Ambrose
Explanatio Psalmorum XII
XII 20.36.3
Choose a text
More by Ambrose
—
Opp Lat1
20.36.1
Sustinentes enim dominum possidebunt terram, illam utique terram uiuentium. est quaedam terra caelestis, quae fructum caelestibus ferat, de qua ait: credo uidere bona domini in terra uiuentium. haec terra multo hominum sudore uentri ministrat alimenta, illa terra bona domini
20.36.2
sine ullo labore fructificat, in qua iustorum diuturna possessio et piae mentis hereditas est. et bene ait: sustinentes autem dominum hereditate possidebunt terram. haec est enim terra quae non praeterit; nam caelum et terra praeteribunt, u- erba autem domini non praet e r i b u n t. et ideo nec illa intellegibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui domini uerba conseruant. in hac terra conlocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet uitae; sed quia uerba domini seruare non potuit, ideo in possessione quam acceperat manere non meruit.
20.36.3
qui autem uerba domini custodit, confidenter dicit: expectans expectaui dominum et respexit me. Adam autem quoniam non expectauit dominum— quomodo enim expectauit qui refugit et offerre se timuit?—, ideo nec dominus eum uidere dignatus est; oculi enim domini Super iustos. hunc autem eo usque uidere nolebat, ut quaereret dicens: Adam, ubi es? qui quaeritur, pro absente habetur. fides est, quae nos repraesentat deo, perfidia, quae facit impios exulare.
20.36.4
nullus itaque est deo absens nisi qui se absentem tecent, et ideo dicit: fiat tibi secundum fidem tuam;\' qui enim ignorat, ignorabitur. ergo Adam quasi peccator locum suum seruare non potuit; de paradiso eiectus in castellum est relegatus, ut ageret paenitentiam. accepit dilationem, ne continuo penitus interiret, ut salua fieret Eua per generationem filiorum, fidem sancti Abel, prophetarum gratiam, ecclesiae posteritatem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).