur addidit: partus autem eorum emittes? rumpent filii eorum et multiplicabuntur in generatione. exibunt et non reuertentur retro. nemo enim mittens manum in aratrum et aspiciens retro habilis est regno dei.
4.5
merito ergo ceruus factus est dominus, ut tales sibi ceruos uox domini praepararet, de quibus ait: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non illis nocebit. tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritalis, nec uenena mortifera sentiebant. denique cum exiliens de sarmentis Paulum uipera momordisset, uidentes barbari pendentem uiperam de manu eius, putabant repente moriturum. at ille stabat intrepidus nec uulnere mouebatur nec ueneno infundebatur. unde uidentes eum non tamquam hominis condicione genitum, sed tamquam dei gratia editum supra homines esse arbitrabantur. uide ceruum uiperas de latebris eruentem spiritu diuino, qui erat in naribus eius, sicut dixit Iob. conuersus inquit Paulus in spiritu et respiciens cum dolore ad pythonem ait: praecipio tibi in nomine domini Iesu Christi continuo exire ab ea. et exiuit eadem hora. uide ceruum quando uenit ad baptismum et sacri fontis ablutus inriguo omnia persecutionis uenena reiecit. uide ceruum dominum Iesum, quando uenit ad Iohannem Baptistam et dicenti sibi Iohanni: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo. et hoc dicto in aquas salutem sitiens publicam tota auiditate descendit. sed iam satis nobis in exordio tractatus sicut in principio anni more uulgi ceruus adlusit. pergamus ad cetera.
4.6
Interpellat, ut dixi, Dauid dicens ad dominum: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te, deus. sitiuit anima mea ad deum uiuum. quando ueniam et parebo ante faciem dei? aestuat sanctus nec sese capit— maior est enim animi magnificentia quam cuiuslibet corporis magnitudo— et securus menti de terris ad caelestia euolare desiderat, sicut et alibi dicit ipse: quis dabit mihi pinnas sicut columbae: et uolabo et requiescam. hic enim laquei, quibus etsi non inplicatur iustus, tamen inpeditur: hic dolores et sollicitudines, illic laetitia, ubi gratia: hic postremo corporis uincula, quae Paulus soluere gestiebat, ut omnibus exutus inpedimentis domino liber adsisteret. hoc ergo sitiebat anima Dauid, ut iam non per fidem, sed faciem ad faciem deum uideret, nec solum peregrinaretur a corpore, sed corpore solueretur; dissolui enim et cum Christo esse multo melius, quia iusto mori est lucrum. et grande quidem lucrum carere peccato, delictorum inlecebris non moueri. quis enim mundus ab sorde, quando nec unius diei uita hominis in terra caret delictorum contagione? uiuendo ergo innocentiae damna contrahimus, morte finem erroris adipiscimur. lucrum ergo morte adquiritur, uitae autem usu tamquam miseris debitoribus usurarii nominis ad reatum faenus augetur. et bene sitit anima, quae festinat ad fontem, non aquae istius, sed uitae aeternae, de quo supra dixit: quoniam apud te fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. merito ergo Dauid properabat peruenire et apparere ante faciem dei, cuius uultus lumen est, quia omnes quos dominus spectat inluminat.
4.7
Fuerunt inquit mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus? ibi bene lacrimae panęş sunt, ubi esuritur iustitia. beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. sunt igitur lacrimae quae panes sunt et confirmant cor hominis. cui disputationi etiam illud Ecclesiasticum conuenit dictum: mitte panem tuum ante faciem aquae, quia ibi panis caelestis, ubi aqua gratiae, quoniam recte accipiunt substantiam uerbi et mysticae rationis alimentum quibus flumina aquae uiuae de uentre labuntur. similiter quoque ibi panis hic uiuus, ubi aqua lacrimarum et fletus est paenitentiae. sic enim scriptum est: in fletu exierunt, et in consolatione reuocabo eos.
