Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrose
Explanatio Psalmorum XII
XII 21.35.1
Choose a text More by Ambrose
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
21.35.1
Diximus sensum, etiam elocutionem consideremus. quare torrentem uoluptatis dixit potabis eos et non\' torrente\' quasi\' de torrente\', nisi quia auiditatem bibentium uoluit exprimere, quasi torrentem ipsum uellent ebibere, si possent? hic est forsitan torrens uoluptatis, quem in Genesi legimus fontem qui adluit paradisum et diuiditur in quattuor flumina, quae circumeunt totam terram. ex hoc etiam fonte uirtutes profluunt spiritales, prudentia temperantia fortitudo iustitia. bonus fons gratiae et splendoris eiusdem atque naturae cuius et illud flumen, de quo in posterioribus dicitur: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei.

Intertext edge

Open linked passage

Note