Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrose
Expositio Evangelii secundum Lucan
Luca 10.38
Choose a text More by Ambrose
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
10.1
Dixit dominus domino meo o. consummaturus praecepta dominus etiam praeuiam passioni fidem ac misericordiam testamenti sui fine concludit, fidem in eo ut Christum et dominum deum nostrum et ad dexteram dei sedere credamus, non quod corporaliter sedeat qui ubique est. denique ipse in patre, quia in substantia dei, quia una uirtus, una maiestas. ipse ergo in patre et in ipso pater, quia uerbum in deo, deus in uerbo; ipse in patre, ipse ad dexteram patris, quia patri consors, nulli secundus; ipse missus a patre, quia descendit de caelo paternum inpleturus arbitrium. tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena religio est. nec praefertur, quia ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur, quia mittitur. gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est diuinitatis.
10.2
illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum Dauid filium dicunt, et quomodo caecus ille Dauid filium confitendo meruit sanitatem? quomodo pueri dicentes osanna filio Dauid praecelsae praedicationis deo gloriam deferebant? sed non reprehenduntur hoc loco, quia Dauid filium confitentur, sed quia non credunt filium dei. non enim alterum, sed alterutrum in fide uera est; nam etsi in principio iudicauimus nihil scire nisi Christum legum et hunc crucifixum, nunc tamen utpote iudicio proximi crucifixum iam non nouimus Christum, sed uenientem in nubibus opperimur. incredulus uulnera aspicit, fidelis obuiam Christo in aera raptus occurrit.
10.3
ergo et deum Christum et hominem esse credamus, unum in utroque, non alterum, cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter operatur. nam et filius subicit inimicos patri, qui patrem clarificat super terram et dedit pater filio nomen, quod est super omne nomen. sed et filius patri dicit: nomen tuum manifestaui hominibus, quos dedisti mihi. dando autem nomen quod est super omne nomen non plus dedit quam habuit, sed totum quod habuit dedit. dedit autem hoc nomen, ut omnis lingua confiteatur deo, quoniam dominus Iesus in gloria dei patris.
10.4
Uide ergo singula. pater subicit filio, filius subicit patri; pater suscitat filium, filius ipse se suscitat. unde ait: soluite hoc templum et in triduo illud resuscitabo. et pater dominus et filius dominus- dixit dominus domino meo- sed non duo domini, sed unus dominus, quia et pater deus et filius deus, sed unus deus, quia pater in filio et filius in patre. unus deus, quia una deitas- sedes tua, deus in saeculum saeculi, uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te deus, deus tuus- sed unus deus, in quo et noui et ueteris testamenti doctrina concordat. nam et in ueteri testamento scriptum est: diliges dominum deum tuum et dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, in nouo: unus deus et pater omnium. sic et pater dominus et filius dominus, sed unus dominus. denique scriptum est: nolite duobus dominis seruire. hoc in nouo, in ueteri autem scriptum est: audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. unde admirabiliter apostolus, ne duos deos diceret, duos dominos nominaret aut derogaret uel filio uel patri, unus inquit deus pater, ex quo omnia, et unus dominus Iesus, per quem omnia. nam qui deus et dominus et qui dominus deus. denique scriptum est: scitote quia dominus ipse est deus noster.
10.5
omnia ergo quae pater habet et filius habet. deus pater secundum generationis rationem, deus filius secundum imaginis unitatem. dominus filius, quia omnia sibi, cum potestate posset, ratione subiecit, dominus pater, quia radix filii est. sic nobis pater in filio personarum definitione distinguitur, potestatis unitate conectitur. itaque alter in altero et unum in alterutro. nam et patris gloria est, si non degenerauit in filio, et filii gratia, si pater uidetur in Christo. ergo non degener, in quo unitatis summa maiestas, non alienus, in quo proprietas generationis expressio ueritatis est.
10.6
Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. sequebatur de uidua locus, quam quoniam iam in libro quem de uiduis scripsimus praedicauimus, nunc sequestramus. uerum autem dictum est iuxta proposita de templo, quod Salomon condidit, idque primum ab hoste iudicii esse tempore subuertendum; nihil est enim opere et manu factum quod non aut uetustas conficiat aut uis subruat aut ignis exurat. tamen est et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus et ornatum donis, cuius euersionem dominus significare uideatur, synagogam scilicet Iudaeorum, cuius structura uetus ecclesia surgente dissoluitur. est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur et maxime, si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.
10.7
potest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. quid enim mihi prodest diem scire iudicii? quid mihi prodest tantorum conscio peccatorum, si dominus ueniat, nisi ueniat in meum animum, redeat in meam mentem, nisi uiuat in me Christus, in me Christus loquatur? ergo mihi debet Christus uenire, mihi debet aduentus eius fieri. fit autem domini secundus aduentus in defectione mundi, quando possumus dicere: mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo.
10.8
sed hunc uirum talis mundi defectus si in superioribus domus inueniat, ut conuersatio huius in caelis sit, tunc destruetur templum corporale atque uisibile, lex corporalis, pascha corporale et pascha uisibile, azyma corporalia et azyma uisibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet, quia in eo cui mundus deficit Christus aeternus est. huic spiritale templum, lex spiritalis, pascha etiam spiritale, quoniam semel Christus occiditur; hic epulatur azyma non ex fruge terrena, sed ex fruge iustitiae. fit ergo huic praesentia sapientiae, praesentia uirtutis atque iustitiae, praesentia redemtionis; Christus enim semel quidem em pro peccatis populi mortuus est, sed cotidie peccata populi redemturus.
10.9
Cum autem audieritis proelia et opiniones proeliorum. interrogatus dominus quando templi futura destructio et quod signum esset aduentus, de signis docet, de tempore non putat intimandum. sed Matthaeus interrogationem tertiam addidit, ut et templi tempora destruendi et signum aduentus et consummatio saeculi a discipulis quaereretur, Lucas satis putauit de consummatione saeculi cognitum, si de aduentu domini disceretur.
10.10
uerborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis inuenit. quanta enim proelia et quas opiniones accepimus proeliorum! Chuni in Halanos, Halani in Gothos, Gothi in Taifalos et Sarmatas insurrexerunt, nos quoque in Illyrico exules patriae Gothorum exilia fecerunt et nondum est finis. quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum ceterique pecoris, ut etiam, qui bellum non pertulimus, debellatis tamen pares nos fecerit pestilentia! ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio.
10.11
sunt autem et alia bella, quaA uir sustinet Christianus, diuersarum quoque proelia cupiditatum studiorumque conflictus multoque grauiores domestici hostes quam extranei. nunc auaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio mouet, nunc terrere temtant spiritalia nequitiae, quae sunt in caelestibus. itaque quasi quibusdam urgetur proeliis et quibusdam terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis adfectus.
10.12
sed fortior dicit: si consistant aduersus me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me proelium, in hoc ego sperabo. stat in acie fer ens hosti obuium pectus; etiamsi quis Golias exsurgat inmitis atque praecelsus, timentibus tamen ceteris exsurgit humilis quasi Dauid regis abiciens arma terreni, sumens fidei tela leuiora et triplici sparto iaculum purae confessionis intorqueus persecutoris uulnerat inpudentiam, contemtor minarum, neglegens potestatum. etiam idoneus in quo Christus loquatur. alibi Christus, alibi pater, alibi spiritus loquitur patris. non discordant ista, sed congruunt. quod unus loquitur tres loquuntur, quia uox una est trinitatis. huic uictori, qui suo Golian gladio peremerit, dum mortem pro Christo excipit, fugatis allophylis occurrunt iuuenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: percussit Saul in milibus, Dauid in decem milibus. quod indicio est uictores saeculi principibus anteferri. denique mortuis regibus in perpetuum martyres regnum caelestis gratiae honore succedunt et illi fiunt supplices, hi patroni.
10.13
Est et alius Goliae gladius, aliud diaboli telum, sermo scilicet haereticorum, quem uir psallere sciens adripit, ut aduersarium uincat, audiens hic bella, non patiens nec alicuius uento doctrinae mobilis inquietus, nesciens famem uerbi et scripturae caelestis ubertate satiatus, qui uanis haereticum uocibus personantem lacessere non reformidet. tunc qui est infirmus exspectet, ne praeiudicium ceteris faciat congressu inpari. ueniat Dauid, cui Christus os aperiat ad eloquenda mysteria, ueniat ille Nazaraeus, cuius capillus non cadat, uel nihil habens superfluum quod cadere possit uel nihil de superioribus uirtutibus amissurus, integer sobrietate, fortis in pace, qui sensus omnes usque in finem et uerba custodiat.
10.14
praedicetur euangelium, ut saeculum destruatur. sicut enim praecessit in orbem terrae euangelii praedicatio, cui iam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem uidemus, ita et a uiro spiritali euangelium praedicatur, quando omnes sapientiae processus et omnes uirtutes exsequitur psallenti mente et spiritu, nouissimam destruens mortem. tunc enim finis, cum tradiderit in eo Christus regnum deo et patri et fuerit iste subiectus ei qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. et praedicabitur euangelium per omnes ciuitates, id est ciuitates Iudaeae; notus enim in Iudaea deus. tunc enim ciuitates aedificantur Iudaeae, quando uirtutum fundamenta ponuntur.
10.15
Cum uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem. uere Hierusalem ab exercitu obsessa est et expugnata Romano unde et Iudaei putauerunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum iecerint inludentes Romani Iudaeicae ritum obseruantiae. quod ego nec furens dixerim. abominatio enim desolationis exsecrabilis aduentus antichristi est, eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora contaminet sedens iuxta historiam in templo, ut sibi diuinae uindicet solium potestatis. iuxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum uestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex scripturis disputans esse se Christum.
10.16
tunc adpropinquabit desolatio, quoniam a uera religione plerique lapsi errore desciscent. tunc erit domini dies, quod etiam apostolus euidenter exposuit dicens obseruandum esse nobis, quasi instet dies domini, ne quis nos seducat ullo modo, quoniam nisi uenerit discessio primum etreuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur deus aut quod colitur ita ut in templo dei sedeat, ostendens se tamquam sit deus et reliqua.
10.17
ergo sedebit in templo, et in templo interiore Iudaeorum, qui Christum negabunt, in templo non inuiolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae inuoluat ruina aut iracundiae uis subruat aut cupiditatum ignis exurat. et bene tunc ueniet dies domini et breuiabuntur dies propter electos, quoniam sicut primus aduentus domini propter redimenda peccata ita et secundus propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur.
10.18
tunc pseudoprophetae, tunc fames. lepete mihi Heliae tempora, et inuenies tunc prophetas confusionis, tunc Zezabel, tunc famem, tunc ariditatem terrae. qua ratione? quia abundauerat iniquitas, refrixerat caritas. denique iustus in deserto, iniquus in regno.
10.19
Est et alius antichristus auctor huius, diabolus scilicet. qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis exercitu. non est enim conluctatio nobis aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores, tenebrarum harum. tunc est discessio, cum anima a se ipsa desciscit et rursus, cum dominum cogitat, tremit atque turbatur. tunc cum iste antichristus tenet, donec de medio fiat, iustitia exulat, iniquitas regnat, tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans dominus dixit: tunc u ueniens filius hominis numquid inueniet fidem super terram? uel in nostra utique terra uel in orbe terrarum. sic et alibi: dominus respexit super filios hominum si est intellegens aut requirens deum, non quia dubitet deus, sed quia ita F rara erat in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum uideretur esse dubitandum.
10.20
ergo quando in medio templi est diabolus,- desolatio abominationis est secundum Danihel prophetam, cum autem unicuique laboranti Christi praesentia spiritalis inluxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare iustitia, quae omnem fidelium mentibus euacuat principatum.