4.8
beati ergo quorum lacrimae panes, qui ridere meruerunt, quia] beati qui fletis. horum memor inquit effudi super me animam meam. sanctus colligit ab his quae foris sunt et supra se effundit animam suam, ut anima supra corpus effusa infirmitatem carnis abscondat, tegat corporis adpetentiam et uirtus ubique animae mentisque praetendat. unde et in posterioribus dicit: effundam in conspectu eius orationem meam. ubi effunditur oratio, ibi tecta peccata sunt. quorum autem memorem se dicit? eorum utique quae desiderabat, ut ueniret et appareret in conspectu dei, ut eius aulam illam uideret aeternam, in qua spatiabatur animo et praesumpto delectabatur ingressu.
4.9
quoniam ingrediar inquit in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoce exultationis et confessionis sonitus epulantis. non inmerito flebat, quoniam uersaretur in terris, cui caelestia tabernacula deberentur et quem aulae potentis expectaret introitus. denique illam solam omnibus regni sui opibus praeferebat, sicut ipse testificatus est alibi dicens: unam petiui a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et ut uideam delectationem domini. delectatio domini in ecclesia est. ecclesia est imago caelestium; etenim postquam umbra praeteriit, imago successit. umbra synagoga est: in umbra lex, in euangelio ueritas. ideo in euangelii lumine ueritatis imago resplendet. flebat igitur propheta quia differebantur plena gratia bona et referta laetitiae.
4.10
Denique et in posterioribus dicit: heu me quodincolatus meus prolongatus est! et ideo interpellabat dominum, quia ad meliora properabat. in ipsis tamen adflictationibus saeculi magna erat consolatio praesentium, spes futurorum. quis enim non erigeret animum, qui posset sperare in tabernaculo caelesti beata illa sibi consortia reseruari? sed quia infirmae condicioni plerumque futura taedio sunt, praesentia uexationi, ideo et sancti prophetae insurgentibus corporis fluctibus anima turbabatur.
4.11
nolo enim mireris si propheta animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse dominus Iesus: nunc anima mea turbata est. qui enim suscepit nostras infirmitates nostrum quoque suscepit affectum, in quo et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors enim uoluntaria maestitiam habere non potuerat, in qua futura erat uniuersorum laetitia, uniuersorum refectio. de qua et alibi dixit: et surrexi et uidi, et somnus dulcis mihi factus est. bonus somnus qui fecit non esurire esurientes. non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparauit. quomodo ergo anima eius timore turbata est, qui fecit aliorum animas non timere? tristis ergo usque ad mortem, donec consummaretur gratia. quod probatur ipsius testimonio dicentis de morte sua: baptisma habeo baptizari. et quomodo angor, usque dum perficiatur?
4.12
turbatus igitur Dauid lubricis saeculi huius anfractibus dicit: quare tristis es, anima, quare conturbas me? spera in deum, quoniam confitebor illi: salutare uultus mei et deus meus. ergo quando anxii et solliciti sumus, spes nos futurorum expectatione confirmet. uide singula. spera, quoniam confitebor, inquit, non\' confiteor,\' sed confitebor); hoc est: tunc melius confitebor, quando reuelata facie gloriam dei speculatus in eandem imaginem reformabor.
4.13
subito cum se consolaretur, in se reuersus ait: ad me ipsum anima mea turbata est, id est: qui alios confirmare debeo ipse conturbor, et quia ex me non habeo firmamentum, de auctore sumamus.
4.14
: Propterea inquit memor ero tui, domine, de terra Iordanis et Hermonin. memor est de terra Iordanis, in quo gratia memoriam deuotionis accumulat. in Iordanen Neman Syrus ille descendit et mundus a lepra factus est. in Iordane baptizatus est Christus, quando formam lauacri salutaris instituit. Iordanis nomen descensionem significat, quam descendit dominus Iesus, qui a contagio delictorum uicinos\' Iordanis fluminis emundauit. hic fluuius exit de Aegypto et diuidit terram repromissionis. ergo qui turbatur, si boni consulit, ex Aegypto exit et sequitur uiam lucis; Hermonin enim uiam lucernae interpretati sunt. exi ergo prius ex Aegypto, si uis lumen Christi uidere. exiuit Chananaea a finibus gentium et Christum inuenit, cui dicebat: misereremei, fili Dauid! exiuit ex Aegypto Moyses et propheta factus est et remissus ad populum, ut de terra adflictionis eorum animas liberaret. lucerna autem Christi in corpore. haec tibi lucerna uiam monstrat. unde et sanctus ait: lucerna pedibus meis uerbum tuum, lucerna, quod inluminauerit animas uniuersorum et in tenebris uiam monstrauerit. euangelium uia lucernae est; in umbra lucet, id est in saeculo. unde et alibi habes: niue dealbabuntur m Selmon, id est in obumbratione.
