Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrose
Explanatio Psalmorum XII
XII 64.36.1
Choose a text More by Ambrose
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
64.36.1
Ubi moralibus iustum instituit disciplinis, ut, qualis deo beret esse, te doceret quaeue esset perfectae forma iustitiae, ad sapientiam et theoremata mentem uult eius assurgere et excitat eius intentionem, ut spectet intento corde caelestia et diuina intra se uoluat oracula atque ad ea quae complaceant deo suum informet
64.36.2
affectum, sit meditatus in lege nec ulla eum domini mandata praetereant, motus diuini sacramenti cognoscat. denique abhinc uide in praeceptis sanctum prophetam assurgere: 0 s iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium; le x dei eius in corde ipsius. nec damnabit, inquit, eum dominus, cum iudicalitur illi. e xp ecta dominum et custodi uiam eius et exaltabit te, ut her editate possideas terram; cum per eunt peccatores uidebis. uidi impium superexaltatum et eleuatum ultra cedros Libani et transiui, et ecce non erat, et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius.
64.36.3
superiora moralia, haec intellegibilia. quod est iusti os quod meditabitur sapientiam nisi interioris hominis? duo sunt enim homines in singulis, unus interior, alter exterior. interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur, exterior quae sunt corporis. tamen adueniens dominus utrumque coniunxit et duos condidit in uno homine, ne diuersis
64.36.4
sese inpugnent motibus, sed inuicem sibi uoluntatum suarum unitate socientur. ideo os iusti meditabitur sapientiam. iam enim et ipse exterior homo iusti in interioris hominis transfusus est disciplinam et in eius conformatus naturam ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est. sed ne hoc incredibile tibi uideatur, audi dicentem, quia dominus Iesus transfigurauit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae.
64.36.5
quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex uirgine, carnem spiritu dei in Mariam superueniente generatam, quae in nullo discrepauit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse uirtutum nec in usus eius transire potuisse, cum supra hominem fuerit quod tactu eius sanabantur aegroti, caecis refundebatur lux, mortui resurgebant?
64.36.6
competenter ergo scriptum est: os iusti meditabitur sapientiam, eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus. qualis enim terrenus, tales et terreni et qualis caelestis, tales et caelestes. abiit ergo terrenus, remansit caelestis. ideoque in tempora redemptionis referens propheta\' meditabitur\' dixit, licet unus e pluribus\' meditatur\' scripserit neque abhorrcat a sensu, quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. alii putant os pro mente dictum.
64.36.7
pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens: narratio iusti semper sapientia, stultus autem sicut luna inmutatur, id est: quod saepe uarietur nec in sua perseueret sententia et tamquam in tenebris lumen uideatur offundere nec tenere.

Intertext edge

Open linked passage

Note