10.21
est etiam tertius antichristus aut Arrius aut Sabellius, immo omnes sunt antichristi qui praua nos interpretatione seducunt. et ideo qui legit intellegat; qui intellegit non seducitur, ut credat falsa pro ueris, more utique Iudaeorum, qui uerum Christum negarunt, unde consequens erit ut credant uerum esse qui falsus est. sic et Arriani quod negant Christo antichristo non negabunt.
10.22
Uae illis quae in utero habent et ubera dant in illis diebus! ergo conceptio criminosa est? atqui liberi praemia nuptiarum sunt. et quomodo Sarram dominus benedixit, et peperit? quomodo Anna orauit et genuit? quomodo Rachel filios benedicta suscepit? numquid errauerunt prophetae, quoniam dominus errare non potuit? sed in prophetis quoque dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt.
10.23
qui igitur quadrare poterit discordia litterarum? sed quia ibi bellum est, conuertamur ad spiritum pacis; pax enim dixit: mulier cum parturit, tristitiam habet, quia uenit hora eius; cum autem pepererit, iam non meminit tristitiae et subiecit: et uos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum, ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum quasi adhuc incerta metuentium. sed et hic in superioribus dixit: edebant e t bibebant, nubebant et uxores ducebant, ligantes scilicet se in hanc uitam et sollicitudinibus saecularibus uincientes. hae sunt utique praegnates, quibus uae dicitur, quae aruinam suae carnis extendant et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae uirtutum fetaeque uitiorum.
10.24
sed nec illae praegnates condemnationis exortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae necdum aliquos suscepti operis dedere processus. sunt enim et quae de dei timore concipiunt, quae dicunt: de timore tuo concepimus et parturiuimus. sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: peperimus spiritum salutis in terra, non omnes Mariae, quae de spiritu sancto Christum concipiant, uerbum pariant. sunt enim quae abortiuum excludant uerbum, antequam pariant, sunt quae in utero Christum habeant, sed nondum formauerint, quibus dicitur: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis.. ergo qui adhuc in utero sunt parturiuntur quasi inperfecti; iam illi perfectiores, quibus dicitur: ego uos per euangelium genui.
10.25
multi patres per euangelium et multae matres, quae Christum pariunt. quis mihi igitur Christi monstret parentes? ipse monstrauit dicens: quae mihi est mater aut qui fratres? qui fecerit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse mihi et frater et soror e t mater est. fac uoluntatem patris, ut Christi mater sis. multae conceperunt Christum et non generauerunt. ergo quae parit iustitiam Christum parit, quae parit sapientiam Christum parit, quae parturit uerbum Christum parturit.
10.26
est etiam quae parturiuit iniustitiam et peperit iniquitatem. istis uae praegnantibus, quae corpore graues ad euadendum periculum pigriores sunt; istis uae, quibus futuri partus, quo corpus omne concutitur, dolor integer his futuri signa iudicii initia sunt dolorum.
10.27
Docuit etiam Moyses esse praegnatem, quam si duo conculcanerint litigantes, abortum cito incidat. et ideo bona femina litem fugiat, sequatur pacem, ut partum possit absoluere, nec nouem mensuum tempus exspectet: uerbi partus non in temporis, sed diligentiae plenitudine est. consummatus autem in breui iustus inpleuit tempora multa. at contra cito anima inperfecta calcatur et uerbum quod concepit amittit. sed uae illi qui scandalizauerit unum de pusillis istis, uae ei qui praegnatem calcauerit! nam si informe adhuc pignus excluserit, pecuniae iactura est; si uero formatum, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu.
10.28
sed cur oculum aut manum, cum abortiuus et manum habeat et oculum habeat, qui iam formatus excussus est? unde apparet pro eo modo quo nocuit unumquemque damnandum. si enim catecumenum quis uel haereticus uel schismaticus tamquam de utero uel animae uel ecclesiae parturientis excusserit, leuius punitur; si fidelem, grauius. et ideo cauendum ne cum talibus litigando ecclesiam calces; stultas enim et sine disciplina quaestiones deuita sciens quia generant lites, quibus ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione uexatur.
10.29
ergo cito reple uentrem tuum, ut citius possis partum edere. audi quomodo repleas et quibus repleas: ex fructibus inquit oris sui uir inpleuit uentrem suum, fructibus autem labi orum suorum satiabitur.
10.30
De nutrientibus quoque docuit me Salomonis illud sublime iudicium et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi iam partus dolore sint absolutae, adhuc tamen confirmandorum\' pignorum metu nutent, quia per temulentiam nutrientis somnuas obrepat, paruulum mater opprimat, neget suum, quaerat alienum. sed et illa quae filium non peremit periclitatur suo, quia iudicii haeret incerto.
10.31
ergo et nos, ne quasi inperfectorum parentes operum aut iudicii dies aut mortis inueniat, paruulos nostros ablactare properemus. ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius, et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactauit filium. ablactatus Dauid retributionem animae suae sperat; non enim Corinthius in primordio fidei escae adhuc inualidus fortiori lacte potatur, sed iam pane solido firmatu in plenitudinem perfectae aetatis adoleuerat. ergo non sat est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.
10.32
itaque et tibi tamquam Mariae uerbum dei crescat, sapientia et aetate proficiat. quod ita fit, si omnia dicta iustitiae in corde custodias nec senectutis tempus exspectes, sed in prima aetate desponsata uiro iusto sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito parias, cito nutrias. uide mihi Paulum hesterno persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem.
10.33
Orate ne fiat fuga uestra hieme aut sabbato. cum iudicii die uenturus sit dominus, ante quem ignis ardebit, ignis autem uis aut semper eadem aut citius adurat aestate, quomodo orandum dicit ne fuga nostra hieme fiat nisi forte quia is qui in montes fugit frigus et glaciem, procellas et grandinem delictorum timere non debet sed optare aestiuae lucis serenitatem ne lubrico corporis uestigia infirma a labantur?
10.34
unde et illa iam secura processu, iam firmis radicibus nixa laetatur dicens: hiems abiit, tempus secandi aduenit; hieme etenim arbores uentus suo honore dispoliat et asperitas frigoris teneras frondes in speciem mortis interficit; uere autem resurgunt semina et tamquam noua aestas naturae uiridantis adolescit. uere pascha est, quando seruatus sum; aestate est pentecoste, quando resurrectionis gloriam celebramus ad instar futuri.
10.35
orandum etiam ne sabbato te, hoc est ab operibus otiantem ueniens dominus deprehendat, et ideo iuxta legem operare diem in diem et esto spiritu feruenti et labore peruigili. nec otiosum illud quia scriptum est: sabbato humiliabis animam tuam, et quia septuaginta annis populus in captiuitate durauit, tunc uiolata religio, obtrita libertas, pudicitia uulnerata. ergo tunc tibi emigrandum ex hac uita, quando uirtutes uigent, uitia captiua sunt, non quando captiua est anima, uigor eius et uirtus uacat, corporis peccata dominantur.
10.36
Et erunt signa ins ole et luna et stellis. et prophetiae uera series et integra causa mysterii quod et captiui Iudaei secundo in Babyloniam Assyriamque ducentur, captiui in toto erunt orbe, qui negauerunt Christum, et Hierusalem quae uidetur- ab hostili exercitu calcabitur cadentibus Iudaeis in ore gladii et Iudaea omnis a nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis acutus, et fient signa diuersa in sole et luna et stellis.
10.37
quae signa secundum Matthaeum euidentius exprimuntur. tunc inquit sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent. plurimis enim a religione de- deficientibus clara fides obscurabitur nube perfidiae, quia mihi sol ille caelestis mea fide uel minuitur uel augetur. quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu uidentis aut pallidior sol uidetur aut clarior, ita pro deuotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. et quemadmodum menstruis cursibus luna uel terrae oppositu, cum fuerit e regione solis, uanescit, sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti uitia carnis obsistunt, fulgorem diuini luminis de Christi radiis non potest mutuari. namque in persecutionibus lucem dei solus plerumque amor uitae huius excludit.
10.38
cadent stellae, illi utique resurrectionis gloria iam micantes, illi uiri sicut luminaria in saeculo uerbum uitae continentes, illi uiri, de quibus Abrahae dictum est quia sicut caelum fulgeret et stellae, sic et semen eius. excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas conualescat. quae oportet fieri, donec ecclesiae in omnibus uirtutum, in singulis plenitudo cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. ergo uarii animorum aestus ita graues erunt, ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu sacri in nobis ros fontis arescat; aret enim perfidia, fides rorat.
10.39
Nam uirtutes in caelo conmouebuntur, et tunc 25 uidebunt filium hominis uenientem in nubibus. fortasse quemadmodum- domini exspectatur aduentus, ut eius praesentia in toto fiat uel hominis orbe uel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperis Christum, sic etiam uirtutes caelorum aduentu domini salutaris ac reditu- est enim uirtutum dominus- augmentum gratiae consequantur necesse est et plenitudine diuinitatis propius se infundente moueantur.
10.40
sunt etiam uirtutes caelorum, quae enarrant gloriam dei, et quae pleniore Christi infusione moueantur, uirtutes spiritales, quae uident Christum. docuit nos Dauid quemadmodum hae moueantur uirtutes dicens: accedite ad me et inluminamini. docuit etiam Paulus quemadmodum Christum uideas;
10.41
cum enim conuersus fueris ad dominum, aufertur uelamen, et uides Christum. uides illum in nubibus. non equidem puto quod in caligine tenebrosa et horrore pluuiali Christus adueniat- nubes enim uidentur, caelum utique caliganti horrore subtexunt, et quomodo in sole tabernaculum posui t suum, si pluuialis erit eius aduentus?
10.42
- sed sunt nubes quae quia sic oportet caelestis obtexunt mysterii claritatem, sunt nubes quae rore gratiae spiritalis umescant. aspice nubem in ueteri testamento: in columna inquit nubis loquebatur ad eos. per Moysen utique loquebatur, per Iesum Naue, qui solem statuit, ut plenioris acciperet luminis claritatem. ergo Moyses et Iesus Naue nubes sunt. aspice quia uiri sancti nubes sunt, qui sicut nubes uolant et quasi columbae cum pullis. super me nubes sunt Esaias, Ezechihel, qui mihi per Cherubin et Seraphin sanctitatem diuinae trinitatis ostendunt, nubes sunt omnes. in his nubibus uenit Christus, uenit in nube in Canticis canticorum serena nube et sponsi refulgens laetitia, uenit et in nube leui incarnatus ex uirgine; uidit enim propheta sicut nubem uenire ab oriente. et bene lenem nubem dixit, quam terrena uitia non grauarent. uide nubem. in quam sanctus spiritus superuenit et uirtus altissimi obumbrauit.
10.43
cum ergo apparuerit Christus in nubibus, conci dent s e tribus terrae; est enim quidam ordo criminum et series peccatorum, quae Christi dirimatur aduentu.
10.44
Uidete ficulneam et omnes arbores. cum producunt ex se fructum, scitis quia prope est aestas. diuerso quidem modo in unum tamen concurrere uidetur euangelistarum sententia. Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit, hic de arboribus omnibus. uerum siue cum fructus in omnibus uirescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret, ut omnis lingua confiteatur deo confitente etiam populo Iudaeorum, sperare domini debemus aduentum, quo tamquam temporibus aestiuis resurrectionis fructus metentur, siue cum leuem fragilemque iactantiam homo iniquitatis tamquam folia synagogae ramus induerit, conicere debemus adpropinquare iudicium; nam remunerari fidem dominus- et delinquendi finem adferre festinat.
10.45
duplicem igitur habet figuram hic ficulnea, uel cum dura mitescunt uel cum peccata luxuriant. nam per fidem credentium quae arebant ante florebunt et per gratiam delictorum peccatores gloriabuntur. ibi fructus est fidei, hic perfidiae lasciuia. fructum mihi ficulneae agricolae euangelici cultura promittit. desperare non debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis ueste texerunt, ut conscientiam uelarent; ergo folia suspecta sine fructu. tales uestes paradisi exules habent.
