Ambrose
Expositio Evangelii secundum Lucan
Luca 7.102
Choose a text
More by Ambrose
—
Opp Lat1
7.1
Dico autem uobis uere: sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei. semper dominus sicut ad praemia- erigit futura uirtutum atque utilem saecularium rerum docet esse contemtum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. arduum quippe est crucem tollere et animam periculis, morti corpus offerre, negare quod sis, cum uelis esse quod non sis, raroque quamuis excelsa uirtus futuris conmutat praesentia. difficile quippe uidetur hominibus, ut spem periculis emant damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. ergo bonus et moralis magister ne qui desperatione frangatur aut taedio, quoniam uitae dulcis inlecebra constantem quoque mulcet adfectum, continuos uiuendi successus fidelibus pollicetur; frigent enim solacia sub metu mortis magnusque amor uitae aegre blanditias spei cum adpetitae salutis terrore conpensat. non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et uh\' tuti praemium et infirmitati remedium, ut praesentibus sustineatur infirmitas, uirtus futuris. si fortis es, contemne mortem; si inbecillus es, fuge. sed nemo potest fugere mortem, nisi uitam sequatur. uita tua Christus est; ipsa est uita, quae mori nescit.
7.2
itaque si uolumus mortem non timere, stemus ubi Christus est, ut et de nobis dicat: uere sunt aliqui hic stantes. qui non gustabunt mortem. non satis est stare, nisi ubi Christus est stetur; soli enim non queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. in quo licet ex uerbi ipsius qualitate perpendere ne tenuem quidem sensum mortis habituros qui Christi uideantur meruisse consortia. certe mors corporis libando gustetur, uita animae possidendo teneatur.
7.3
Sed quid est gustare mortem? ne forte quemadmodum panis uita est ita etiam panis mors sit? sunt enim qui manducant panem doloris; sunt etiam Aethiopum populi, qui acceperunt in escam draconem. absit a nobis uenenum draconis uorare;. habemus enim panem uerum, panem illum, qui descendit e caelo. panem illum manducat qui ea quae scripta sunt seruat. sunt ergo qui mortem non gustent, donec uideant regnum dei. sunt etiam qui mortem non uideant. sicut scriptum est: quis est homo qui uiuet et non uidebit mortem?
7.4
sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? quamuis de Enoch et Helia nullam mortem corporis acceperimus et de euangelista Iohanne dominus dixerit: si eum uolo manere, donee uenio, tamen quoniam non de uno Iohanne hic putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum, non hic mors corporis, sed animae denegatur. sunt enim qui mortui uiuant, quoniam sunt qui uiuentes mortui sint, sicut illa quae uiuens mortua est, sicut scriptum est: ueniat mors super eos, et descendant in infernum uiuentes. si ergo uiuus quis in infernum descendit— peccato enim mortis in infernum descendit habitaculum— sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo uiuendi, sicut Abraham, Isaac et Iacob, quos uiuere diuinae sententiae auctoritate conperimus, quoniam cum sit deus Abraham, Isaac et Iacob, non utique deus mortuorum est, sed uiuentium. Itaque non de uno, sed de plurimis dicit; neque enim Petrus
7.5
mortuus est, cui iuxta dominicam sententiam inferi porta praeualere non potuit, nec Iacobus et Iohannes mortui filii, tonitrui, quibus in usum gloriae caelestis adsumtis non praeualent terrena, sed subiacent. esto ergo et tu Petrus, deuotus fidelis pacificus, ut portas ecclesiae aperias, portas mortis euadas. esto filius tonitrui. dicis: quomodo possum esse filius tonitrui? potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. potes esse filius tonitrui, si te terrena non moueant, sed ipse potius ea quae terrena sunt mentis tuae uirtute concutias. tremat te terra, non capiat; uereatur caro potestatem animi tui et concussa subdatur. eris filius tonitrui, si fueris filius ecclesiae. dicat et tibi de patibulo crucis Christus: ecce mater tua, dicat et ecclesiae: ecce filius tuus; tunc enim incipies esse filius ecclesiae, cum in cruce uictorem uideris Christum. nam qui crucem scandalum putat Iudaeus est, ecclesiae filius non est; qui crucem stultitiam putat Graecus est. ille est autem ecclesiae filius qui crucem triumphum putat, si uocem Christi triumphantis agnoscat.
