Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrose
Explanatio Psalmorum XII
XII 20.35.2
Choose a text More by Ambrose
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
20.35.1
Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut eius soleant fluenta cessare. cessauit et hic noster, cessauit aliquando torrens profluuii spiritalis in populo Iudaeorum. quid dicam\' torrens cessauit\', cum mare cessauerit, sicut lectio hodierna nos docuit dicente domino: ecce ego increpatione mea desolabo mare( et ponam flumi-
20.35.2
na deserta) et arefient pisces eorum, utique Iudaeorum suae ariditate perfidiae, ut enatare non possint? cessauit ergo torrens propter synagogae sacrilegia, quia erat illa plebs fide arida, sterilis operibus, captiua peccatis. quid enim flueret non bibentibus, sed contaminantibus sacros meatus, cum ipsum fontem negarent? bonus torrens, qui illis cessauit, ut nobis abundaret et sitim humanae captiuitatis auerteret sicut torrens in austro. unde et scriptura dicit: surge, aquilo, et ueni, auster, qui arbusculas paradisi perflare consueuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note