10.46
Ecce introeuntibus uobis in ciuitatem occurret uobis homo amphoram aquae portans. bonum est considerare ubi dominus pascha faciat. secundum Matthaeum habes: ite e in ciuitatem ad quendam. primum maiestatem diuinitatis aduerte. cum discipulis loquitur et iam nouit quid alibi sit futurum. deinde dignationem eius intuere, quia non persona diuitis aut potentis eligitur, sed pauper ambitur et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. ite e inquit ad quendam. sciebas, domine, nomen eius, cuius sciebas ministerium, sciebas ministerium, cuius sciebas occursum, sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur. nihil hic conpositum, ubi non exprimitur persona, sed causa. secundum Marcum autem lagunam aquae portans.
10.47
hic ergo apostolis mandatur sequendus. et quomodo pater familias? ut agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. quomodo in superioribus habens stratum? ut magnum meritum eius aduertas, in quo dominus cum discipulis sublimium uirtutum eius delectatione l\' equiesceret. utinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare, contingat lagunam aquae portare, quam portat pater familias habens in superioribus stratum magnum. quid est enim amphora nisi mensura perfectior non mediocrem mensuram habens? dominus mensuram inquit bonam conmotam super effluentem dabunt uobis.
10.48
nam de aqua quid loquar? super aquam ante ipsos mundi natales sanctus, ut legitis, spiritus ferebatur. s o aqua, quae humano aspersum sanguine, ut praesentium lauacrorum figura praecederet. orbem terrarum lauisti! s o aqua, quae sacramentum Christi esse meruisti, quae lanas omnia nec lauaris! tu incipis prima, tu conples perfecta mysteria. a te principium, in te finis, uel potius tu facis ut finem nesciamus. per te faetor tabidae carnis aboletur et pereuntia situ uiscera asperso sale in multam seruantur aetatem. per te arentibus aestu corporibus dulcis ad gratiam, salutaris ad uitam, suauis ad uoluptatem potus infunditur, tu nomen prophetis et apostolis, tu nomen saluatori dedisti- illi nubes caeli, illi sal mundi, ille fons uitae est-, quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis inlisa non frangeris, quae terris infusa non deficis, sed intimis scaturriens uenis aut spiritum inclusa uitalem inhalas aut sucum diffusa fertilem praestas aut rigatum superfusa adcommodum subministras, ue siccatis exanimata uitalibus sollemnes neget terra prouentus. omnium elementorum substantia, caelum aer mare terra te reddunt. te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, euomuit petra, te, cum de latere saluatoris erumperes, percussores uiderunt et crediderunt, et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis et spiritus, aqua ad lauacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.
10.49
Et ego quidem dispono uobis, sicut disposuit mihi pater regnum. regnum dei non est de hoc mundo. non ergo aequalitatis homini ad deum, sed similitudinis, aemulatio est; solus enim Christus est plena imago dei propter expressam in se paternae claritudinis unitatem; iustus autem homo ad imaginem dei est, si propter imitandam diuinae conuersationis similitudinem mundum hunc dei cognitione contemnat uoluptatesque terrenas uerbi perceptione despiciat quo alimur in uitam. unde et corpus Christi edimus, ut uitae aeternae possimus esse participes. non enim uictus et potus nobis praemii loco spondetur et honoris, sed communicatio gratiae caelestis et uitae, neque duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis, sed quia secundum diuinam similitudinem iudicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum uirtutem remunerans inpietatemque condemnans, ita et apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, et exsecratione perfidiae, uirtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes.
10.50
conuertamur igitur et caueamus ne in perditione aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio; si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. si Petrus aliquando conuertitur, quia primam domini secutus est uocem, quis potest dicere cito se esse conuersum? caue ergo iactantiam, caue saeculum; ille enim confirmare iubetur fratres suos qui dixit: omnia reliquimus et secuti sumus te.
10.51
deinde contuendum est quia non omnis honorificentiae studio humilitas definitur; potes enim deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum utilitatisque contuitum. tua aedificatio quaeritur, non alterius honor, et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate contentio, eoque se dominus proponit imitandum. egebamus omnium, ipse nullo, et tamen praebuit se humilitatis auctorem, cum discipulis ministraret. quod utique faciebat non studio utilitatis, sed exercitatione uirtutis.
10.52
Petrus autem etsi spiritu promtus, corporis tamen adhuc infirmus adfectu denuntiatur dominum negaturus; neque enim poterat diuinae constantiam intentionis aequare. passio domini aemulos habet, pares non habet. ita non reprehendo quod negauit, laudo quod fleuit. aliud commune condicionis est, aliud speciale uirtutis. et ideo instruitur ad cauendum, non cogitur ad negandum.
10.53
Qui[ non] habet inquit sacculum tollat, similiter et peram et qui non habet uendat tunicam suam et emat sibi gladium. cur emere iubes, qui ferire me- a---..... prohibes? cur haberi praecipis quem uetas promi? nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, ut uideare potuisse uindicari, sed noluisse. lex tamen referire me non uetat et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti sat est dicis, quasi licuerit usque ad euangelium, ut sit in lege aequitatis eruditio, in euangelio bonitatis perfectio.
10.54
multis hoc iniquum uidetur, sed non iniquus dominus, qui cum se posset ulcisci, maluit inmolari. est etiam gladius spiritalis, ut uendas patrimonium, emas uerbum, quo mentis penetralia uestiuntur. est etiam gladius passionis, ut exuas corpus et inmolatae carnis exuuiis ematur tibi sacri corona martyrii, quod ex benedictionibus dominicis colligere potes, qui summam omnium coronam, si quia persecutionem patiatur pro iustitia, praedicauit. denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit, dicens:
10.55
quoniam hoc quod scriptum est oportet impleri in me, quod et cum iniustis deputatus est. mouet tamen adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt, ne forte unum noui, unum ueteris testamenti, quibus aduersum diaboli armamur insidias. denique dicit dominus: sat est quasi nihil desit ei quem utriusque testamenti doctrina munierit.
10.56
Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc. haerent plerique hoc loco, qui tristitiam saluatoris ad argumentum inolitae potius a principio quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant et naturalis sensum cupiunt detorquere sententiae. ego autem non solum excusandum non puto, sed etiam nusquam magis pietatem eius maiestatemque demiror; minus enim contulerat mihi, nisi meum suscepisset affectum. ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret, et sequestrata delectatione diuinitatis aeternae taedio meae infirmitatis adficitur. suscepit enim tristitiam meam, ut mihi suam laetitiam largiretur, et uestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis uestigiis reuocaret ad uitam. confidenter ergo tristitiam nomino, quia crucem praedico; neque enim speciem incarnationis suscepit, sed ueritatem. debuit ergo et dolorem suscipere, ut uinceret tristitiam, non excluderet. neque enim habent fortitudinis laudem, qui stuporem magis uulnerum tulerint quam dolorem; homo enim in plaga et sciens inquit ferre infirmitates.
10.57
nos uoluit erudire, ut quia in Ioseph didiceramus carcerem non timere, mortem uincere disceremus in Christo et quod est amplius quemadmodum futurae mortis maestitiam uinceremus. quomodo enim te imitaremur, domine Iesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum crederemus, nisi uulnera uidissemus? quemadmodum discipuli crederent fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam conperissent? sic adhuc dormiunt et nesciunt dolere, pro quibus Christus dolebat; ita enim legimus quia peccata nostra portat et pro nobis dolet. doles ergo, domine, non tua, sed mea uulnera, non tuam mortem, sed nostram infirmitatem: et nos aestimauimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra, non quia tibi illa infirmitas erat ex patre adsumta, sed pro me suscepta, quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te et liuore tuo uulnera nostra sanares.
10.58
sed quid mirum si pro omnibus doluit qui pro uno fleuit? quid mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum resuscitaturus illacrimat? sed et ibi piae sororis lacrimis commouetur, quia mentem humanam tangebant, et hic alto operatur affectu, ut quia in carne sua peccata nostra perimebat, maerorem quoque animae nostrae suae animae maeror aboleret. et fortasse ideo tristis est, quia post Adae lapsum tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset necesse: deus enim mortem non fecit nec laetatur perditione uiuorum et ideo fastidit quod ipse non fecit.
10.59
Denique ait: transfer a me calicem istum, quasi homo mortem recusans, quasi deus sententiam suam seruans; oportet enim mori nos saeculo, ut resurgamus deo, ut iuxta diuinam sententiam lex maledictionis resoluto in terrae limum naturae fine soluatur.
10.60
quod autem ait: non mea uoluntas, sed tua fiat, suam ad hominem rettulit, patris ad diuinitatem; uoluntas enim hominis temporalis, uoluntas diuinitatis aeterna. non alia uoluntas patris, alia filii; una enim uoluntas, ubi una diuinitas. disce tamen deo esse subiectus, ut non quod ipse uis eligas, sed quod deo scias esse placiturum.
10.61
deinde uerborum ipsorum proprietatem consideremus: tristis est anima mea et alibi: nunc anima mea turbata est ualde- non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, diuinitas libera- denique: spiritus promtus, caro autem infirma. tristis autem est non ipse, sed anima. non est tristis sapientia, non diuina substantia, sed anima; suscepit enim animam meam, suscepit corpus meum. non me fefellit, ut aliud esset et aliud uideretur: tristis uidebatur et tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. denique ait: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. tristis erat, quia nos paruulos relinquebat. ceterum quam constanter se morti obtulerit scriptura declarat, quandoquidem querentibus occurrit, turbatos confirmauit, trepidos prouocauit, proditorem osculi dignatione suscepit.
10.62
nec illud distat a uero, si tristis erat pro persecutohbus suis, quos sciebat in malis sacrilegii poenas daturos. et ideo dixit: transfer hunc calicem a me, non quia dei filius mortem timebat, sed quia uel malos perire nolebat. denique ait: domine, ne statuas illis hoc peccatum, ut passio sua esset omnibus salutaris.
10.63
Iuda, osculo filium hominis tradis? magna diuinae significatio potestatis, magna disciplina uirtutis. et consilium proditionis aperitur et adhuc patientia non negatur. ostendisti, domine, quem proderet, dum occulta manifestas. ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: filium hominis, quia caro, non diuinitas diuinitas conprehenditur. illud tamen plus confutat ingratum quod eum tradiderit, qui cum esset dei filius, propter nos tamen filius hominis esse uoluisset, quasi dicat: propter te suscepi, ingrate, quod tradis. en hypocrisin! ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis adfectu corripiat proditorem: Iuda, osculo filium hominis tradis? hoc est: amoris pignore uulnus infigis et caritatis officio sanguinem fundis et pacis instrumento mortem inrogas? seruus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem? hoc est illud: utilia uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. proditori hoc, pacifico uero quid dicitur?
10.64
osculetur me ab osculis oris sui. et osculatus est, non quo simulare nos doceat, sed ut neque! proditionem refugere uideretur et plus adficere proditorem, cui amoris officia non negaret; scriptum est enim: cum odientibus pacem eram pacificus.
10.65
et signo dato inquit ab his qui cum fustibus uenerant conprehenditur. sed dominum omnium mysteria, non arma tenuerunt. denique locutus est et ceciderunt retrorsum. quo mihi legiones angelorum, quo caelestem exercitum? uox domini sola plus terret. hanc ille ad\' demonstrandum diuinae maiestatis indicium qui in pectore Christi recumbebat elegit. uolenti ergo inicit manus turba,! nectuntur uincula. s o amentes o perfidi! non sic conprehenditur sapientia, non sic tenetur iustitia.
10.66
Nec discipulorum studia defuerunt. denique Petrus eruditus in lege, promtus adfectu, qui sciret Fineae reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis seruum. sed dominus uulnera cruenta detorsit, mysteria diuina subiecit, ut seruus principis mundi, hoc est non naturae conditione sed culpae saecularium famulus potestatum, auris suae uulnus exciperet, quia non audisset uerba sapientiae. omnis deinde qui facit peccatum seruus est peccati. peccatis inquit uestris uenditi estis. uenditio propter peccata nostra, propter bonitatem autem dei redemtio peccatorum. aut si Petrus uolens percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non haberent. sed bonus dominus et ipsi refundit auditum secundum prophetica dicta demonstrans et ipsos, si conuertantur, posse sanari qui in passione domini uulnerati sunt, eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.
