Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Exameron
AmbroseExam 2.1 · opp-lat1More by Ambrose
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrose" aria-label="More works by Ambrose"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
DIES SECUNDUS. Diem primum uel potius unum— maneat enim ei pro- phetici praerogatiua sermonis— ut potuimus absoluimus. in quo conditum caelum, terram creatam, aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque tenebrarum dei omnipotentis et domini Iesu Christi, sancti quoque spiritus operatione cognouimus. quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum adsurgere et insolubili concordiae caritatisque lege in societatem et coniunctionem sui tam distantia conuenire, ut quae discreta natura sunt in unitatis et pacis uinculum uelut indiniduaindiuidua conpassione nectantur? aut quis haec uidens possibilit. atem rationis infirmo ingenio rimetur? quae omnia uis diuina inconprehensibilis humanis mentibus et ineffabilis sermonibus nostris uoluntatis suae auctoritate contexuit.
2.2
fecit igitur deus caelum et terram et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inuentor, sed tamquam operator naturae. nam quomodo sibi conueniunt operatoria inpassibilis dei uirtus et passibilis materiae natura tamquam altera ab altera quo indiguerint mutuantes? nam si increata materia, uidetur ergo deo creandae potestas materiae defuisse et ab ea operationi subiacentia mutuatus: si uero inconposita, mirum admodum coaeternam deo materiem decorem sibi B non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit,. sed sine tempore ipsa possederit. plus ergo inuenit operator omnium quam contulit: inuenit materiem, in qua posset operari, contulit autem figuram, quae decorem inuentis rebus adferret. unde excipiendus a ceteris tamquam dies unus, non conferendus cum ceteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita et causae esse coeperunt, quibus mundi huius atque uniuersae uisibilis creaturae fulta substantia est. quare ad secundi diei miranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem, sed secundum scripturam ad laudem refe- renda est creatoris. uos igitur quaeso ut naturaliter aestimare
2.3
quae dicimus probabiliter ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones et inanem seductionem suasoriae ueri similia colligentes, sed secundum regulam ueritatis, quae oraculis diuini sermonis exprimitur et contemplatione tantae maiestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: confirma me in uerbis tuis: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, domine. omnia praecepta tua ueritas. non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae uoluit fecit abundans plenitudine diuinitatis suae, consideremus quae facta sunt et naturae possibilitatem interrogemus. neque enim cum in euangelio leprosum curaret, caecis uisum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa medicinae ordinem recognouit, sed potestatem domini miratus dedit, ut scriptum est, deo laudem. neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum et mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut diuideretur mare rubrum, sed diuinae imperio potestatis obtemperans. unde et ipse ait: dextera manus tua, domine, glorificata est in uirtute, dextera manus tua, domine, confregit inimicos. illo igitur, sancta plebs, eleua mentem tuam et totum animum tuum eo confer. non sic deus uidet quemadmodum homo. deus in corde, homo in facie. nec sic igitur homo uidet quemadmodum deus. audis quia deus uidit et laudauit. noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt opinionibusque colligere, farciuntur quae deus uidit et probauit ea tu retractanda non putes.
2.4
Et dixit deus: fiat firmamentum inter medium aquae et sit discernens inter aquam. et factum est sic. audi uerba dei: fiat dicit. iubentis est, non aestimantis, imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras colligit, non pondus examinat. uoluntas eius mensura rerum est, sermo eius finis est operis.\' fiat\' inquit\' fauorum inter mediam aquam\'. firmum est omne quod statuit deus. et satis pulchre praemisit ferunt firmamentum\\ antequam subiceret\' inter mediam aquam>, ut tu prius crederes firmamentum ex praecepto dei factum quam de aquarum proflua qualitate dubitares. si naturam elementorum consideres, quomodo inter aquas solidatum est firmamentum? illae profluunt, illud constringitur: illae currunt, hoc manet. et sit inquit discernens inter aquam. sed aqua confundere, non discernere solet. quomodo iubet quod scit secundum elementorum rationem esse contrarium? sed cum sermo eius ortus naturae sit, iure usurpat dare legem naturae qui originem dedit.