4.15
Iordanis quoque Christus, qui diuidit terram. quomodo diuidat audi: et tuam ipsius animam pertransibit gladius ad reuelandas multorum cordium cogitationes, eo quod sit nostrarum diuisor animarum, qui in intima cordis secreta descendat et cogitationes mentium deprehendat. hic gladius uerbum est dei uiuum. denique ad Hebraeos sic legis: uiuum enim uerbum dei et ualidum et acutius omni gladio acutissimo penetrat usque ad diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum. hic est fons Siloa, qui dicitur missus, quoniam Christus a patre dixit esse se missum. est et illa diuisio, quae colligitur ex eo quod ripam utramque Iordanis tribus incoluerint Iudaeorum, quoniam filius hominis, qui posterioribus temporibus descendit e caelo, uerus ille Iordanis, uerus ille diuisor terrestrium atque caelestium diuidnam possessionem patribus dedit, unam quae possideretur in terris, alteram quae futurae uitae meritis seruaretur. quorum utrumque soli conuenit Christo, uel caelestia diuidere uel occulta deprehendere; interiora enim diuidit qui occulta deprendit, quod est utique diuinitatis insigne. denique sic habes scriptum quia deus dixit: laetabor et diuidam Sicima. haec est illa magnifica portio, quam Iacob filio suo Ioseph praestantiorem omnibus deputauit. unde ait: ego autem do tibi Sicima magnificam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorraeorum in gladio meo et sagitta. quod diuisio soli domino deberetur, quae uerbo, hoc est spiritali illo ueri Solomonis gladio conprehenditur. quid est soli? patri sine Christo aut Christo sine patre? minime. cum solum dico patrem, filium non separo, quia in sinu et secreto patris filius est. cum solum filium dico, et patrem iungo, sicut iunxit et filius dicens: ecce uenit hora, ut me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est. sic ergo et pater beatus et solus potens dicitur, ut ab eo filius non sequestretur, qui in patre semper est. denique praeclare Iohannes: in principio erat uerbum, sed sine patre non erat. et deus pater erat, sed non erat sine uerbo, quia uerbum erat apud deum.
4.16
Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius latentem distinxit affectum. haec Sicima est Maria, cuius animam gladius dei transit et diuidit. haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. quae sit ascendens, audi dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae graece ἐναργή ς dicitur, quod fide operibusque resplendeat. cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre meo, qui in caelis est.
4.17
memor ergo est dei Dauid de terra Iordanis et Hermonin a monte modico. quis est iste mons modicus? consideremus ne forte diuinitas Christi mons magnus. denique caelum et terram compleo dicit dominus. si ergo diuinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio eius mons exiguus est. utrumque ergo Christus, et magnus mons et minor: magnus uere, quia magnus dominus et magna uirtus eius, minor, quia scriptum est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde Esaias dicit: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. idem tamen et ex magno minor factus et ex minore magnus: ex magno minor, quia cum in forma dei esset, semet ipsum exinaniuit et formam serui accepit, et ex minore magnus, quia dicit Daniel: et lapis, qui elisit imaginem, factus est mons magnus et impleuit omnem terram. lapis hic si requiris qui sit, agnosce: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. idem tamen et cum exiguus uideretur, magnus erat. cui rei adstipulatur Esaias dicens: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius initium super umeros eius, et uocatur magni consilii angelus. omnia propter te Christus, lapis propter te, ut tu aedificeris, mons propter te, ut tu ascendas. ascende ergo supra montem, qui caelestia petis. ideo inclinauit caelum, ut tu esses uicinior, ideo adsurrexit in uerticem montis, ut te) eleuaret.