7.6
ergo ut scias quia Petrus, Iohannes et Iacobus mortem non gustauerunt, gloriam resurrectionis uidere meruerunt; solos enim tres istos post haec fere uerba in diebus octo adsumsit et duxit m montem. quid est quod iste dicit: in diebus octo post haec uerba? ne forte quia is() qui uerba Christi audit et credit resurrectionis tempore gloriam Christi uidebit? octaua enim die facta est resurrectio, unde et plerique psalmi in octauam scribuntur. aut forte ut ostenderet nobis quia dixerat quod is, qui propter dei uerbum perdiderit animam suam, saluam faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione restituat.
7.7
sed Matthaeus et Marcus post dies sex adsumtos hos esse memorarunt. de quo possemus dicere post sex milia annorum- mille enim anni in conspectu dei tamquam dies una—, sed plures quam sex milia conputantur anni et malumus sex dies per symbolum intellegere, quod sex diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, per opera mundum intellegamus. et ideo mundi temporibus inpletis resurrectio futura monstratur aut quia is qui supra mundum ascenderit et huius saeculi momenta transcenderit uelut in sublimi locatus futurae resurrectionis fructum exspectabit aeternum.
7.8
Transcendamus igitur opera mundi, ut possimus faciem ad faciem deum uidere. ascende in montem qui euangelizas Sion. si in montem ascendit qui euangelizat Sion, quanto magis qui Christum euangelizat et Christum in gloriam resurgentem? fortasse enim in corpore eum multi uideant; multi enim secundum carnem cognouimus Christum, nunc autem iam non nouimus.
7.9
multi cognouimus, quia multi uidimus— uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem—, tres autem soli et tres electi ducuntur ad montem. putarem in tribus mystice genus hominum conprehensum, quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis peruenire gratiam qui Christum confessi fuerint merebuntur, quia inpii in iudicium non resurgunt, sed tamquam habito iudicio puniuntur. tres igitur eliguntur qui ascenderent montem, quia et duo eliguntur qui cum domino uiderentur. utrimque sacratus numerus. et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis uidere gloriam nisi qui integrum mysterium trinitatis incorrupta fidei sinceritate seruauerit. Petrus ascendit, qui claues regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit.
7.10
inde apparent Moyses et Helias, hoc est lex et propheta cum uerbo; neque enim lex potest esse sine uerbo neque propheta nisi qui de dei filio prophetauit. et illi quidem fili tonitrui corporali gloria Moysen quoque et Helian speculati sunt, sed etiam nos cotidie uidemus Moysen cum dei filio; uidemus enim legem in euangelio, cum legimus: diliges dominum deum tuum, uidemus Helian cum dei uerbo, quando legimus: ecce uirgo in utero accipiet.
7.11
Unde bene Lucas addidit quia dicebant excesaum eius quem conpleturus erat in Hierusalem. docent enim te de excessu eius mysteria. et hodie Moyses docet et hodie Helias loquitur et hodie in maiore gloria Moysen uidere possumus. quis enim non potest, quando et populus Iudaeorum eum uidere potuit, immo uidit? uidit enim in gloria faciem Moysi, sed uelamen accepit, sed m montem non ascendit et ideo errauit. qui solum Moysen uidit, dei uerbum simul uidere non potuit.