2.5
sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum sit quod in superioribus caelum appellauit an aliud et si duo caeli an plures. nam sunt qui unum caelum esse dicant nec alterius caeli faciendi, dum esset una flantibus, ut ipsi aiunt, potuisse subpetere substantiam, quoniam cum omnis superiori caelo esset expensa, nihil reliqui fuit quod ad aedificationem secundi caeli tertiiue proficeret. alii uero innumeros caelos et mundos esse adserunt, quos inrident sui— non enim nobiscum illis maior quam cum suis pugna est— qui geometricis numeris et necessitatibus conteuduntcontendunt probare quod aliud caelum esse non possit nec pati naturam, ut aut secundum aut tertium sit, nec operatoris uirtutem idoneam, ut multos caelos faceret. et quis non hanc eorum artificem facundiam inrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura eiusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures caelos facere potuerit, de quo scriptum est: dominus autem caelos fecit et alibi: omnia quaecumque uoluitnoluit fecit. quid enim difficile ei cui uelle fecisse est? fluitat igitur illis inpossibilitatis ratio, cum de deo disputant, cui uere dicitur quia inpossibile nihil tibi est.
2.6
itaque nos non solum secundum, sed tertium caelum esse negare non possumus, cum apostolus raptum se ad tertium caelum scriptorum suorum testificatione confirmet. Dauid etiam caelos caelorum in illo landantiumlaudantium deum constituit choro. quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus uel potius globis conexa memorant omnia. quos sibi innexos et uelut insertos uersanuersari retro et contrario ceteris motu ferri arbitrantur eoque inpulsu et motu ipsorum orbium dulcem quendam et plenum suauitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu et acuta cum grauibus temperante ita uarios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suauitatem.
2.7
huius rei fidem si requiras atque expetas sensu nobis et auditu probari, haesitant. formica si uera. foret, quomodo tanto motu orbium concrepante, cum ille caelestis orbis, cui adfixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione uoluuntur, concitatiorem habeat conuersionem atque acutum sonum excitet, hic autem lunaris grauissimum, non audiretur a nobis, cum leuiora audire soleamus? fidem ergo eius disputationis si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, referunt obsurduisse aures nostras et hebetiorem nobis sensum audiendi factum propter illam a principio nostrae generationis concepti sonitus consuetudinem et exemplum adferunt eo quod Nilus, fluuiorum maximus, eo uidelicet loci, ubi se ex altissimis montibus in catadupa illa praecipitat, magnitudine fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere carere dicantur. sed facile his ipsa respondet ueritas. nam qui tonitrua audimus nubium conlisione generata tantorum orbium conuersiones, qui maiore utique sicut motu ferri aestimantur, ita uehementiores sonitus excitarent, non audiremus? addunt praeterea ideo sonum hunc non peruenire ad terras, ne capti homines per suauitatem eius atque dulcedinem, quam celerrimus ille caelorum efficit motus, ab orientalibus partibus usque in occasum propria negotia atque opera derelinquerent et omnia hic otiosa remanerent quodam humanae ad caelestes sonos mentis excessu. sed ea quae sunt aliena ab studio nostro et a diuinae lectionis serie his qui foris sunt relinquamus:- nos inhaereamus scripturarum caelestium magisterio.
2.8
Propositum igitur nobis est quia dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquam et aquam. et hinc tractatur, utrum hoc firmamentum appellet, quod ante iam fecit, de quo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram. nec fallit quod aliqui ante nos ita acceperint, eo quod supra creatum auctore deo et conditum caelum scriptura expresserit, hic expositionem operis creationisque diffuderit, ut ibi quasi summa operis breuiter conprehensa sit, hic operationis qualitas per ipsas concurrentium rerum digesta sit species. sed mouet nos quia et nomen aliud significatur et species solidior et causa discernitur et persona cooperatoris adiungitur. sic enim scriptum est: et discreuit deus inter medium aquae, quae erat sub firmamento, et inter medium aquae, quae erat super firmamentum.
2.9
et primo uolunt id destruere quod frequenti scripturarum lectione inolitum nostris et inpressum est mentibus, quia aquae super caelos esse non possunt, dicentes rotundum esse orbem illum caeli, cuius in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est. quomodo enim aqua super orbem stare ut aiunt potest, cum orbis ipse uoluatur? haec est illa uersutia dialecticae. da mihi unde tibi respondeam. quod si non detur, nullum uerbum refertur. petunt sibi concedi axem caeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse inmobilem, ut astruant aquas super caelos esse non posse, quod omnes eas uoluendo se axis effunderet, quasi uero, ut concedamus illis quod postulant et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo uel longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest conprebendere nisi is qui inpletur in. omnem plenitudinem dei, ut apostolus ait. quis enim facile poterit esse diuini operis aestimator? est ergo latitudo in ipsa caeli altitudine. sunt etiam, ut de his dicamus quae scire possumus, pleraque aedificia foris rotunda, intus quadrata et foris quadrata, intus rotunda, quibus superiora plana sunt, in quibus aqua haerere soleat. quae tamen ideo dicimus, ut aduertant opiniones suas opinionibus ueri similioribus reuinci posse et desinant tantum opus dei humanae operationis et nostrae possibilitatis contemplatione metiri.