4.18
non inmerito ergo abyssus abyssum inuocabat, ut iste mons fieret exiguus, de quo ait propheta: abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum. non praeualebat uetus testamentum ad istius mundi redemptionem; inuocabat et quasi ad auxilium arcessebat nouum testamentum. clamabat lex adnuntians euangelium. erat enim semiplena et ideo erat necessarium, ut ueniret qui legem inpleret. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui uenit legem implere, non soluere. quomodo abyssus lex audi dicentem: iudicia tua sicut abyssus multa. simul hinc intellege utrumque unius esse sapientiae testamentum, quod quasi suum uenit implere. cataractas autem intellegimus profunda uerborum et uim caelestis eloquii, quae fluxere nobis sicut imber e caelo. ergo remedium taediorum omnium Christus et scriptura diuina atque in temptationibus unum perfugium.
4.19
Denique ubi aduertit Dauid quod eleuationes fluctuum saecularium super se. uenirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo uitae, memor domini miserationum. quas innumeris promisit oraculis, ad precem conuersus inter- pellat deum sciens quod misericordia eius in luce mandatur, id est in lege, quia lux praecepta tua, in temptationibus autem quasi in noctis tenebris manifestatur. unde tamquam uiator, qui repatriare desideret et peruenire quo tendit, confragoso tamen uitae huius itinere fatigatus ducem arcessit et adleuamentum obsecrat.
4.20
apud me inquit oratio deo uitae meae; dicam deo: susceptor meus es. bene nota iam sibi quaerit auxilia et promissi auctorem conuenit atque usitati muneris praebitorem, ut in subueniendo, si meritum hominis offendit, diuinum non offendat exemplum. dicit aliqui:( quando suscepit eum deus)? ut hoc adstruamus, ueni mecum ad scripturae sacrae exordium, uide quomodo dominus manibus suis de luto hominem figurauerit, unde et hic ipse in posterioribus dicit: manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. quasi figulus quidam deus fabricam carnis est operatus humanae. et ad Hieremiam dicitur: descende in domum figuli, et illic audies uerba mea. figulo utique saepe contingit, ut dum uas fingitur, cadat de manibus eius et iterum colligat lutum, ut uas reformet. denique et Hieremias dicit: descendi et uidi quo modo cecidit uas, quod ipse faciebat in manibus suis. et iterum inquit: fecit uas aliud quo modo placuit illi. recte ergo susceptor dicitur, quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formauit. humani figuli uasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam. omnes sumus fictilia uasa: etsi rex sit aliqui, uas fictile est: etsi apostolus, uas est. unde et Paulus: habemus, inquit thensaurum istum in uasis fictilibus et propheta de rege dicit: depretiatus est Iechonias sicut uas, cuius opera non est necessaria. et addidit: terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. quasi patrio iure deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et terra eos scribit qui filii terrae sunt. unde cum Iudaei accusarent adulteram, dominus Iesus digito scribebat in terra. iusti autem non in terra scribuntur, ut legimus. quibus dicitur: gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.
4.21
suscepit ergo nos dominus, quando nos finxit: suscipit et quando iubet nasci. unde ait iustus: suscepisti me ex utero matris meae. cuius matris? priusquam te formarem in utero, noui te. quos format et suscipit; exeuntes quoque suscipit: et priusquam exires de uulua matris, sanctificaui te. susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur, et qui uisitatione susceperit, ut protegat. unde alibi ipse dicit propheta: qui habitat in adiutorio altissimi, dicet domino: susceptor meus es tu et refugium meum. prima susceptio est operationis, secunda defensionis. denique audi Moysen dicentem: extendens alas suas adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas. sicut aquila suscepit, quae fetus suos examinare consueuit, ut teneat atque enutriat quibus ueri indolem partus et incorruptae gratiam naturae adstipulari aduerterit aut repellat in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit.