7.12
reuelemus igitur nos faciem nostram, ut reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem reformemur. ascendamus in montem, deprecemur dei uerbum, ut in specie et pulchritudine sua appareat nobis et confortetur et prospere procedat et regnet. et haec enim mysteria sunt et referuntur altius; etenim pro tua. possibilitate tibi uerbum aut minuitur aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in dei uerbo, sed dei uerbum quasi quodam apparet m corpore non habens suam speciem neque decorem et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras, apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine litterarum opertus inuolucris, uirtute spiritus non refulgens. sed si, dum hominem consideras, de uirgine credas esse generatum et paulatim adspiret fides quod de spiritu dei natus sit, incipis montem ascendere. si in cruce positum triumphantem de morte uideas, non peremtum, si uideas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidoi* um, monumenta aperta sunt, mo]\' tui resurrexerunt, ut esset indicio quia gentilis populus, qui mortuus erat deo, tamquam reseratis corporis sui tumulis infuso crucis lumine resurrexit, si hoc uideas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram uerbi gloriam cernis.
7.13
Uestimenta eius alia deorsum sunt, alia sursum. et fortasse uestimenta uerbi sermones sunt scripturarum et quaedam intellectus indumenta. diuini, quia sicut ipse Petro et Iohanni et Iacobo in altera specie apparuit et uestitus eius albus refulsit, ita et oculis tuae mentis iam diuinarum lectionum sensus albescit. fiunt igitur uerba diuina sicut nix, uestimenta uerbi candida nimis, qualia fullo super terram facere non potest.
7.14
quaeramus hunc fullonem, quaeramus hanc niuem. legimus ad uillam fullonis ascendisse Esaiam. quis est iste fullo nisi forte ille qui delicta nostra lauare consueuit? denique ipse dixit: si fuerint delicta uestra sicut phoenicium, ut niuem dealbabo. quis est iste fullo nisi qui indumenta nostri intellectus indumenta uirtutum ablutis maculis corpora. Hbus soli solet offerre diuino?
7.15
audiui etiam, ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus exemplum, t duorum prudentium facundiam niui et apibus conparasse. inueni quoque dixisse Dauid: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori meo! et infra: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, et lux semitis meis. uerbum dei lux est, uerbum dei nix est. super mel quoque et fauum est dei uerbum, quod ore diuino melle dulcior fluxit oratio, et perspicua niuis ritu mollioribus cadunt uerba sententiis. uere hic solus sermo niuibus conparandus, qui de caelo missus in terras ieiuna nostrorum arua pectorum fecundauit. quod non usurpatorie praesumtum. sed ei lectionis serie deriuatum deus ipse testatur dicens: exspectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant uelut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super faenum.
7.16
utinam, domine Jesu, mens mea pluuiae tuae umore uiridescat. utinam terram meam niuis istius candore respergas, ne praepropero calore uernantis corporis arua luxurient, sed potius fotu niuali semina uerbi caelestis pressa fecundent! nix cum cadit, aues caeli ubi inhabitent non habent et laetior solito tritici prouentus exuberat.
7.17
Uidit hanc gratiam Petrus, uiderunt et qui cum illo erant, et licet somno grauati fuissent. premit enim inconprehensibilis splendor diuinitatis nostri corporis sensus. nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies sustinere, quomodo dei gloriam humanorum ferret corruptela. membrorum? eoque purior et subtilior exhausta concretione uitiorum corporis habitus in 1\' esun\' ectione formatur. et fortasse ideo grauati somno erant, ut resurrectionis uiderent speciem post quietem. itaque euigilantes uiderunt maiestatem eius; nemo enim nisi uigilans gloriam uidet Christi. delectatus est Petrus, et quem saeculi huius inlecebrosa non caperent, gratia resurrectionis inlexit.
7.18
bonum est inquit nos hic esse— hinc et ille: dissolui enim et cum Christo esse multo melius— nec laudasse contentus non solum adfectu sed etiam factorum deuotione praestantior ad exaedificanda tabernacula tria inpiger operarius conmunis obsequii ministerium pollicetur. et quamuis nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium, quo non inconsulta petulantia, sed praematura deuotio fructus pietatis adcumulat. nam quod ignorabat condicionis fuit, quod promittebat deuotionis. sed non capit humana condicio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum deo. siue in animo siue in corpore siue alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. si Petrus nesciuit, quemadmodum tu potes scire? si nesciuit ille qui promisit et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat, quemadmodum scire nos possumus desidia. quadam mentis intra praesaeptum carnis inclusi? denique placuit tanta deuotio deo.