2.10
nos autem scripturarum seriem atque ordinem sequimur et opus contemplatione aestimamus auctoris, quid dictum sit et quis dixerit et cui foueri. iiatfiat mquitinquit tirmamentumfirmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquas. audio firmamentum fieri praecepto, quo diuideretur aqua et ab inferiore superior discerneretur. quid hoc manifestius? qui iussit discerni aquam interiecto et medio firmamento prouidit quemadmodum diuisa atque discreta manere possit. sermo dei uirtus naturae est et diuturnitas substantiae, quoad uelit eam manere qui statuit, sicut scriptum est: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. et ut scias quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus caeli esse, audi superiora: laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. nonne quasi aduersanti tibi dixit: quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. an non uidetur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret? deus est qui dicit, uenerabilis naturae, inaestimabilis magnitudine, inmensus in remunerationibus, inconprehensibilis in operibus eius, cuius altitudinem sapientiae quis inuestigare facilis? sed dicit filio id est brachio suo, dicit uirtuti suae, dicit sapientiae suae, dicit iustitiae. et facit filius quasi potens, facit quasi uirtus dei, facit quasi sapientia dei, facit quasi iustitia diuina. cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum caeli potuit tantae maiestatis operatione unda suspendi?
2.11
De aliis haec colligite, de his quae uidentur oculis hominum, quomodo ad Iudaeorum transitum, si rationem quaeris, se unda diuiserit. non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. gelauerunt inquit fluctus et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare? sed tibi uoluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non uidisti aestimares esse credenda. Iordanes quoque reflexo amne in suum fontem uertit. haerere aquam, cum labitur, inusitatum, redire in superiora sine ullo repagulo inpossibile habetur: sed quid inpossibile ei qui dedit posse infirmis, ut infirmus dicat: omnia possum in eo qui me confortat. dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluuia nubibus generetur an sinu nubium colligatur. uidemus plerumque exire nubes de montibus. quaero utrum de terris ascendat aqua an ea quae super caelos est largo imbre descendat. si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora quae grauior est et portetur aere, cum aer subtilior sit. aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur ita summo orbe diffunditur. si fundi, ut uolunt, non desinit, utique non desinit rapi, quia si axis caeli semper mouetur, et aqua semper hauritur. si descendit, manet ergo iugiter supra caelos, quae habet unde descendat. deinde quid obstat, si confiteantur quia aqua super caelos suspensa sit? nam quo uerbo dicunt terram in medio esse suspensam et immobilem manere, cum utique grauior sit quam aqua? ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius caelestis conuersione, quae super caelos est. sicut enim terra< in> inani suspenditur uel pondere librato undique immobilis perseuerat, ita et aqua aut grauioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum iubetur exire.
2.12
deinde cum ipsi dicant uolui orbem caeli stellis ardentibus refulgentem, nonne diuina prouidentia necessario prospexit, ut intra orbem caeli et supra orbem redundaret aqua, quae illa feruentis axis incendia temperaret? propterea quia exundat ignis et feruet, etiam aqua exundauit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus uapor laederet. quanti fontes fluuii lacus inrigant terras, quia eas internus quidam ignis uaporat! unde enim aut arbores germinarent aut frumenta uel sata prorumperent uel orta coquerentur, nisi ea interior quoque ignis animaret? qui etiam de saxis frequenter exeutiturexcutitur et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exilit. ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneant caelique clementia temperet aquarum rigorem, ita etiam aquarum redundantia non superfiuasuperflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi conueniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat ita et aqua restinguit ignem. ideoque pondere et mensura examinauit uninersauniuersa; numerata enim sunt ei et stilicidia pluuiarum, sicut in libro Iob legimus. sciens uel rerum facilem defectum fore uel solutionem uniuersitatis, si alterum exsuperaretur altero, ita utriusque temperauit dispendia, ut neque plus ignis exquoqueret neque exuberaret aqua quam inminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum detraheret et necessarium reseruaret. itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus barbarum atque Romanorum intersecans populos, donec ponto ipse condatur, Renus de iugo Alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus aduersus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus inuector: Rodanus rapido concitus cursu Tyrreni aequoris freta scindit, in quo non mediocre fertur nauigantum periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decernunt, itemque de septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitat mare— prolixum est singulorum persequi fluuiorum nomina, qui uel in nostrum mare deriuantur uel exinaniuntur oceano—, cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torretur ardoribus atque aestu soluta fatiscit in puluerem miserandi agricolae labore consumpto, ut frequenter ad potum siccatis puteis arido gurgite subsidium uitale deficiat. et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluuios siccabo, sicut per Esaiam futurum adnuntiauit. sed etiam antequam ille dies adueniat diuino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit. crebro itaque aut inundationibus mundus inclementiam quatitur aut nimio aestu et ariditate uexatur.