4.22
Quare me oblitus es et quare me repulisti? deus non obliuiscitur— inpossibile est enim ut obliuiscatur, cui omnia quae sunt facta et futura praesentia sunt—, sed nostra peccata meritum ei obliuionis infundunt, ut obliteret eos quos indignos sua uisitatione cognouerit; eos enim cognoscit dominus qui sunt ipsius. tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: non noui uos. quis est ergo qui possit deo dicere: quare me oblitus es? sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmibus est. sanctus dicit quasi meriti sui conscius, et tamen quo sanctior, hoc humilior. quodsi uix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: quare operis tui oblitus es, quare uisitationis tuae oblitus es, postremo quare infirmitatis meae oblitus es? quid est enim homo nisi quia uisitas eum? non ergo obliuiscaris infirmum. memento, domine, quia infirmum me fecisti, memento quia puluerem me finxisti. quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de uultu tuo soliditas mea prodeat? cum auerteris faciem, turbabuntur omnia: si intendas, uae mihi. non habes quod in me aspicias nisi contagia delictorum; nec deseri utile nec uideri est, quia dum uidemur offendimus. possumus tamen aestimare quia non repellit quos uidet, quia emundat quos aspicit. ignis ante eum ardet, qui crimen exurat.
4.23
bonum est ergo nobis, ut non repellamur. ideo queritur Dauid, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus. denique in posterioribus dixit: in te confirmatus sum ex utero. sed et supra scriptum habemus: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae deus meus es tu. bonum est et proici, sed in deum. denique ex persona Christi hoc in XXI psalmo dicitur, qui uere in patrem de utero proiectus est uirginis; non enim terrena eum excepere morientem. unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad patrem dixit: in manus tuas commendo spiritum meum.
4.24
non ergo aliqui addant: domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inueni meo neque in Graeco neque in euangelio, quod est euidentius. denique supra dixerat: pater, dimitte illis hoc peccatum, et ideo tamquam patri in manus eius commendare se spiritum suum, in cuius sinu semper est filius. quamquam etsi addant quod dixerit domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur.
4.25
ergo proiectus est de utero in patrem, de uentre matris suae, hoc est: definiuit quod ille uterus qui proiecit eum uenter est matris. pater autem dicit: ex utero ante luciferum genui te. non proiecit utique filium pater, a quo numquam egressus est filius, sicut ipse ait: traditus sum et non egrediebar. non proiecit eum, cui eiusdem substantiae unitate conectitur. potest ergo et sic legi: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae, ut sequatur: deus meus es tu, ne discedas a me. potest et sic: de uentre matris meae deus meus es tu, quoniam et in utero positus a te numquam recessi; tecum eram qui tamquam Ionas in utero ceti positus te pro populo deprecabar. et uere de uentre matris suae cum deo erat, secundum quod scriptum est: quoniam priusquam sciret puer bonum aut malum, elegit quod bonum est et: antequam patrem uocaret aut matrem, uirtutem Damasci et spolia Samariae depraedatus est, ut gentibus euocatis regnum patri piae cultu deuotionis adquireret.
4.26
Uideamus cetera. quare inquit me reppulisti et quare tristis incedo, dum adfligit me inimicus, confringit ossa mea? exprobrauerunt mihi qui tribulant me, dum dicitur mihi cottidie: ubi est deus tuus? quare tristis es, anima? et. reliqua. prima interpellatio querellam habuit, quod conperendinarentur bona, quorum iam fructus desiderabatur. secunda interpellatio, quod expectatus prudentibus Christi differebatur aduentus, quem lex adnuntiauerat, quem prophetae pollicebantur, et eo inpatientius aestuabant corda iustorum, quoniam ad omnium redemptionem cognouerant esse uenturum...... quoque uniuersorum, quibus euangelico tramite uiam uirtutis aperiret bonorumque operum semitas demonstraret, sicut ipse dixit m Prouerbiis: dominus creauit me principium uiarum suarum. ideo ergo dicebatur ei: ubi est deus tuus? quia adhuc non uenerat Christus, sed sperabatur. saeuiebat ergo diabolus, ut obtereret quos sciebat in aduentum domini credituros, et< eos> diuersis adflictabat exitiis. interpellat ergo Dauid, ut morantem excitet questu prophetico, festinare urgeat, admoneat subuenire. habemus similitudinem huius interpellationis etiam in posterioribus, ubi dicit idem propheta: ut quid reppulisti nos, deus, in finem? et ibi aperte quod congregationis suae oblitus sit et uirgam suae hereditatis abiecerit flebiliter deplorauit et quod in plebem dei insurrexerint eius inimici, de quibus ait: et gloriati sunt qui oderunt te in medio festi tui. forte hic uersiculus uideretur Assyrios declarare, qui triumphauerunt populum Iudaeorum, nisi sequeretur: posuerunt signa sua signa, et non cognoui. signa semper in bello sunt, quae proeliaturos praeire consuerunt et agmen ducere militare. unusquisque numerus aut legio signa sequitur sua. et si dispersi fuerint bellorum tumultu, eo ubi signa sua esse perspexerint quamquam longe positi reuertuntur. unusquisque ductor haec signa constituit et sequenda praescribit. sed sunt etiam alia signa, quae uictor hostis inponit et tamquam cap-. tiuis obseruanda decernit, sed qui fidelis est miles propria signa sequitur, non cognoscit aliena.
