Ambrose
Explanatio Psalmorum XII
XII 29.37.4
Choose a text
More by Ambrose
—
Opp Lat1
29.37.1
Unde ingemuit sanctus dicens: quoniam m iniquit ates meae superposuerunt caput meum, sicut onus graue gr auatae sunt super me, hoc est: iniquitates meae supertransierunt caput meum et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite eius. et ideo Nabal malus erat et durus, quia sensus eius malitia et iniquitas obserabant. unde et Abigaeae uerbum ferre non potuit, sed obduruit cor eius et quasi infirmus occubuit.
29.37.2
aut uide ne hoc sit caput, de quo ait apostolus, quia non tenet illud mente carnis inflatus. hoc autem caput Christus est, quia omnis uiri caput Christus. hoc est caput, quod per conpaginationes et conligationes totius plebis crescit in incrementum dei, quia in omnibus nobis per singula membra sua Christus assurgit. ergo quando ingrauant nostra peccata et talento quodam iniquitatis plumbeo ad terrena deprimimur, disrumpamus uincula. eorum et abiciamus a nobis iugum- ipsorura, ut possimus oculos mentis nostrae adtollere et audire dicentem:
29.37.3
uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. denique Aegyptum auaritia onerabat, pecunia uexabat mercatus Aethiopum, sicut scriptum est: laborauitAegyptus et mercatus Aethiopum, et Sabaim uiri excelsi ad te transibunt. laborauit Aegyptus, antequam cognosceret ueritatem, sed iam non laborat, postquam transiuit ad Christum. secuntur uolentes Sabaei uiri qui ante fugiebant, quia tenent eos uincula caritatis, quae adamante fortiora sunt. pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: omne caput in dolore et omne cor in maestitia. a
29.37.4
pedibus usque ad caput non est uulnus neque cicatrix neque plaga cum feruore. feruet enim iniquitas, cum dominatur super caput nostrum sese extollens et locum occupans, ne eum Christus magister teneat paenitentiae. non mediocrem uim habent istae iniquitates, si consideres hominem illum iniquitatis, qui uenturus est secundum opera satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacibus et omni seductione iniquitatis, quem cauendum nobis apostolus demonstrauit, quia operationem erroris accipiet, ut probentur fideles, iudicentur infidi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).