7.19
Et inter haec uerba facta est nubes et obumbrauit. eos. diuini spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed reuelat occulta. quae etiam alio conperta est loco dicente angelo: et uirtus altissimi obumbrabit tibi. cuius profectus ostenditur audita. dei uoce dicentis: hic est filius meus dilectus, ipsum audite, hoc est:
7.20
non Helias filius, non Moyses filius, sed hic est filius, quem solum uidetis; recesserant enim illi, ubi coepit dominus designari. uides hanc non solum incipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam caelestium fidem esse perfectam filium dei scire. sed quoniam haec iam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso umore concretam et coacti aeris caliginem piceam, quae caelum tenebrarum horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluuialibus aquis et umentis adluuione imbris inmadidet, sed de qua mentes hominum uoce dei omnipotentis emissa fide ros rign- mt.
7.21
et dum fit uox, inuentus est lesus solus. itaque cum tres essent, unus est factus. tres in principio uidentur, unus in fine; perfecta enim fide unum sunt. denique hoc etiam dominus patrem orat, ut omnes unum simus. nec solum Moyses et Helias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus Christi sumus. ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo Iesu, aut fortasse quia lex et prophetae ex uerbo, quae autem ex uerbo coeperunt in uerbo desinunt; finis enim legis est Christus ad iustitiam omni credenti.
7.22
Uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, ubi requiescant; nam filius hominis non habet ubi caput M suum reclinet. non uidetur conuenire rationi, ut simplicem fidelemque istum arbitremur qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus obsequium spopondisset, sed dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit adfectus. denique supra ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
7.23
quo loco dominus simplicitatem sine adrogantia docet, caritatem sine inuidia, deuotionem sine iracundia esse debere; nam et pueri mens prouect. ioris adfectu recipienda suadetur, quia, dum puer nihil sibi uindicat, formam uirtutis exsequitur et, si rationem nescit, culpam ignorat. tamen quia plerisque non uirtus, sed infirmitas uidetur sine ratione simplicitas, ut tu ueram recipias admoneris, id est ut exsequaris industria munus naturae.
7.24
et ideo ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo me recipit. et qui me recipit recipit eum qui me misit. qui enim imitatorem Christi recipit Christum recipit et qui imaginem dei receperit, recipit deum. sed quia imaginem dei non poteramus uidere, facta est ad nos per incarnationem uerbi praesentia, ut conciliaretur nobis quae supra nos est diuinitas.
7.25
quod autem propensius studio caritatis Iohannes plurimum diligens et ideo redamatus plurimum excludendum putat a beneficio eum qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur. sed docetur; non reprehenditur, quia amore faciebat, docetur, ut nouerit infirmorum esse firmorumque distantiam. et ideo dominus etsi fortiores remuneratur, tamen non excludit infirmos.
7.26
Sinite eos et nolite prohibere; qui enim non est aduersum uos pro uobis est. bene, domine; nam et Ioseph et Nicodemus occulti discipuli propter metum in tempore tamen suum tibi officium non negarunt. sed tamen quia alibi dixisti: qui non est mecum aduersum me est et qui mecum non colligit dispergit, aperi nobis, ne uideatur esse contrarium. et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente discerni. denique alii dicit: sequere me, alii: uulpes foueas habent. ille cogitur, iste remouetur, ut scias quia deuotus admittitur, indeuotus excluditur.
