Ambrose
Explanatio Psalmorum XII
XII 45.37.5
Choose a text
More by Ambrose
—
Opp Lat1
45.37.1
\' Exclusi igitur a criminationis inuidia dolum adhibebant, ut insurgerent\', inquit,\' mihi et insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem; quorum ego dolum uidens uelut surdus non audiebam\'. considera uim sermonis. non dixit\' quia simulabam non me audire quae dicerent\', sed\' non audiebam\' dixit et quod intentione mentis uocem loquentis excluderet nec aperiret os suum sicut mutus.
45.37.2
beatus qui potest tantam habere uirtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci. inimici hoc agunt, ut prouocent ad iracundiam, maledicunt, ut maledicamus, criminantur, ut crimen retorqueamus, conuiciantur, ut excitent nos ad uicissitudinem contumeliae. unde praeclare Petrus de domino Iesu in epistula sua posuit, quia cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur.
45.37.3
ad eius similitudinem atque imaginem iustus suae uitae cupiens instituta formare accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus et non aperit os suum, ut illum imitetur, qui sicut agnus ad uictimam ductus est et non aperit os suum et, cum posset habere quod referat, magis uult silere quam dicere.
45.37.4
ipse enim dominus Iesus uere cum accusaretur tacebat et cum percuteretur non repercutiebat. denique percussus respondit: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si bene, quid me caedis? uide quemadmodum quasi uere infirmus et quasi is, qui se uindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu. ita ergo et tu, si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis, ne redarguendi uicissitudine commotionem tuam prodas; melius est enim dissimulare iniuriam quam, cum redarguis, uindicare.
45.37.5
bonus mutus qui loqui male nescit, cuius ex ore crimen exire non nouit. hic est mutus uere beatus, qui cum tacet intra se loquitur:\' dominus dat mihi linguam eruditionis, 25 quando oporteat me dicere sermonem\'. talia loquebatur intra se Zacharias, cum ommutuisset, et uere, quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur ommutuit et ut loqueretur exauditus a Christo est. 7 denique scripsit quod Christus exaudiret et uocem recepit quam
45.37.6
Christus indulsit et gratiam adiunxit quam ante non habuit, ut prophetaret eum cuius mandatis ante non credidit. quid de domino omnium uirtutum loquor, cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, quibus se ad periculum mortis cognouit addictam, uocem emiserit? accusabatur et tacebat, ducebatur ad mortem et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem. intra se tamen loquebatur deo, qui eam magis audiuit tacentem, quae si uoluisset loqui forsitan non esset audita.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).