10.67
tollit ergo Petrus aurem. quare Petrus? quia ipse est qui accepit claues regni caelorum; ille enim condemnat qui et absoluit, quoniam ligandi idem et soluendi adeptus est potestatem. tollit autem aurem male audientis, tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intellegentis.
10.68
Caueamus ne cui tollatur auricula. legitur passio domini: si ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam aestimari, sed dei filium docuit fideli confessione signari. ergo cum legimus teneri Iesum, caueamus ne ab aliquo audiamus, et putemus eum secundum diuinitatem teneri, teneri inuitum, teneri quasi infirmum. tenetur quidem et, ut dixit Iohannes, ligatur secundum corporis ueritatem, sed uae illis qui ligant uerbum! ligant enim qui tantummodo Christum hominem putant. ligant qui praescium non putant. qui omnipotentem non confitentur. mala uincula Iudaeorum, quibus non Christum ligant, sed se ipsos adligant. ligatur autem in domo non pii alicuius et iusti, sed in domo Caiphae, hoc est in inpia domo, ubi etiam moriturus pro omnibus prophetatur. quam amentes igitur qui beneficia confitentur et beneficiorum auctorem persecuntur!
10.69
ideo aurem perdunt, quia perdiderunt auditus profectum. multi non habent qui habere se credunt. in ecclesia omnes habent, extra ecclesiam non habent. aut fortasse ideo. aurem tulit, ne amplius delinquerent audientes, qui audita seruare non possent. sic et aliquando confudit dominus linguas exstruentium turrem, ne se audirent et opus suae inpietatis augerent.
10.70
conprehende, si potes, quomodo ad dexterae salutaris adtactum fugiat dolor at uulnera non medicamento aspersa, sed tactu obducta sanentur. operatorem suum limus agnoscit et operatricem suam domini manum sequitur caro; quomodo uult enim opus suum creator instaurat. sic et alibi caeco illi uisus luto supra oculos inlinito, quasi in naturam redierit, reformatur. iubere potuit, sed operari maluit, ut cognoscamus ipsum esse qui e limo terrae corporis membra nostri uariis apta formauit officiis et infuso uigore mentis animauit.
10.71
uenerunt ergo et conprehenderunt eum grauins perituri studii sui fructu nec intellexerunt infelices mysterium nec uenerati sunt tam clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus est uulnerari. illi iusto mortem inferebant, persecutorum uulnera iste sanabat.
10.72
Petrus uero sequebatur a longe. et bene a longe sequebatur iam proximus negaturo; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reuerendus, quod dominum non reliquit, etiam cum timeret. metus naturae est, cura pietatis. alienum quod timet, suum quod non fugit. quod sequitur deuotionis, quod negat obreptionis. conmune quod labitur, fidei quod paenitet. iam in domo principis sacerdotum ignis ardebat; accessit Petrus, ut calefaceret se, quia clauso domino calor mentis etiam in ipso refrixerat.
10.73
quid sibi uult quod prima eum prodit ancilla, cum uiri utique magis eum potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem domini uideretur, ut et iste sexus redimeretur per domini passionem? et ideo mulier resurrectionis accepit prima mysterium et mandata custodit, ut ueterem praeuaricationis aboleret errorem.
10.74
Petrus ergo proditus negat-— ponamus enim negasse Petrum, quia dixit dominus: ter me negabis, et malo negasse Petrum quam dominum fefellisse-; quid negauit? quod promisit incaute. deuotionem considerauit, non respexit condicionem multatus, quia dixit se animam ponere, quod non humanae infirmitatis, sed diuinae est potestatis. cum tam grauem inprudentis sermonis multam luerit quanta est poena perfidiae!
10.75
Ubi tamen negat Petrus? non in monte, non in templo, non in sua domo, sed in praetorio Iudaeorum, in domo principis sacerdotum. ibi negat, ubi ueritas non est; ibi negat, ubi Christus captus, ubi Iesus ligatus est. quidni erraret, quem intromisit ostiaria et interrogauit ostiaria Iudaeorum? male Eua induxit Adam, male Petrum introduxit femina; sed ille in paradiso labitur, ubi non ueniabilis culpa, hic in praetorio Iudaeorum, ubi difficilis innocentia. illi interdictus lapsus, huic praedictus error. ille commissus huic praeiudicauit, hic illum resoluit.
10.76
consideremus etiam quo in statu neget. frigus frigus erat ubi Iesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem uideret, ubi negabatur ignis consumens. frigus ergo erat mentis, non corporis. denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat adfectu. mala flamma Iudaica: urit, non calefacit. malus focus, qui quandam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, iuxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt, illi oculi non carnis et sanguinis, sed oculi mentis, 25 quibus Christum uidebat.
10.77
dicit aliquis: tu ludaeorum etiam elementa condemnas? non condemno elementa, quia non sunt Iudaeorum, sed alia est quam condemno flamma perfidiae. hanc flammam condemno Iudaeorum diuina secutus oracula; dicit enim dominus: argentum uestrum reprobum reprobum est. si argentum reprobum Iudaeorum est, et focus reprobus Iudaeorum est. denique foco et auro Iudaeorum caput uituli figuratum est, hoc est sacrilegii principatus.
10.78
Sed uideamus negandi tenorem, quem inter euangelistas uideo esse diuersum. ita nouum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum eius nec ab euangelistis potuerit conprehendi. Petrum itaque prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Iesu Galilaeo erant prima uoce Matthaeus posuit respondisse: nescio quid dicas. hoc etiam Marcus, qui secutus est Petrum et ex ipso potuit uerius cognoscere. prima uox negantis est Petri, qua tamen non negare dominum, sed a proditione se separasse mulieris uidetur.
10.79
quid tamen negauerit considera. ex illis utique se esse qui cum Iesu Galilaeo erant uel, ut Marcus posuit, cum Iesu Nazareno. numquid negauit cum dei fuisse se filio? hoc est dicere: nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem dei filium noui. habeant homines locorum uocabula, dei filium patria non potest nuncupare, cuius maiestatem locus nullus includit. et ut scias hoc uerum esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret dominus discipulos: quem me dicunt esse homines, filium hominis? alii Helian, alii Hieremian dixerunt aut unum ex prophetis, Petrus autem ait: tu es Christus filius dei uiui. conplexus et ibi negauit quia Christum non hominis filium, sed dei maluit confiteri? certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probauit?
10.80
et aliud accipe. interrogatus enim Petrus: et tu ex illis es qui cum Iesu Galilaeo erant? uerbum aeternitatis refugit- non enim erant qui esse coeperunt- hoc est dicere: ille solus erat qui in principio erat.
10.81
denique ait: non sum ego; illius est enim esse qui semper est. unde et Moyses ait: qui est misit me. rursus cum urgueretur quod ex illis esset, secundum Marcum negauit, ut scias euangelistam ueritati quam gratiae plus dedisse, sed tamen negauit ex illis se esse, non Christum negauit. negauerit hominum consortia, non dei gratiam. negauerit ex illis se esse qui cum Galilaeo erant, non negauit cum dei filio.
10.82
denique secundum Matthaeum proditus quod cum Iesu Nazareo fuisset ait: nescio hominem. hoc idem et in tertia uoce uterque, de quibus proposuimus, euangelistae cum iuramento eum respondisse posuerunt quia nesciret hominem. et bene negauit hominem, quem sciebat deum. denique ubi iusiurandum est, cauta responsio est. nam etsi negauit Petrus, non tamen perierauit, quia nec dominus perieraturum esse memorauerat. quodsi in Petro dubium est, quam periculosum est iusiurandum!
10.83
Iohannes autem sic posuit quoniam interrogatus ab ancilla Petrus utrum ex discipulis esset illius hominis prima uoce responderit: non sum; non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. denique et Paulus hominis apostolum se esse negauit dicens: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per legum Christum et deum patrem. sed ne uideretur ambiguum aliquod in incarnationis adferre, subiecit: qui suscitauit eum a mortuis, ut et hominem credas, cum deum ante credideris. quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: unus enim deus et unus mediator dei et hominum homo Christus Iesus. prius utique mediatorem dei quam hominum nuncupauit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo seruetur.
10.84
concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis diceret: non sum. itaque non Christi discipulum se negauit, sed hominis negauit esse discipulum. itaque et Petrus et Paulus hominem negauerunt, quem dei filium fatebantur. quod sensit Petrus et Paulus expressit; hinc et ille profecit. error Petri doctrina iustorum est et titubatio Petri omnium petra est. denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo, in monte cadit, sed leuatur a Christo; titubauit idem Petrus in mari, sed ambulauit. firmior titubatio Petri quam nostra est firmitudo. ibi cadit, quo nullus ascendit, ibi nutat, ubi nemo ambulat. et tamen inter undas licet titubat, non labitur, nutat, non cadit, fluitat, non praecipitatur. et si cecidit, in monte tamen cecidit, sed felicius ille cecidit quam
10.85
alii steterunt, felicius cecidit, quem Christus leuauit, iterum autem interrogatum quod ex discipulis eius esset Iohannes scripsit negasse. et bene negauit, quia ex eius dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti.
10.86
nam et tertio quod cum illo uisus esset negauit, hoc et de superioribus deriuatur: cum illo quem hominem nuncupatis non fui. sed a dei filio non recessi.
10.87
Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset respondisse prima uoce: non noui illum. et bene dixit. temerarium quippe erat, ut diceret quia nouerat eum, quem mens humana non potest conprehendere; nemo enim nouit filium nisi pater. rursus secunda uoce secundum Lucan idem Petrus ait: non sum ego; maluit uidelicet se negare quam Christum. aut quia uidebatur negare Christi societatem, utique se negauit. certe cum de homine negat, in filium peccauit hominis, ut remitteretur ei, non in spiritum sanctum. tertio quoque interrogatus ait: nescio quid dicas, hoc est: sacrilegia uestra nescio.
10.88
Sed nos excusamus, ipse non excusauitj non enim sat est inuoluta responsio confitentis Iesum, sed aperta confessio. quid prodest uerba inuoluere, si uideri uis denegasse? et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur, quia postea recordatus est, et tamen fleuit. maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut iustificaretur fatendo quam grauaretur negando- iustus enim in principio accusator est sui- et ideo fleuit. quare fleuit? quia culpa obrepsit ei. ego soleo flere. si culpa mihi desit, hoc est si non me uindicem, si non obtineam quod inprobe cupio; Petrus doluit et fleuit, quia errauit ut homo. non inuenio quid dixerit, inuenio quod fleuerit. lacrimas eius lego, satisfactionem non lego; sed quod non potest ablui potest. lauent lacrimae delictum. quod uoce pudor est confiteri. et ueniae fletus consulunt et uerecundiae. lacrimae sine horrore culpam loquuntur, lacrimae crimen sine offensione uerecundiae confitentur, lacrimae ueniam non postulant et merentur. inueni cur tacuerit Petrus, ne tam cito ueniae petitio plus offenderet, ante flendum est, sic precandum.
10.89
bonae lacrimae, quae lauant culpam. denique quos lesus respicit plorant. negauit primo Petrus et non fleuit, quia non respexerat dominus, negauit secundo: non fleuit, quia adhuc non respexerat dominus. negauit et tertio: respexit Iesus et ille amarissime fleuit. respice, domine Iesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum. unde etiam lapsus sanctorum utilis. nihil mihi nocuit quod negauit Petrus, profuit quod emendauit. didici cauere adloquia perfidorum. Petrus inter Iudaeos negauit, Salomon contubernio gentili deceptus errauit.