7.27
quod uero discipulos increpauit quia ignem supra eos descendere gestiebant qui non receperant Christum, ostenditur nobis non semper in eos qui peccauerint uindicandum. quia nonnumquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. denique Samaritani citius crediderunt. a quibus hoc loco ignis arcetur. simul disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente conuersos; nam si uoluisset, ex indeuotis deuotes fecisset. cur autem non receperint eum, euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant, sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit. nec discipuli peccant qui legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces Heliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae uindicaretur iniuria. sed uindicetur qui timet. uindictam non quaerit qui non timet. simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eandem sibi potestatem, quam propheta magnus emeruit, inpetrandi iure praesumunt. et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de caelo descenderit, quoniam sunt filii tonitrui.
7.28
dominus autem mire omnia. nec illum temere se offerentem recipit nec in hos indeuote dominum refutantes proprium conmouetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta uirtus nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est caritatis nec excludenda infirmitas, sed iuuanda. procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis, procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio et incauta simplicitas. unde et isti dicitur: uulpes foueas habent nec obsequium eius admittitur cuius non probatur officium. circumspectum etenim fidei esse debet hospitium, ne dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienae perfidiae casses inprouida credulitate labamur.
7.29
Sed ne illud inprouide praetensse uidea. mur, cur hic eos qui possunt per manus inpositionem inmundis imperare spiritibus in nomine Iesu neget esse prohibendos, secundum Matthaeum autem dicat his: non noui uos. discedite a me omnes operaii iniquitatis, aduertere debemus non esse distantiam sensus sententiarumque discordiam, sed illud censeri eo quod non solum officia in clerico, sed etiam uirtutis opera requirantur tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad gratiam. unde nemo iactare se debet nec purgati hominis sibi gratiam uindicare, in quo aeterni nominis uirtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui uincitur.
7.30
quod potest homo, sinceram exhibeat fidem et obseruantiam mandatorum religiosa mente custodiat, ne dicatur ei: uulpes foueas habent. fallax quippe animal et insidiis semper intentum rapinam fraudis exercet. nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat.
7.31
haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat, haereticus in fouea est, ut fraudulenta uulpis gallinae illi euangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? ecce relinquetur domus uestra deserta. merito ergo foueas habent, quia domum quam habuerant perdiderunt. hoc animal neque mansuescit umquam, unde et apostolus ait: haereticum post unam correptionem deuita, neque ulli usui est aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: meus cibus est. ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelo est. quin etiam has a fructibus suis relegat dicens: capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, hoc est quae minorem uineam, non maiorem exterminent. et ideo Samson ad caudas earum faces ligauit et dimisit in messes alienigenarum, eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos latratibus magis sonori quam uocibus expoliti— qui enim uerbum negat nec uocem habet— ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam uincto caudae facibus significantes sui finis incendium.
7.32
uolucres quoque caeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem deriuantur, ueluti nidos quosdam struunt in pectoribus improborum, et ideo filius hominis, quia abundauit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. etenim dominante uersutia cum simplicitati locus nullus sit, nulla potest in affectibus singulorum diuinitatis esse possessio. caput enim Christi deus est,. qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo uim suae maiestatis reclinat, quod esse uidetur indicio quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur.
7.33
Itaque ut aduertas deum non cultus aspernaDtem esse, sed fraudis, qui repudiauerat fraudulentum eligit innocentem dicens: sequere me. sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem, de quo dictum est illi: obliuiscere domum patris tui. uide igitur quia dominus quos miseratur etiam inprudentes aduocat et postulanti paternae ueniam sepulturae respondit:
7.34
sine mortui sepeliant mortuos suos. tu autem uade adnuntia regnum dei. itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur nisi ut intellegas humana posthabenda diuinis? bonum studium. sed maius inpedimentum; nam qui partitur studium deriuat affectum, qui diuidit curam differt profectum. ergo prius obeunda quae maxima; nam et apostoli, ne occuparent studium disputandi,
7.35
ministros pauperibus ordinarunt et ipsis, cum a domino mitterentur, neminem in uia salutare praescriptum est, non quo beniuolentiae displiceret officium, sed quo persequendae deuotionis intentio plus placeret. quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt nisi geminam hic intellegas mortem, unam naturae, alteram culpae? est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, deo uiuimus sicut Christus. qui peccato mortuus est; quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo.