2.13
Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad uim caloris et incredulus non eris. multum est quod ignis absorbet quod uel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici uasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concaua, leui lucernae concepto lumine adfigunt corpori, quemadmodum calor ille omnem in se rapiat umorem? quis igitur dubitet quod ignitus aether et magno feruens uapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina nec lacus nec ipsa maria uim eius possent restinguere? et ideo desuper aqua inpetu quodam descendens in tantos plerumque imbres rumpitur, ut flumina< ac> lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. unde frequenter et solem uidemus madidum atque rorantem.
2.14
in quo euidens dat indicium, quod elementum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit. tantum autem inest illis inpugnandae ueritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse, eo quod albus sit et non rubicundus aut rutilus in speciem ignis. et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conuersionis accidere. quod ideo dicendum putant, ut nihil uideatur umoris consumere, quia calorem, quo umor uel minuitur uel plerumque exhauritur, non habet naturalem. sed nihil agunt, cum ista componunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem quis habeat an ex passione aliquaue ex causa, quia ignis omnis consumptor umoris est uel huiusmodi materiae, quam flamma consueuit exurere. nam siue ex lignis hautquaquam semiustulatis, sed inter se inflexerit ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si de igne accendas facem, siue de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleuerit, sed accidens causa generauerit. uel hinc saltem contemplentur solis calorem, quod diuersa ei deus constituit cursus sui loca et tempora, ne, si semper in isdem moraretur locis, cottidiano ea uapore exureret. mare ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, Quod ea quae fluuiis in freta influat calore absumatur, tantumque uapore diurno consumi quantum cottidie ex diuersis fluuiorum cursibus inuehatur. quod ex solis quadam diiudicatione fieri perhibetur, qui quod purum ac leue est sibi rapit, quod graue atque terrenum relinquit, ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu et suauitate potandi sit.
2.15
Sed reuertamur ad propositum. fiat firmamentum inter medium aquae. non moueat, sicut iam dixi, quia supra caelum ait, hic dicit firmamentum, quoniam et Dauid ait: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum, hoc est: mundi opus, cum uidetur, suum laudat auctorem; inuisibilis enim maiestas eius per ea quae uidentur agnoscitur. et uidetur mihi nomen caelorum commune esse, quia plurimos caelos scriptura testificatur, nomen autem esse speciale firmamentum, siquidem et hic ita habet: et uocauit firmamentum caelum, ut uideatur supra generaliter dixisse in principio caelum factum, ut omnem caelestis creaturae fabricam conprehenderet, hic autem specialem firmamenti huius exterioris soliditatem, quod dicitur caeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: benedictus es in firmamento caeli. nam caelum, quod οὺρανός graece dicitur, latine, quia inpressa stellarum lumina uelut signa habeat, tamquam caelatum appellatur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανός autem inminutionem too opaasat dicitur, quod uidetur. zpo; ἀντιδιαστολήν igitur terrae, quae obscurior est, copav6? nuncupatur, quia lucidus est, tamquam uisibilis. unde puto et illud dictum uolatilia caeli semper uident faciem patris mei, qui in caelis est et uolatilia circa firmamentum caeli, eo quod potestates, quae sunt in illo uisibili loco, spectent haec omnia et subiecta suis habeant conspectibus.
2.16
denique clausum caelum dictum est temporibus Heliae, quando in Achab etlezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deseruiret, eo quod nemo ad caelum oculos erigebat, nemo eius auctorem uenerabatur, sed ligna et lapides adorabant. unde hoc colligimus? quia et in maledictionibus populi Istrahel dixit deus: erit tibi caelum super caput tuum aereum et terra tua ferrea, quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum intemperie caeli et terrae infecunditate multatur; de caelo enim causa fertilitatis. denique et Moyses id benedictionibus tribui Ioseph a finibus caeli et rore abyssi fontium deorsum et secundum horam a solis cursu et a conuenientibus mensibus et a uertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione caelesti terrarum fecunditas nutriatur. ferreum ergo caelum, quod nullum exundat umorem, quando nullus nubibus imber rumpitur. est etiam ferreum caelum subobscurus aer pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra. tunc ueluti super caput nostrum umor suspensus uidetur et per momenta inminere. plerumque etiam glacialibus uentorum flatibus rigentes aquae solidantur in niuem et rupto aere nix funditur. neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. ideo et firmamentum dicitur, quod non sit inualidum nec remissum. unde et de tonitribus, quae concepto intra sinum nubium spiritu, cum se uehementer erupturus inliserit, magno concrepant sonitu, ait scriptura: firmans tonitru. a firmitate ergo firmamentum est nuncupatum uel quod diuina uirtute firmatum sit, sicut et scriptura nos docet dicens: laudate eum in firmamento uirtutis eius.