4.27
quae sint aliena signa intentius et inpensius consideremus. signum suum posuit Christus in frontibus singulorum; ibi quoque antichristus signa sua ponit, ut proprios recognoscat. sed qui in occulto Iudaeus est, illi uerus confessor dicit: posuerunt signa sua signa, et non cognoui. posuerunt diabolus et ministri eius, sed ego nesciui illa, quia non consensi artibus eius, non adquieui eius imperiis. posuit Assyrius Nabuchodonosor. signa pueris Hebraeorum et mutauit illis nomina et praecepit, ut adorarent imaginem eius et recederent ab sollemnibus patrum suorum ritusque Chaldaeos posthabita dei lege sequerentur. constituit hoc rex, sed statuit Daniel in corde suo, ut regalis mensae contagia declinaret. recte ergo ei conuenit dicere quia signa non cognouit aliena. iussum erat ut Hebraei pueri adorarent imaginem regis; responderunt ei: non adoramus imaginem tuam. apte ergo dixit unusquisque eorum: posuerunt signa sua signa, et non cognoui, id est non sum expertus, non ullo consensu recepi, non aliqua societate in me transtuli. unde et de dei filio legimus quia peccatum non cognouit. et alibi habes: quoniam qui custodit mandatum non cognoscit uerbum nequam, cum liquido clareat quia non cognitio inprobitatis, sed societas criminosa sit. ipse etiam Dauid in posterioribus dicit: declinantes autem a me malignos non cognoscebam, ubi autem uoluerint haec signa aduersarii ponere declarat. sicut in uia inquit supra summum. quasi in silua lignorum securibus conciderunt ianuas eius in id ipsum, bipenni et ascia deiecerunt illud. quid sibi hoc uult nisi ut ostendat quia fides nostra non quasi in uia esse debeat, ne ueniant uolucres caeli et auferant eam, sicut uerbum illud, quod legis in euangelio, non debere circa uias et semitas seminari?