7.36
Una est igitur mors, qua copula corporis et animae separatur, non formidabilis, non timenda, cum discessio quaedam nostri uideatur esse. non poena, non metuenda fortibus. desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: quaerent homines mortem et non inuenient eam.
7.37
est et alia, quae saecularium adferat interitum uoluptatum, in qua non natura. sed delicta moriuntur. hanc mortem subimus consepulti in baptismo et mortui cum Christo ab elementis huius mundi, cum actus patimur prioris obliuia. hanc mortem mori uoluit, cum prophetaret, Balaam, ut deo uiueret, et ideo dixit: moriatur anima mea in animis iustorum et fiat semen meum ut semen eorum.
7.38
est et tertia mors. quando Christus, qui est uita nostra, nescitur; scire autem Christum uita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit faciem ad faciem; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, de quo dixit: in umbra eius uiuemus in gentibus. in umbra alarum eius sperauit Dauid, in umbra eius concupiuit et sedit ecclesia.
7.39
si tantum, domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique ueritas adferet? quemadmodum uiuemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa uita? nunc enim uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos inquit cum eo apparebimus in gloria. dulcis illa uita est, quae non habet mortem; haec enim uita corporis habet mortem sorte naturae, quae plerumque etiam desideratur. habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati— anima enim quae peccat ipsa morietur— cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed uitam carpet aeternam.
7.40
Ad hanc uitam, fratres, festinemus, maesti in saeculo, quia peregrinamur a domino; qui enim non peregrinatur a corpore peregrinatur a domino. multo autem melius dissolui a corpore et adhaerere deo, ut et nos unum simus aput omnipotentem deum et unigenitum dei filium uideamus per resurrectionis gloriam in naturae claritatem adsumti et inuiolabili concordia animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati, ut conpleatur id quod de- nobis dei filius patri orando promisit. ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus.
7.41
non ergo patrii funeris sepultura prohibetur, sed necessitudini generis diuinae religionis pietas antefertur; illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. aut quia sepulchrum patens guttur est inpiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit, nec reuocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur.
7.42
est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de qua dictum est: haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit, et ideo qui bona fide in se sepelit Christum. ut cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet.
7.43
est et illa prophetica, ut supra sepulchra maiorum quaedam ponamus, quae lector agnoscis, infidelis intellegere non debet, non quo cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis ueneranda communio reueletur. non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium conmunionem nobis cum gentilibus mortuis non futuram; nam cum sacramenta uiuorum sint, non uidentur mortui qui habent uitam.
7.44
ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. ad LXX discipulos dicit hoc, quos designauit et misit binos ante faciem suam. qua ratione binos misit? quia bina missa. sunt animalia in arcam, hoc est cum mare femina, inmunda per numerum, sed mundata ecclesiae sacramento. quod conpletum est oraculo, quod Petrus sanctus accepit dicente sibi sancto spiritu: quod deus mundauit tu conmune ne dixeris. et aduertit dictum esse de gentibus, qui corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. hos mundauit dominus et passionis suae fecit heredes.
7.45
mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet uerbo dei insita tamen culturae laborem et sollicitum munus operari requirebat, ne aues caeli sparsa semina dissiparent, ait: ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.
7.46
contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis deuorentur. sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit, ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. mittit ergo agnos inter lupos, ut conpleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur.
7.47
Et quoniam proxime de uulpe nobis non ingratus tractatus euasit, si iudicium uestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum, praesumo quod profunda mysteria, quae luporum specie uelantur, studiorum uestrorum possim aperire suffragio. in specie uulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. hos non suscipit dominus. sed a suo nido arcet et prohibet. lupi quid significare uideantur debemus aduertere.