10.90
fieuit ergo et amarissime Petrus, fieuit ut lacrimis suum posset lauare delictum. et tu si ueniam uis mereri, dilue culpam lacrimis tuam; eodem momento, eodem tempore respicit te Christus. si in aliquo fortassis labaris, quia secretorum tuorum testis adsistit, respicit ut recorderis et fatearis errorem. imitare Petrum dicentem alibi tertio: domine, tu scis quia diligo t e. etenim quia tertio negauerat, tertio confitetur, sed negauit in nocte, confitetur in die.
10.91
haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem iactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: etsi alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se praesumat? denique et Dauid, quia dixerat: ego dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum, eam sibi iactantiam obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus.
10.92
Unde te euocem, Petre, ut doceas me quid flens cogitaueris? unde inquam te euocem? de caelo, ubi iam choro insertus es angelorum, an etiam de tumulo, quia non putas iniuriam et ibi esse, unde dominus resurrexit? doce nos quid tibi profuerint lacrimae tuae. sed docuisti ilico; nam qui lapsus es, antequam fleres. postquam fleuisti, electus es, ut alios regeres, qui te ipse ante non rexeras.
10.93
habebat ergo lacrimas Petrus, pio quas fundebat affectu, non habebat proditor fletus, quibus culpam ablueret, sed tormenta conscientiae, quibus sacrilegium fateretur, ut dum suo reus iudicio damnatur et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas domini, qui se ipse nollet ulcisci, et diuinitas probaretur, qui conscientiam mentis inuisibili potestate
10.94
interrogaret, peccaui inquit, quod tradiderim sanguinem iustum. etsi cassa est paenitentia proditoris, quia peccauit in spiritum sanctum, est tamen ullus in scelere pudor culpam agnoscere. et quamuis ille non absoluitur, Iudaeorum tamen inpudentia confutatur. quos cum professio redarguat uenditoris, scelerati tamen sibi uindicant iura contractus et exsortes reatus esse se credunt, dum dicunt: qui ad nos? t u uideris. amentes plane, qui putent solui se magis auctoris scelere quam teneri. in pecuniariis causis refuso pretio ius soluitur: hi pretium recipiunt et sacrilegium persequuntur ac pertinacibus studiis funestam sibi uindicant sanguinis auctionem, cum refunderet uenditor sacrilegii mercedem.
10.95
euidenter itaque, dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur et ager figuli ea qua uenditur Christus conparatur pecunia, dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae inpletur oraculum et surgentis ecclesiae mysterium reuelatur. ager enim secundum diuina praecepta mundus hic omnis est, figulus autem ille qui nos formauit e limo, de quo habes in ueteri testamento quia finxit deus hominem de limo terrae, formandi per naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem. nam etsi propriis uitiis conruamus, per illius tamen misericordiam resumto mentis spiritu secundum Hieremiae oracula reformamur.
10.96
pretium quoque sanguinis est pretium dominicae passionis. ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; uenit enim ut saluetur mundus per ipsum, in quo iuxta ut opus auctoris et ius est. uenit ergo ut consepultos per baptismum et conmortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reseruaret. sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, non omnes reseruat. etsi conmunis habitatio, tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici dei, sed fuerunt in lege peregrini. qui sunt isti nisi de quibus dicitur: memores quod aliquando uos gentes, qui eratis in carne alienati a conuersatione Israhel et peregrini promissionis testamentorum? sed hi nunc iam non sunt aduenae atque peregrini, quoniam ciues esse sanctorum fidei iure meruerunt.
10.97
Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter iniuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. accusatur dominus et tacet. et bene tacet qui defensione non indiget: ambiant defendi qui timent uinci. non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit non refellendo. quid enim timeret, qui non ambiret salutem? salus omnium suam prodit, ut adquirat omnium. sed quid de deo loquar? Susanna tacuit et uicit; melior enim causa, quae non defenditur et probatur. et hic Pilatus absoluit, sed absoluit iudicio, crucifixit mysterio. uerum hoc speciale Christi, illud humanum, ut aput iniquos iudices magis uideretur noluisse quam non potuisse defendi.
10.98
cur autem dominus tacuerit ipse praemisit dicens: s i uobis dixero, non creditis mihi; si uos interrogauero, non respondebitis mihi. illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare quam dicere, ut condemnandi causam habere non possent qui quod obiciunt hoc fatentur.
10.99
Herode autem cupiente aliqua mirabilia eius uidere tacuit et nihil fecit, quia nec illius crudelitas merebatur uidere diuina et dominus iactantiam declinabat. et fortasse typice in Herode omnes inpii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in euangelio quoque uidere non possint.
10.100
Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. etsi uterque reum non pronuntiant, alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. lauit quidem manus Pilatus, sed facta non diluit; iudex enim nec inuidiae cedere debuit nec timori, ut sanguinem innocentis addiceret. monebat uxor, lucebat in nocte gratia, diuinitas eminebat: nec sic a sacrilega sententia temperauit.
10.101
similiter in hoc typum omnium iudicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. tolerabiliores tamen gentiles esse quam Iudaeos coniuncta Pilato persona demonstrat et magis eos posse diuinis ad fidem operibus admoneri. quales autem illi qui dominum maiestatis crucifixerunt!
10.102
nec inmerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant innocentis exitium. tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat. in quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barabbas enim patris filius latine dicitur. illi ergo quibus dicitur: uos ex patre diabolo estis, uero dei filio patris sui filium antichristum praelaturi esse produntur.
10.103
Et indutum illum ueste alba remisit. non otioBum quod ueste alba induitur ab Herode inmaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet. in typo etiam Herodis atque Pilati, qui amici ex inimicis per Iesum Christum facti sunt, plebis Israhel populique gentilis figura seruatur, quod per domini passionem utriusque sit futura concordia, ita tamen ut prius populus nationum capiat dei uerbum et ad populum Iudaeorum fidei suae deuotione transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus uestiant Christi, quem ante despexerant.
10.104
clamydem autem coccineam induitur a militibus et purpuream tunicam, in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia, quod caro eius fusum toto orbe terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis et passio reg- num paritura de nobis.
10.105
corona quoque de spinis capiti eius adnexa quid aliud quam diuini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis deo gloria quaereretur. nec flagella uacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur; homo enim in plaga et sciens ferre infirmitates pro nobis dolet, a nobis, qui deum antea fugiebamus, flagella detorquens, tam patiens dominus, ut fugitiuorum uinculis proprias manus, fugitiuorum flagellis suum corpus offerret. detestabili itaque mentis affectu honoratum tamen Iudaei exitum produnt; nam et conpungentes coronant, inludentes adorant. etsi corde non credunt, quem perimunt confitentur. illis defuerit boni operis adfectus, deo tamen suus non defuit honor, qui salutatur ut rex, coronatur ut uictor, quasi deus et dominus adoratur.
10.106
harundo quoque ue] secundum Matthaeum conprehenditur manu eius, ut humana fragilitas iam non sicut harundo moueatur a uento sed operibus Christi conroborata fundetur et adfixo cruci chirografo, quod erat contrarium nobis, sententia uetusta cessaret, uel secundum Marcum caput eius percutit, ut solidata diuinitatis adtactu nostra condicio nutare non possit.
10.107
Sed iam tropaeum suum uictor adtollat. crux supra umeros inponitur ut tropaeum, quod, siue Simon siue ipse portauerit, et Christus in homine et homo portauit in Christo. nec discordant euangelistarum sententiae, quando concordat mysterium, et bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus nec praecedit, sed sequitur. iuxta quod scriptum est: tolle crucem tuam et sequere me. non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. nec mors illa diuinitatis. sed quasi hominis fuit. unde et ipse ait: deus, deus meus.
10.108
respice me! quare me de reliquisti? pulchre ascensurus crucem regalia uestimenta deposuit, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi deum regem, etsi utrumque Christus, quasi hominem tamen, non quasi deum cruci esse suffixum. sed milites non Iudaei sciunt quo tempore, qualia Christo uestimenta conueniant. iudicio quasi uictor adsistit ad passionem tamquam reus humilis uenit.
10.109
Nunc quoniam tropaeum iam uidimus, currum suum trium- phator ascendat nec arborum truncis aut quadriiugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali captiua de saeculo spolia suspendat. non hic reuinctis pos tergum bracchiis gentes nec excisarum urbium imagines oppidorumque captorum simulacra cernimus aut summissa captorum regum colla miramur, qualis humanorum solet esse species triumphorum, nec uictoriae terminos regionis fine distinctos, sed ouantes populos nationum quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis adfectibus adorantes, uoluntariis urbes studiis deditas et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed deuotio colorauerit fidei, arma uictoriarumque iura toto orbe currentia, captiuum principem mundi et spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus oboedientia inperio uocis humanae, subditas dominationes uariarumque uirtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. fulget castitas, fides splendet et induta mortis exuuiis deuotio fortitudinis iam resurgit.. unus dei triumphus fecit omnes prope iam homines triumphare, crux domini, refert igitur considerare qualis ascendat.
10.110
nudum uideo: talis ergo ascendat qui saeculum uincere parat, ut saeculi adiumenta non quaerat. uictus est Adam qui uestimenta quaesiuit, uicit ille qui tegimenta deposuit. et talis ascendit quales nos auctore deo natura formauit. talis in paradiso homo primus habitauerat talis ad paradisum homo secundus intrauit. et ut non sibi soli, sed omnibus uinceret. manus extendit, quo omnia traheret ad se, ut nodo mortis exuta iugo fidei suspensa caelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.
10.111
Scribitur etiam titulus. solet praecedere pompa uictores: at uero currum domini triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. solet etiam titulus subiugatarum gentium numerum designare. sit in illis triumphis ordine quodam digesta miserabilis deuictarum, pereuntium contumeliosa captiuitas nationum, hic redemtarum gentium uernat gratia. digni tanto triumpho iugales, ut caelum terra maria inferna a corruptela mutentur ad gratiam.
10.112
scribitur autem titulus et super crucem ponitur, non infra crucem, quia principium super umeros eius. principium autem quod est nisi sempiterna uirtus eius atque diuinitas? unde et ipse interrogatus: tu quis es? respondit: principium, quod et loquor uobis. legamus hunc titulum. Iesus inquit Nazarenus rex Iudaeorum.
10.113
merito supra crucem titulus, quia non humani corporis, sed diuinae potestatis est regnum quod habet Christus. merito supra crucem titulus, quia licet in cruce erat dominus Iesus, supra crucem tamen regis maiestate radiabat. uermis in cruce, scarabaeus in cruce. et bonus uermis, qui haesit in ligno, bonus scarabaeus, qui clamauit e ligno. quid clamauit? domine, ne statuas illis hoc peccatum. clamauit latroni: hodie mecum eris in paradiso, clamauit quasi scarabaeus: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum uirtutum uersabat uestigiis, bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. erexit Paulum, qui aestimatus est stercora, erexit et lob, qui sedebat in stercore.
10.114
non mediocris ergo titulus. ipse autem crucis locus uel in medio ut conspicuus omnibus uel supra Adae. ut Hebraei disputant, sepulturam. congruebat quippe ut ibi uitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia.
10.115
Diuiduntur uestimenta, alii aliud sorte defertur; dei enim spiritus non humana opinione conprehenditur, sed quasi quodam euentu inopinato inlabitur. et f\' ortasse milites isti quattuor euangelistarum habeant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus. lego titulum regis Iudaeorum, cum lego: regnum meum non est de hoc mundo, lego causam Christi supra caput eius scriptam, cum lego: et deus erat\' uerbum; caput enim Christi deus.
10.116
isti ergo seruabant legum et hodie seruant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Iudaeorum. mihi plane Christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat. noluit descendere sibi. ut moreretur mihi. nobis ergo iam Christus seruatur, propter nos diuiduntur uestimenta eius. non possunt singuli habere omnia et ideo super tunicam sors agitatur, quia non pro hominis uoluntate diuisio fit spiritus sancti; diuisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est spiritus, diuidens singulis prout uult.