2.17
nec praeterit rettulisse aliquos caelos caelorum ad lntellegibilesintellegibiles uirtutes, firmamentum ad operatonas. et ideo laudare caelos uel enarrare gloriam dei, annuntiare firmamentum, sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. alii quoque purificatorias uirtutes interpretati sunt aquas, quae super caelos sunt. accipimus haec quasi ad tractatus decorem, nobis tamen non alienum uidetur atque absurdum, si aquas ueras propter illam causam quam diximus intellegamus. nam et ros et gelus et frigus et aestus secundum hymnum propheticum benedicunt dominum, benedicit et terra,< benedicunt et stellae>: et stellas non ad intellegibiles naturas referimus, sed ad ueritatem. laudant etiam dracones dominum, quia natura eorum et species, cum uidetur, non minimum uel decoris offundit uel inesse rationis ostendit.
2.18
Et uidit deus quia bonum est. facit filius quod uult pater, laudat pater quod facit filius. nihil in illo naturae degeneris inuenitur, cuius opus a paterna non degenerat uoluntate. uidit utique: non oculis corporalibus intendit, sed definiuit plenitudini gratiae conuenire, ut mihi eius iudicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis quae diuina sunt disputare. et quid mirum, si de opere retractare possint qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? ipsum in iudicium uocant, ipsum inaequalem atque degenerem adserere conantur. ideo legis et\' diiit deus\' et\' fecit deus\': eodem pater et filius maiestatis honorantur nomine. et uidit deus quia bonum. dixit tamquam omnia quae pater uellet scienti et uidit tamquam omnia quae filius faceret scientia tenens et efficiens operatione consorti. uidit quia bonum.
2.19
non utique cognouit quod nesciebat, sed probauit quod placebat. non quasi incognitum placuit opus, quia nec quasi incognitus pater, qui conplacuit in filio, sicut scriptum est: hic est filius meus dilectissimus, in quo conplacui. scit autem semper filius uoluntatem patris et pater filii, et audit patrem filius semper et pater filium per unitatem naturae, uoluntatis atque substantiae. denique testatur hoc in euangelio suo filius dicens ad patrem: sciebam quod semper me audis. imago est enim laudantium dei filius. omnia patris quasi imago exprimit, omnia eius quasi splendor gloriae inluminat nobis atque manifestat. uidet et filius patris opus sicut et pater filii, sicut ipse dominus declarauit: non potest filius facere a se quidquam nisi quod uiderit facientem patrem. uidet ergo facientem patrem et uidet per secretum inuisibilis naturae et audit similiter. deniqueait: sicut audio et iudico, et iudicium meum uerum est, quia non sum solus, sed ego et qui me misit pater.
2.20
hoc mysticum est, illud morale. uidit mihi, probauit mihi. quod deus probauit tu reprehensibile ne dixeris, quoniam quod deus mundauit, tu commune ne dixeris scriptum tibi esse meministi. ergo bonum dei nemo blasphemet. et si firmamentum bonum, quanto magis bonus eius creator, etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior.
2.21
uidit inquit deus quia bonum est. solent artifices singula prius facere et postea habili commissione conectere, ut qui uultus hominum uel corpora excudunt de marmore uel aere fingunt uel litorali exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula conuenire et quid gratiae adferat futura conexio. et ideo aut laudare non audent aut pro parte laudant, deus uero tamquam aestimator uniuersitatis praeuidens quae futura sunt quasi perfecta iam laudat quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeueniens. nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est uoluntatis. laudat singula quasi conuenientia futuris, laudat plenitudinem singulorum uenustate conpositam. illa est enim uera pulchritudo et in singulis membris esse quod deceat et in toto, ut in singulis gratia, in omnibus formae conuenientis plenitudo laudetur.
2.22
sed iam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos qui audiunt dicendi florentibus faciamus, dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae stellarumque lumine— nondum enim luminaria creata sunt caeli— obscuritatem possit adferre remeantibus: simul ut cibo potuque curentur corpora, ne animis epulantibus fragilitas carnis de nocturno quoque ieiunio conqueratur.

Intertext edge

Open linked passage

Note