4.28
! Ergo uolentes fidem sancti huiusce eradicare aduersarii, qui non uident signa sua in corde eius, temptauerunt quasi in uia, id est in peruio conlocare; cor autem in summo est, quia oculi sapientis in capite eius. et posuerunt signa quasi in silua lignorum, quae cito exuruntur igne aut securibus conciduntur; exit enim ignis de silua et exurit etiam caedros Libani. hoc autem faciendum putarunt, ut polluerent diuini nominis tabernaculum, quod in nobis est. sicut enim templum dei sumus, ita sumus et tabernaculum dei, in quo domini festa celebrantur. ergo tu, o homo, summum tuum custodi, ut conquasses capita inimicorum uerticem capilli perambulantium— in superfluis enim perambulant, non in sanctis: in uertice capilli, non in uertice deuotionis et fidei—, et si spiritus potestatem habentis in te ascendat, ut habes in Ecclesiaste, locum tuum non derelinquas. etenim superiorem te Christus constituit, quem ad imaginem dei fecit. tene ergo superiorem fidei et pietatis locum, quem a Christo accepisti, ut superior factus ascendentem de inferioribus, hoc est de terrenis et saecularibus spiritum nequam facile repellas et signa eius non suscipias in pectore tuo. non occupet animae tuae uestibula nec introitus mentis tuae et quasi in silua lignorum ignibus suis fragilia et caduca populetur aut securibus suis ianuas tui cordis excidat. sit igitur in nobis non silua, sed uinea: sit porta nostri oris et cordis clausa diligentius, ne hostis introeat. cito diffindit ianuam, si patentem inuenerit; at uero Christus pulsat, non deicit,. qui confortauit, o Hierusalem, seras portarum tuarum. Christus manu pulsat, ut aperias, aduersarius securibus concidit, et ideo scriptum est, ne securis et malleus in domum dei intret. foris debet esse superbia ac fallacia, non intus; foris enim pugnae, pax intus, quae supra omnem intellectum est. non scindatur ferro anima tua, sed ut anima Ioseph ita anima tua ferrum pertranseat, ne principale tuum uelut quoddam tabernaculum uerbi in ipso fidei principio et doctrinae spiritalis diruatur ingressu. fundatus enim usu atque exercitatione immobilis perseuerat nec locum dat ei qui in summum quasi transfigurans se in angelum lucis conatur ascendere. qui si in nobis sua signa non uiderit, auctoritatem resistendi habere non poterit. ergo ne adfligat nos inimicus, ne ossa nostra confringat, non deficiamus perseuerare in Christo, ut dicat de nobis: triduum habent quod perseuerant mecum, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia. beatus, cui ipse cordis dederit firmamentum, ut deficere non possit in istius uitae tramite constitutus. non deficit qui sperat in domino atque ei intimo confitetur affectu, quandoquidem etiam eques ille, cuius equi calcaneum serpens momordit, etsi retro cecidit, deceptus tamen non est, quia salutem expectauit a domino.
4.29
Tertia quoque interpellatio, quod in medio hominum nequitias exercentium constitutus causam suam ab eorum contagio cupiat separari. quod multi ad dominum Iesum referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere iudicium, qui uincit cum iudicatur. habet enim a uiro iniquo iudicium, in quod uolens Christus ingreditur, ut habes scriptum: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te? ceterum cum ipsi omne iudicium dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod- potest ipse subire iudicium? si iudicium patris arbitrantur filio esse subeundum, pater utique non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. pater honorat filium, et tu diiudicas? hoc eo posuimus, ne quia nos arbitraretur quasi metu quaestionis in locum domini subrogare personam prophetae, cum sanctus Dauid praeuidens spiritu insurrecturos Iudaeos aduersus domini passionem iudicium suae fidei non pertimescat, discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat, ne malis generis sui et posteritatis- heredibus prosapia totius Iudaici generis implicetur.
4.30
non inmerito ergo turbatur, qui uidet sibi aduersus carnem et sanguinem esse luctamen, atque in se ipso sibi graue esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non ualeat, nisi caeleste auxilium suffragetur; nemo enim grauior hostis homini quam domestici eius. quid autem tam domesticum quam sibi homo et suae carnis infirmitas? et ideo festinat propheta et toto precatur affectu, ut Christus adueniat, fortitudo uniuersorum, qui suscipiat omnes infirmitates et faciat utraque unum conpugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias sublato soluat pariete, qui internum quominus in concordiam conueniret diuidebat affectum. ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis, qui legis et aequitatis inmemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium, repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret uenire qui promiserat remedio se futurum, et tamquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda reuocatus orabat, ut squalorem huius saeculi repulsura lux inradiaret, aeterna adesset ueritas, quae fallacem imaginem mundi huius aboleret.
4.31
adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe remissio peccatorum.
4.32
Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. pulchre dixit quasi Adam: et introibo. eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. decore quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum dei rediret. auersus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probauit. latebat Cain alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit heredes. occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. nullius prope iam sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris germanitati pietas reseruata est. uenit dominus Iesus, ut resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. cuius munera placuerunt deo. optulit semet ipsum dominus Iesus, id est primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente quam sanguis Abel locutus in terra est. respexit deus in eius munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis reliquit heredibus. recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam.