10.117
intuere nunc Christi uestimenta diuisa. ubi illa quaeram? quaere in Matthaeo, inuenies penes ipsum solum clamydem coccineam, penes Iohannem uestem purpuream, penes Marcum purpuram tantum, penes Lucan uestem albam; hac enim sola pro sua fuit portione contentus. quantos itaque Christus sua ueste uestiuit! puto autem quod non quattuor tantum, sed omnes uestiuit milites et omnibus abundauit. sed reuertamur ad euangelistas.
10.118
istae itaque quattuor partes non partes uestium, sed qualitates mihi uidentur esse uirtutum. alius enim de regno sublimius scripsit, alius de hominis institutione diffusius. Lucas nitorem sibi sacerdotalis uestis elegit, Marcus uerborum textum non desiderauit, denique Iohannes quasi quasdam intexit sententias, quibus uestiat fidem nostram. nonne tibi uidetur intextum illud: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio aput deum. omnia per ipsum facta sunt? at uero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus sine ulla intextione uerborum initium inquit euangelii Iesu Christi filii dei.
10.119
ergo uestimenta diuisa sunt Christi uel gesta uel gratia, quia tunica non potuit diuidi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro iure conmunis est omnium; quod enim non diuiditur singulis manet integrum.
10.120
et bene desuper texta; sic enim tegitur fides Christi, ut de diuinis ad humana descendat, eo quod ante saecula ex deo natus posteriore tempore susceptionem carnis adsumpserit. significatur igitur nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere.
10.121
Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris inparadiso. pulcherrimum adfectandae conuersionis exemplum, quod tam cito latroni uenia relaxatur et uberior est gratia quam precatio; semper enim plus dominus tribuit quam rogatur. ille enim rogabat ut memor sui esset dominus, cum uenisset in regnum suum, dominus autem ait: amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso; uita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi regnum.
10.122
cito igitur ignoscit dominus, quia cito ille conuertitur. unde et illud solui uidetur, quia alii duos conuiciantes inducunt latrones; iste unum conuiciantem, unum rogantem. fortasse et iste prius conuiciatus est, sed repente conuersus est. nec mirum si conuerso culpam ignoscebat qui insultantibus ueniam relaxabat. potuit etiam pluraliter de uno dicere, sicut illud est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum; solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum actibus conspirasse aduersus Christum Petri uoce produntur. sic et ad Hebraeos habes: in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt et leonum molas obstruxerunt, cum solus Helias melotidem habuisse, Esaias sectus esse. Danihel a leonibus intactus mansisse doceatur.
10.123
Quam exsecrabilis in facto iniquitas Iudaeorum, ut quasi latronem crucifigerent omnium redemtorem! bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut uasa eius auferret. mystice tamen latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo, quorum dissensio diuersitatem pariter credentium signat. denique unus a sinistris, alter a dextris erat. increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes reuelat.
10.124
et acetum offerebant Iudaei. bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur, ut omnia cruci quae uitiata fuerant figerentur. acetum itaque bibitur, uinum cum felle non bibitur, non quia fel, sed quia admixtae uino amaritudines recusantur. nam utique amaritudines uitae nostrae pro corporis condicione suscepit. denique ipse ait: dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto. sed sinceritati non debuit amaritudo misceri, ut ostenderetur sine amaritudine futura inmortalitas resurgentium, quae quoniam inmortalitas in uase coacuerat humano, reparatur in Christo. ergo acetum bibitur, hoc est uitium corruptae per Adam inmortalitatis aboletur in calamo, ut de corpore absorberetur humano. nos quoque uitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum, transfundamus per baptismum. ut crucifigamur in Christo, transfundamus per paenitentiam, ut ab illo nobis uini sanguinisque caelestis incorrupta sinceritas refundatur.
10.125
Denique ubi acetum bibit, consummata sunt inquit omnia, eo quod adsumtae mortalitatis inpletum esset omne mysterium et exhaustis omnibus uitiis inmortalitatis sola laetitia remansisset.
10.126
et ideo ait: in manus tuas, domine. conmendo spiritum meum. et bene conmendatur spiritus, qui reseruatur; quod enim conmendatur utique non amitittur. bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum. unde et ille ait: o Timothee, bonum depositum custodi. conmendatur enim patri spiritus et ideo ait: quoniam non derelinques in inferno animam meam. uide autem magnum mysterium. nunc conmendat in manibus patris spiritum suum, nunc in patris gremio sedet, quia totum alius non capit Christum. denique ego inquit in patre et pater in me. conmendatur ergo patri spiritus. sed cum sit in superioribus, inluminat et inferna, ut uniuersa redimantur; etenim Christus omnia e in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur. caro moritur, ut resurgat, spiritus patri conmendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis uinculo soluerentur et pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur.
10.127
e t hoc dicto tradidit spiritum. et bene tradidit, qui non inuitus amisit. denique Matthaeus ait: emisit spiritum; quod enim emittitur uoluntarium est, quod amittitur necessarium. propterea addidit: magna uoce. in quo uel professio gloriosa D usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis- ergo nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit magna uoce profiteri— uel euidens manifestatio contestantis dei successionem diuinitatis et corporis. sic enim habes: clamauit Iesus uoce magna dicens: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? clamauit homo diuinitatis separatione moriturus. nam cum diuinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi uita discederet, quia uita diuinitas est.
10.128
lam quae secuntur ostendunt quia propter inpietatem hominum finis saeculi sit futurus. itaque significatur per domini passionem occasura praesentia, ut oriantur futura. tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. sol occidit sacrilegis uel refugit, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret. petrae fissae sunt, ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam uerbi uis pectorum dura penetraret, quo facilius ex canis petrarum illi uenatores, quos Hieremias praedixit, domino uenarentur. monumentorum autem reseratio quid aliud nisi claustris mortis effractis resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo ciuitatem praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in caelo est futurum perenne deuersorium resurgentium? etiam uelum scinditur, quo uel duorum populorum diuisio uel mysteriorum synagogae profanatio declaratur. scinditur ergo uelum uetus, ut ecclesia noua fidei suae uela suspendat. synagogae uelamen aufertur, ut religionis interna mysteria. reuelato mentis cernamus obtutu. denique iam etiam centurio dei filium quem crucifixerat conStetur. s o duriora salis pectora Iudaeorum! finduntur petrae, sed horum corda durantur. iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur, Iudaeorum tamen inmobilis duritia manet orbe concusso.
10.129
Stabant autem mulieres haec uidentes, stabat et mater, cum studio pietatis sua pericula posthaberet. sed et dominus suspensus in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem conmendabat affectu. quod non otiose Iohannes pluribus prosecutus est; alii enim mundum descripsere concussum, caelum tenebris obductum, refugisse solem. addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? ut ad crucem Christi susceptionem peruenisse crederemus condicionis humanae. Lucas autem conpetere euidenter adseruit latroni ueniam sacerdotali intercessione donatam et Iudaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam.
10.130
Iohannes ergo, qui plenius diuina penetrauit mysteria, non inmerito laborauit, ut quae deum generauerat mansisse eam uirginem declararet. solus ergo me docet quod alii non docuerunt quemadmodum in cruce positus appellauerit matrem pluris putans quod uictor suppliciorum atque poenarum, uictor diaboli pietatis officia diuidebat quam quod regnum caeleste donabat. nam si religiosum est quod latroni uenia donatur a domino, multo religiosius quod mater honoratur a filio.
10.131
nec praeposterum iudicetur quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim uenerat saluos facere peccatores non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute. peccatoris inpleuit. denique ipse ait: quae est mater mea et qui fratres mei? quia non uenerat uocare iustos, sed peccatores. sed ibi pro loco, hic et in cruce non inmemor matris appellat eam dicens: ecce filius tuus et Iohanni: ecce mater tua. testabatur de cruce Christus et testamentum eius signabat Iohannes, dignus tanto testatore testis. bonum testamentum non pecuniae, sed uitae, quod non atramento scribitur, sed spiritu dei uiui. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis.
10.132
Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat fugientibus apostolis ante crucem stabat et piis spectabat oculis filii uulnera, quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. aut fortasse quia cognouerat per filii mortem mundi redemtionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid addituram. sed Iesus non egebat adiutore ad omnium redemtionem, qui dixit: factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. suscepit quidem matris adfectum, sed non quaesiuit hominis auxilium. habemus igitur pietatis magistrum. docet lectio quid maternus debeat adfectus imitari, quid sequi reuerentia filiorum, ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius solitudo materna quam suae mortis maestitia sit dolori.
10.133
quo loco uberrimum testimonium Mariae uirginitatis adhibetur. neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: quod deus coniunxit homo non separet, sed quae propter mysterium coniugium praetexuit conpletis mysteriis iam coniugio non egebat. aut si moralia sequimur, in maerore castitas inperatur.
10.134
mysticum tamen est quod conmendatur Iohanni inter ceteros iuniori, quod non otiosis auribus debemus accipere. periculosa est enim mulieribus copula adulescentis et species iuuentutis. ne qua fortasse curiosa exempli, in curiosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens Mariam specie praetendat, non imitetur affectu, sicut uulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito ut iuniorem sequantur. discat ergo a--- ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata. non usu, posteaquam peperit uerbum et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam dominici corporis seminauit, ex praecepto dei societatem populi iunioris elegit.
10.135
Quaero etiam cur ante mortem non inueniamus esse percussum, post mortem inueniamus, nisi forte ut uoluntarius magis quam necessarius exitus eius fuisse doceatur et ordinem mysticum nouerimus, quia non ante altaris sacramenta quam baptismum, sed baptismum ante, sic poculum. deinde ut aduertamus quia licet corporis eius fuerit natura mortalis, licet qualitas similis, dissimilis tamen gratia. nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit, ex illo autem incorrupto licet corpore, sed defuncto omnium uita manabat; aqua enim et sanguis exiuit, illa quae diluat, iste qui redimat. bibamus ergo pretium nostrum. ut bibendo redimamur.
10.136
quid sibi etiam uult quod non apostoli, sed Joseph et Nicodemus Christum sepeliunt? unus iustus et constans, alter in quo dolus non erat; talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. obstruitur igitur tergiuersandi locus, et domestico Iudaei testimonio reuincuntur; nam si apostoli sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem raptum esse dixerunt.
10.137
iustus autem Christi corpus operit sindone. innocens unguit unguento; namque haec non otiose distincta repperimus, quia iustitia uestit ecclesiam. innocentia gratiam subministrat. uesti ergo et tu domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus, etsi mortuum credis, operi tamen diuinitatis plenitudine suae. ungue illud murra et aloe, ut bonus odor Christi sis. bonum linteum misit Ioseph ille uir iustus, et fortasse illud quod Petrus uidit e caelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et uolucrum ad similitudinem gentium figurata. mystico igitur unguento illo pistico consepelitur ecclesia, quae diuersitatem populorum fidei suae conmunione sociauit.
10.138
25 De hoc Joseph in Johanne solo inuenio quod occultus uenerit ad Pilatum propter metum Iudaeorum. quomodo iustus latebram periculi timore quaesiuit? ego autem puto quod ideo occulte petierit, ut corpus inpetraret, non ut periculum caueret. et tamen quid mirum si occultabatur iustus, quando occultabantur et apostoli iustorum magistri? ueni et tu. uel sero uel nocte, uel quacumque hora ueneris, Iesum inuenies ad suspiciendum paratum nec minorem serius uenientibus mercedem soluentem; nam et qui sexta hora uenit non est mercede fraudatus et qui undecima plenitudinem mercedis accepit. sed etiam Nicodemus nocte uenit. nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. denique resurrexit Christus et iustus ait: nox x praecessit, dies adpropinquauit.
10.139
hunc Joseph iustum Lucas dixit, Matthaeus diuitem. et merito diues hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim diuitem nesciuit fidei paupertatem. diues est ergo qui iustus est igitur sindone inuoluit, Israhelita uero et diuersos miscet uirtutum odores et aloes mittit quasi libras centum, hoc est perfectae fidei quantitatem. et ligauerunt corpus Iesu iuxta consuetudinem spiritalium Iudaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis et posuerunt in horto, cui frequenter ecclesia conparatur, quae diuersorum habeat poma meritorum floresque uirtutum.
10.140
nec otiose alius monumentum nouum dixit, alius monumentum Ioseph. non habebat igitur Christus tumulum suum. etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis; uictor mortis tumulum suum non habet. quae enim conmunio tumulo et deo? denique Ecclesiastes ait de eo qui meditatur in bonis: e t sepultura non est illi. specialis igitur praeter conmunem omnium mortem mors Christi est, et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio domini sed similitudo cum differentia naturae est ex uirgine similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. curabat aegros, sed inperabat. aqua Iohannes baptizauit, hic spiritu. et mors ergo Christi conmunis secundum naturam corporis, specialis secundum uirtutem.
10.141
Quis autem est Ioseph, cuius in tumulo ponitur? utique ille iustus. bene ergo Christus monumento creditur iusti, ut habeat ubi filius hominis caput reclinet et iustitiae habitatione requiescat. bene autem nouo secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur, mystice uero quid possumus intellegere nisi forte quia legimus: sepulchrum patens est guttur eorum? ergo sepulchrum patens est guttur hominis, in quo perfidia letalis et mortua uerba conduntur, quod per uetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et soluitur. est ergo contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili uerbo iustus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus uirtus Christi.
10.142
cui pulcherrime lapis admotus est, ne pateret; quicumque enim in se bene humauerit Christum diligenter custodiat, ne eum perdat neue perfidiae sit ingressus. uides enim quia Petrus et Iohannes. priores intrare meruerunt. denique Iohannes ipse non antequam crederet introiuit.
10.143
et bene in petra excisum dicitur hoc est in fidei firmamento, de qua ueri Israhelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt. sepelierunt enim Christum iustus et qui deum uidit; non enim sepeliunt Christum nisi qui deum credunt.
10.144
non omnes possunt sepelire Christum. denique quamuis religiosae mulieres longe stant, sed, quia religiosae, locum diligenter obseruant, ut unguenta adferant et superfundant. sollicitae tamen et a monumento posteriores recedunt et ad monumentum priores reuertuntur. etsi deest constantia, non deest diligentia.
10.145
sexus nutat. deuotio calet. denique resurrectionis tempore praesto sunt et, cum uiri fugarentur, solae tamen ab angelo ne timeant admonentur. Petrum euocant studio priores, sed posteriores fiducia. denique ille sine metu aduenit et constanter qui posterior uenerat primus ingreditur.
10.146
quasi qui claues regni. ut aliis aperiret, acceperat. terrae motus autem fidelibus resurrectio est, inperitis metus, his, quia pigrum corpus a mortis sopore se conmouet, illis, quia tremore corporis et terrena mobilitate turbati a resurrectionis fide et credulitate desciscunt.
10.147
Mane autem sabbati uenerunt ualde tempore ad monumentum. magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; nam etsi non uidentur euangelistae dixisse contraria, tamen diuersa dixerunt, siquidem hic: mane ualde tempore, Marcus ualde mane, Matthaeus uespere sabbati, Iohannes prima sabbati, cum adhuc tenebrae essent, mulieres ad monumentum uenisse dixerunt. deinde hic duos uiros, Marcus unum iuuenem in albis sedentem, Matthaeus unum angelum, Iohannes duos angelos in albis sedentes uisos esse memorarunt. postremo quod uix enodabile uideatur, Iohannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum; Matthaeus occurrisse dominum Mariae scripsit Magdalenae et alterae Mariae et illas accessisse et tenuisse pedes eius et adorasse euidentissima descriptione digessit.
10.148
quomodo ergo soluendum, nisi quattuor euangelistas de diuersis quattuor putes dixisse temporibus, ut et personas alias mulierum et alias conicias uisiones? denique aliae cum unguento prima sabbati ueniunt, aliae sine unguento uespere sabbati. istarum nomen exprimitur, illae de Galilaea secutae dominum designantur.
10.149
quo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suauia forte praesumta sunt, aestimate iam nos conplendi sermonis uela summittere, quoniam ad portum uenimus et nauis, quae cursu concito maria transmeauerit, ubi litori coeperit adpropinquare, latentia cautium cursu praestringit infracto. ergo ne tamquam inerti gubernatori in harenis litoris sermo mihi haereat, tamquam uada caeca legam lentandum iter quam praecipitandum arbitror, quo minus rimosa nobis fatiscat oratio.
10.150
Primum igitur illud spectandum est, quid est quod scriptum est uespere sabbati quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse dominum. sic enim habes quia uespere sabbati uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. non enim die sabbati- nam siluerunt sabbato secundum mandatum- sed post sabbati diem nocte utique resurrexit. denique quae mane uenerunt licet ualde tempore tamen iam dominum resurrexisse cognouerunt.
10.151
sic igitur temperandum est, ut neque mane dominica, quae est prima post sabbatum neque sabbato resurrectio facta credatur. nam quomodo triduum conpletur? non ergo uesperascente die, sed noctis uespere resurrexit. denique Graecus sero dixit, hoc est ὸ ψέ. sero autem et horam signat in occasu diei et cuiusce rei significat tarditatem, quomodo si dicas: sero mihi suggestum est, id est tarde; sero uenit, id est: qui post praestitutum tempus aduenit. licet mane sequenti die uenerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est. est et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: sero ad lucubrandum surrexi, hoc est: non uespertino tempore, sed profunda nocte surrexi.
10.152
unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem iam utique custodibus quiescentibus, et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu uenit somno excitis. postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum esse confirmant dicentes custodibus: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. ex tempore enim, quod a custodibus conpererunt, argumentum fraudis arripiunt. nam et Iohannes mane, cum adhuc tenebrae essent, Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum uenisse significat et tamen ignaram factae resurrectionis inducit; nam utique, si aduesperescente die facta esset statim potuit innotescere.
10.153
: Mane est et adhuc Petrus nescit, nescit Iohannes. numquid patiebatur dominus diutius torqueri discipulos suae mortis incerto, ad quos statim angelus, statim dominus gestae rei nuntias mulieres destinauit? et ut scias nocte factum, mulieres aliae nesciunt, aliae sciunt. sciunt quae obseruarunt noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. nescit una Magdalena Maria secundum Iohannem, scit altera Maria Magdalena secundum Matthaeum; nam eadem et ante scire et postea nescire non potuit. ergo si plures Mariae, plures fortasse etiam Magdalenae, cum illud personae nomen sit, hoc locorum.
10.154
denique alteram esse cognosce. illa admittitur pedes tenere domini, tangere dominum ista prohibetur; illa angelum uidere meruit, haec primo quod uenit, neminem uidit; illa discipulis dominum resurrexisse nuntiauit, ista raptum esse significat; illa gaudet, haec plorat; illi in gloria sua iam Christus occurrit, haec adhuc mortuum quaerit; illa dominum uidit et credidit, haec non potuit agnoscere, cum uideret; illa fideli adorabat in spiritu, haec dubio maestificabatur adfectu.
10.155
Merito nimirum prohibetur tangere dominum; non enim corporali tactu Christum, sed fide tangimus. nondum enim inquit ascendi ad patrem meum, hoc est nondum tibi ascendi, quae uiuentem cum mortuis quaeris, et ideo ad fortiores mittitur, quorum credere discat exemplo, ut illi resurrectionem em praedicent.
10.156
sicut enim in principio mulier auctor culpae uiro fuit, uir exsecutor erroris, ita nunc quae mortem prior gustauerat resurrectionem prior uidit culpae ordine remedio prior. et ne perpetui reatus aput uiros obprobrium sustineret, quae culpam uiro transfuderat, transfudit et gratiam ueterisque lapsus conpensat aerumnam resurrectionis indicio. per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris uita reparatur.
10.157
sed quia constantia ad praedicandum inferior, sexus ad exsequendum infirmior, uiris euangelizandi mandatur officium. nam sicut mulierum per legum non solum culpa soluitur, sed etiam multiplicatur gratia, ut pluribus suadeat quae unum ante deceperat, ita et uir, qui temere ante crediderat, faeneratum munus recuperare debuit, ut qui sibi ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus.
10.158
sed aduertamus ipsa uerba mandati: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem. uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et ad patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. quomodo non ascenderas, domine Iesu? quemadmodum aberas, qui in manus patris conmendaueras spiritum? aut quando abesse potes, qui semper in patre ea, cum patre semper? denique ipse dixisti: si descendero in infernum, tu ades: si sumsero pinnas meas ante lucem et habitem in extremo maris, etenim illo manus tua deducet me. aut quomodo ascendis, qui ubique semper es?
10.159
Descendisti quidem filius hominis nec patri, cum descenderes, afuisti, sed descendisti nobis, ut te oculis ac mentibus uideremus, ut in te crederemus. ergo et ascendisti nobis, ut te sequeremur mentibus, quem oculis uidere non possumus. ascendisti apostolis, quibus dixisti: qui me uidit uidit et patrem. denique Iohannes ubi te quaereret sciuit. aput patrem quaesiuit et repperit et ideo ait: et uerbum erat aput deum. ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi nos quoque docuit quemadmodum te sequamur et ubi te repperire possimus dicens: si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens. et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus officium, addidit: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
10.160
ergo non supra terram nec in terra nec secundum carnem te quaerere debemus, si uolumus inuenire; nunc enim secundum carnem iam non nouimus Christum. denique Stephanus non supra terram quaesiuit, qui stantem te ad dexteram dei uidit, Maria autem, quae quaerebat in terra, tangere non potuit. Stephanus tetigit, quia quaesiuit in caelo, Stephanus inter Iudaeos uidit absentem, Maria inter angelos non uidit praesentem. sed quare non potuerit illa tangere, euangelista ipse nos docuit dicens, quia cum te uideret, nesciebat quia tu es. sic enim habes: conuersa est retrorsum et uidit I esum stantem et non sciebat quia Iesus est. merito tangere non potuit, quae uidere non potuerat; nam qui uidet tangit.
10.161
Itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam, scriptura distinguit. illa occurrit, ut Iesum uideat, haec retrorsum conuertitur; illa salutatur, haec redarguitur. denique sic habes: dicit e i Iesus: mulier. quae non credit mulier est et adhuc corporei sexus appellatione signatur; nam quae credit occurrit in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi carens iam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico iuuentutis. multiloquio senectutis. dicit ergo Iesus: mulier, quid ploras? quasi dicat: non lacrimas deus nudas, sed fidem exigit. bonae lacrimae, si Christum agnoscas. quem quaeris? inquit; molimina enim dominus sera condemnat. sed bene addidit quem, non quo iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. adest Christus, quemadmodum quaeritur? nescitur ergo qui quaeritur, quando non agnoscitur, cum uidetur.
10.162
denique Christum uidebat et hortulanum putabat: sic enim habes: illa existimans quia hortulanus est dixit ei: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego tollam e u m. etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica; etsi hortulanum putauit, tamen dei filium designauit; etsi adhuc non credat, tamen adfectat ut credat; ipse enim corpus tulit qui suscitauit. ergo ueniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis adsumtum, doceri tamen gestit a Christo. et fidem suam iam deuota promittit, ut et ipsa illud iam tollat e terris et ad dexteram dei quaerat.
10.163
denique post haec uerba non mulier, sed Maria iam uocatur; aliud est enim conmune uulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur. prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem diuinitatis sicut Paulus acceperat, nondum euacuauerat lubricum saeculi, carnis ambiguum; nondum uitam uixerat Christi. denique ista nec adorat dominum nec pedes tenet, sicut illa Maria, in qua utique non tam obsequium corporale quam plenae fidei designatur affectus, quod Christum et hominem et deum credat; deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur.