4.33
adstruamus hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum hominis et auersatus sit dominus prius sacrificia et postea sit eidem reconciliatus. habemus in Esaiae libro scriptum dicente deo: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit dominus. plenus sum, id est: abundo meis, uestra non quaero, holocautomata arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum, nolo, nec sic ueniatis in conspectum meam. et utique a fetu pecorum optulerat Abel sacrificium, in quo placuerat deo. sed typum non requirebat, qui expectabat sacrificii ueritatem; expectabatur enim passio domini salutaris. quis enim inquit ista requisiuit de manibus uestris? calcare regiam meam non adponetis. et infra: cum extenderitis manus ad me, auertam faciem meam a uobis. sed lauamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis uestris. iudicate pupillo et iustificate uiduam et uenite disputemus, dicit dominus. claret igitur quod et ante auersus sit dominus a sacrificiis hominis et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur.
4.34
Ideo ergo securus intrat qui ad domini ingreditur misericordiam. denique bono seruo dicitur: intra in gaudium domini tui, de seruo autem nequam dicitur: tollite illum in tenebras exteriores. ideo et Adam eiectus de patria caelesti et illa sede paradisi in insulam peccati est relegatus. recte ergo dicit scriptura: renouamini, insulae, quia peccatorum fluctibus sicut insulae m istius mundi freto circumuenimur. istae ergo insulae per aduentum domini peccatorum remissione renouatae sunt, id est homines in lauacro medii inter aquas quasi insulae constituti tundebantur undarum molibus sicut insulae sonoris peccatorum relidentibus fluctibus, sicut insulae, in quibus ante uelut fraudum scopulis erant simplicibus crebra naufragia, quia dolus erat in corde et in ore blanditiae. at uero posteaquam dominus Iesus, in quo dolus non est, adueniens in hunc mundum caelestis expositione doctrinae humanarum profunda mentium serenauit et tranquillitatem refudit affectibus singulorum auferens saepem discordiae, quasi quaedam portuum coepere adpropinquantibus suffragia, ut unusquisque nauigium suae quietis in proximi aut fratris constituat affectu et in secessu quodam piae mentis haereat litorali.
4.35
non inmerito ergo tamquam renouatus clamat Dauid: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. ut qui supra se inueterasse inter inimicos suos dixerat, uti in sexto legimus psalmo, hic ait iuuentutem sibi ex inueterata prolapsionis humanae senectute renouatam. renouamur enim per lauacri regenerationem, renouamur per spiritus sancti effusionem, renouabimur etiam per resurrectionem, sicut in posterioribus dicit: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. quomodo renouemur audi: asperges me hysopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. et in Esaia ait: si fuerint peccata uestra ut foenicium, ut niuem dealbabo. recte renouatur qui de tenebris peccatorum in lucem uirtutum mutatur et gratiam, ut qui taetra prius conluuione sordebat supra niuem albenti nimis fulgore resplendeat.
4.36
Confitebor tibi in cithara, deus meus. habet citharam suam anima nostra; neque enim diceret Paulus: orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente, nisi haberet citharam, quae plectro sancti spiritus resultaret. cithara est caro nostra, quando peccato moritur, ut deo uiuat: cithara est, quando septiformem accipit spiritum in baptismatis sacramento. testudo enim dum uiuit, luto mergitur; ubi mortua fuerit, tegmen eius aptatur in usum canendi et piae gratiam disciplinae, ut septem uocum discrimina numeris modulantibus obloquatur. similiter caro nostra, si uiuat inlecebris corporalibus, in quodam caeno uiuit et uoragine uoluptatum: si luxuriae moriatur atque incontinentiae, tunc ueram uitam resumit, tunc edere incipit bonorum operum dulce modulamen. dulcis sonus est castimoniae, dulcis sonus timentium deum. denique in omnem terram exiuit sonus eorum. dulcis sonus est fidei, quae adnuntiatur, ut scriptum est, in uniuerso mundo. hic sonus a nobis exeat ad deum, sicut exiuit etiam a Thessalonicensibus, ut etiam non canentes canamus et bonorum concentu operum dominum praedicemus, cui est honor gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).