10.164
Non igitur tangi dominus fastidit a femina, cuius et Maria pedes unxit unguento, nec tactum dedignatur, sed profectum docet, quia non omnes Christum possunt tangere resurgentem, quem tetigerunt in hac uita et corpore conmorantem. qui uult
10.165
Christum tangere sua membra mortificet et resurrecturo similis induat uiscera misericordiae, non ambigat renuntiare terrenis. quid est igitur: noli me tangere? noli manum adhibere maioribus, sed uade ad fratres meos, hoc est ad perfectiores- quicumque enim fecerit uoluntatem patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est--, quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi potest, fundatioribus huius fidei praerogatiua seruatur, mulieribus autem docere in ecclesia non permitto; domi uiros suos interrogent. ad eos ergo mittitur qui domestici sunt et accepit praescripta mandata.
10.166
nec fugit hoc loco sensisse quosdam ideo Christum noluisse tangi, quia nondum receperat typum, quem conmendauerat patri, quasi adhuc eum tangere non deberet.
10.167
ascendo ad patrem uestrum, deum meum et deumuestrum. beue distinxit, quia mulieri loquebatur; non enim conmunis nobis natura cum Christo nisi condicionis humanae. illi pater generatione propria, nobis adoptione uoluntaria; illi per naturam, nobis per gratiam; illi deus unitate mysterii, nobis potestate caelesti.
10.168
dicit aliquis: quomodo ergo Thomas, cum adhuc non crederet, tetigit tamen Christum? sed ille non de resurrectione domini, sed de resurrectionis uidetur qualitate dubitasse et tactu suo debuit me docere, sicut docuit et Paulus: oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem, ut incredulus credat et cunctator dubitare non possit; facilius enim credimus quod uidemus. habuit autem admirandi causam Thomas, cum uideret clausis omnibus per inuia saepta corporibus Înoffensa conpage corpus insertum et ideo mirum quomodo se natura corporea per inpenetrabile corpus infuderit inuisibili aditu uisibili conspectu, tangi facilis difficilis aestimari.
10.169
Denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum uidere, et ideo dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet, palpate inquit et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem in peruia usu clausa penetrauit. nam quod tangitur corpus est, quod palpatur corpus est; in corpore autem resurgimus; seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale, sed illud subtilius, hoc crassius, utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum.
10.170
nam quomodo non corpus, in quo manebant insignia uulnerum, uestigia cicatricum, quae dominus palpanda obtulit? in quo non solum fidem firmat, sed etiam deuotionem acuit, quod uulnera suscepta pro nobis caelo inferre maluit, abolere noluit, ut deo patri nostrae pretia libertatis ostenderet. talem sibi pater ad dexteram locat tropaea nostrae salutis amplectens, tales illic martyres nobis cicatricis suae corona monstrauit.
10.171
Et quoniam sermo huc noster euasit, consideremus qua gratia secundum Iohannem crediderint apostoli, qui gauisi sunt, secundum Lucan quasi increduli redarguantur, ibi spiritum acceperint sanctum, hic sedere in ciuitate iubeantur, quoadusque induantur uirtute ex alto. et uidetur mihi quasi apostolus maiora et altiora tetigisse hic sequentia et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille conpendio, quia et de illo dubitari non potest qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit, et uerum est testimonium eius. ab hoc quoque, qui euangelista esse meruit, uel neglegentiae uel mendacii suspicionem aequum est propulsari. et ideo utrumque uerum putamus, non sententiarum uarietate nec personarum diuersitate distinctum. nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat. et si prima consideremus, contraria sunt, si sequentia, certum eat conuenire. ipsa igitur scripturae uerba consideremus.
10.172
Iohannes sic ait: et gauisi sunt discipuli uiso domino. dicit ergo his iterum: pax uobiscum; sicut misit me pater, et ego mitto uos. et cum hoc dixisset, insufflauit his et dixit: accipite spiritum sanctum. quorum remiseritis peccata, remittuntur his et quorum retinueritis retenta sunt. Lucas autem dicit: et quomodo cognouerunt eum in fractione panis. cum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dixit his: pax uobis; ego sum, nolite timere. conturbati quoque et conterriti existimabant se spiritum uidere. et possent uideri hic plures fuisse; sed quia et hic sero resurrectionis die- nam aduesperescente iam die qui fuerant ingressi manere cum domino, ubi ille sese repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando palpandum se obtulit- et secundum Iohannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis et uulnera obtulisse palpanda, ne quid ambiguitatis adferret, putauimus diligentius requirendum.
10.173
uidetur enim separatim se istis undecim demonstrasse, sicut se Ammaoni et Cleopae seorsum iam uespere demonstrauerat, et quemadmodum isti duo ita etiam illi uidentur undecim ad confirmandos reliquos conuenire potuisse. denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucan, et ideo aperuit illis sensum, ut intellegerent ea quae scripta sunt. hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium est. quomodo enim soli Cephae uisum dicerent, si ab omnibus erat uisus? sed sicut ex mulieribus Mariae et aliae Mariae Magdalenae ita ex uiris Petro uisus est primo mane. et Paulus sic ait: tradidi en im uobis inprimis quia Christus mortuus est secundum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit die tertia secundum scripturas et uisus est Cephae. et ideo Marcus specialiter inducit iuuenem mandantem ut Petro et discipulis dicerent mulieres quia surrexit dominus.
10.174
Petrus ergo uidit solus dominum; deuotio enim parata semper et promta credebat et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere. alibi cum Iohanne, alibi solus, ubique tamen inpiger currit, ubique aut solus aut primus, non contentus uidisse quae uiderat repetit intuenda et quaerendi domini amore succensus non satiatur uidendo. uidet solus, uidet cum undecim, uidet cum septuaginta, uidet et quando Thomas credidit, uidet cum piscaretur, sed non uidisse contentus, inpatiens desiderii, neglegens captionis, inmemor periculi, non tamen inmemor reuerentiae, ubi dominum uidit in littore, ueste se texit serum aestimans si cum ceteris nauigio perueniret. sic cum in mari dominus ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit, sic cum a ludaeis dominus teneretur, aduersum turbas gladium solus exseruit, sic et nunc cum dominus stetisset in littore periculoso conpendio religiosum maturauit obsequium.
10.175
non est igitur dubium credidisse Petrum et credidisse, quia dilexit, dilexisse, quia credidit. unde et contristatur, quia et tertio inten- ogatur: amas me is enim interrogatur, de quo dubitatur, sed dominus non dubitat, qui interrogabat, non ut disceret, sed ut doceret quem eleuandus in caelum amoris sui nobis uelut uicarium relinquebat. sic enim habes: Simon Iohannis, diligis me? utique tu scis, domine, quia amo te. dicit et Iesus: pasce agnos meos. bene conscius sui non ad tempus adsumtum, sed iamdudum deo cognitum Petrus testificatur affectum. quis est enim alius, qui de se hoc facile profiteri possit? et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur; maior enim omnibus caritas.
10.176
Illud quoque diligentius intuendum, cur cum dominus dixerit: diligis me? ille respondit: tu scis, domine, quia amo t e. in quo uidetur mihi dilectio habere animi caritatem, amor quendam aestum conceptum corporis ac mentis ardore, et Petrum opinor non solum animi sed etiam corporis sui circa dei cultum signare flagrant iam. denique tertio dominus non iam diligis me? sed amas me? interrogauit et iam non agnos, ut primo, quodam lacte uesceudos nec ouiculas, ut secundo, sed oues pascere iubetur perfectiores ut perfectior gubernaret.
10.177
et ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro iam reuocare non posset a gloria passionis, corona decernitur. cum esses inquit iunior, cingebas te et ambulabas ubi uolebas; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te praecinget et ducet quo tu non uis. bona senectus, non uitae longaeuitate inbecilla ad usum, sed maturitate uirtutis ad martyrium praeparata; quae lasciuiam corporalium reprimat uoluptatum nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non adpetat; caro enim concupiscit aduersum spiritum et transuersarios tramites gradiendi qua uelit diuersarum sibi inuenit uoluptatum. bona uero mentis senectus, quae non id quod suaue corpori, sed quod menti utile putat eligit nec uoluntario corporis capitur appetitu, sed repugnanti moderamine quasi inuita reuocatur.
10.178
ergo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium, tamen ubi periculum aduenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos suauitate sui caelestis usus muneris. nam quis martyrium non eligeret, si libenter mori posset? ergo et Petrus uidetur nolle, sed parat uincere. et quid mirum si Petrus nolit, cum dominus dicat: pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc; uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat? denique post temtationem praesumtionis suae Petrus iam non audet uoluntatis perseuerantiam polliceri, sed quasi ad solacium sui consortium quaerit alterius.
10.179
Tot igitur adducti uirtutis exemplis Petrum credimus nOli potuisse dubitare. Iohannem quoque credidisse manifestum est, cum saluatorem uideret; qui iam tunc credidit posteaquam uacuum corporis uidit sepulchrum. cur ergo Lucas inducit fuisse turbatos? primo omnium quia paucorum opinionem sententia maioris partis includit, deinde quia etsi Petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, cum uideret quod se dominus cum corpore et in ea quae uestibulis obseratis et constructis erant saepta parietibus inprouisus infunderet. Lucas ergo historice singula prosecutus est; ille finem spectauit, hic seriem. nam utique dicendo: tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent ea quae scripta sunt etiam ipse discipulos credidisse profitetur.
10.180
Spiritum autem sanctum uel illis undecim quasi perfectioribus insufflauit et reliquis postea tribuendum esse promittit uel isdem ibi insufflauit, hic spopondit. nec uidetur esse contrarium, cum diuisi ones sint gratiarum; alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia curationum, alii genera linguarum. ergo aliam insufflauit ibi operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum, quod esse uidetur augustius, et ideo insufflator a Christo, ut credas spiritum Christi et credas de deo spiritum; deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. denique ibi habes: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa erunt. at uero in actibus apostolorum sic habes: et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui uariis linguis quomodo spiritus dabat eloqui his.
10.181
diuersitas autem uisionum frequentiam famulantium significat angelorum iuxta quod dominus ipse promiserat dicens: e t uidebitis angelos descendentes et ascendentes ad filium hominis. atque utinam cum euangelii fine noster quoque sermo claudatur!
10.182
Cur secundum Matthaeum et Marcum mandat discipulis: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, secundum Lucan uero et Iohannem etiam intra conclaue obtulit se uidendum? et quidem quod se uidendum frequenter obtulerit et plus quam quingentis fratribus et Petro et lacobo etiam apostoli co probauimus testimonio et Lucas in Actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestauerit se uiuere post passionem suam in multis argumentis apparens his et disputans deregno dei. ergo quia saepius et diuersis apparuit, cum in Galilaea quando sit uisus nequaquam praescriptum ac definitum tempus scriptura signauerit, in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et horam expresserit, timidiores intra conclauia reuisantur, fortiores ad montem conuenerint.
10.183
denique intra conclaue ostiis clausis inducit Iohannes discipulos congregatos propter metum Iudaeorum, quos non undecim Lucas, sed plures scripsit fuisse. istos autem Matthaeus undecim solos in Galilaea conuenisse non siluit. denique sic habes: undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus, et uidentes eum adorauerunt, quidam autem dubitauerunt. quibus docendi et baptizandi tribuit potestatem. undecim quoque discumbentibus discipulis et Marcus in fine apparuisse scribit, quando similiter praedicandi his per totum orbem mandat officium.
10.184
unde hoc conuenientius arbitror quod dominus quidem mandauerit discipulis ut in Galilaea se uiderent, sed illis metu intra conclaue residentibus primo se obtulisse, postea uero confirmatis animis undecim illos Galilaeam petisse. uel certe hoc quoque diligentibus scriptoribus placuisse repperio nihil obstat, si dicamus pauciores intra conclaue, in monte conplures fuisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note