7.48
bestiae nempe sunt quae insidiantur ouilibus, circa pastorales uersantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ouium guttur inuadunt, ut cito strangulent. feri et rapaces idemque natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, inpetu quodam suo feruntur et ideo saepe luduntur. tum praeterea si quem priores hominem uiderint, uocem eius quadam naturae ui feruntur eripere: si autem homo prius eos uiderit, exagitare memoratur. et ideo cauendum mihi est ne, si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius uidisse credantur et sollemne uocis extorsisse suffragium.
7.49
nonne lupis istis haeretici conparandi sunt, qui insidiantur ouilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi scaeuae nebulis interpretationis obducere et quantum in ipsis est fuscare conantur. uersantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non uult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones. quem uulneribus adligatis, infuso oleo et uino inponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum et sanandum stabulario dereliquit. non accipiunt ergo medicinam qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent.
7.50
explorant pastoris absentiam et ideo pastores ecclesiarum uel necare uel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus oues Christi incursare non possunt. spoliare ergo gregem domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere. et ideo apostolus ait: haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens quia subuersus est qui eiusmodi est. hos scripturae uerus interpres Christus inludit, ut inanes suos in uanum effundant inpetus et nocere non possint.
7.51
qui si quem uersuta disputationis suae circumscriptione praeuenerint, faciunt ommutescere; mutus est enim qui uerbum dei non eadem qua est gloria. confitetur. caue ergo ne tibi uocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis. serpit enim, dum latet eius perfidia; si autem conmenta inpietatis eius agnoueris, iacturam piae uocis timere non poteris. caue igitur uersutae disputationis uenena; animam petunt, guttur inuadunt, uitalibus\'}\' adfigunt. graues sunt morsus haereticorum, qui ipsis grauiores et rapaciores bestiis nullum auaritiae finem inpietatisque nouerunt.
7.52
Nec uos moueat quod formam praetendere uidentur humanam; etsi foris homo cernitur. intus bestia fremit. et ideo eos lupos esse non dubium est iuxta domini Iesu diuinam sententiam, qui ait: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. si quis ergo specie mouetur, fructum interroget. audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius cognoscis: uestitum ouis habet, facta praedonis: tons ouis, intus lupus est qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora circumuolat quaerens quem deuoret. nonne uobis uidetur lupus, qui humanae necis insaturabilis cruditate fidelium morte populorum rabiem suam desiderauit explere?
7.53
ululat iste, non tractat qui negat uocis auctorem et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur tetur dominum Iesum aeternae praesulem uitae. audiuimus eius ululatus, cum in orbem gladius mitteretur. dentes asperos, ora tumida praeferebat et putabat quod uocem omnibus abstulisset. quam solus amiserat. et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet dominus quid sequamur dicens:
7.54
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta. quid sit sacculum non esse portandum alibi euidenter expressit; scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos dominus: nolite possidere aurum neque argentum. si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? si quod habeas donare praeciperis, quemadmodum congeris quod non habeas? qui, praedicas non furandum furaris? qui dicis non moechandum moecharis? qui exsecraris idola sacrilegium facis? qui in legegloriarisper praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur.
7.55
non sic apostolus Petrus, qui primus dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in uacuum domini effusa mandata, cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: argentum atque aurum non habeo. ille gloriatur quod non habeat argentum atque aurum, uobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? est ergo et pauperies gloriosa, quia est et beata paupertas, sicut scriptum est: beati pauperes spiritu; tamen non tam hoc gloriatur Petrus quod argentum et aurum non habeat quam quod seruet domini mandatum, qui praecepit: nolite aurum possidere, hoc est dicere: uides me Christi esse discipulum et aurum a me requiris? aliud nobis multo pretiosius auro donauit, ut in nomine eius operemur. itaque non habeo quod non dedit. sed quod dedit habeo: in nomine domini Iesu surge et ambula.
7.56
sicut ergo qui horrea uult congerendis aedificare frumentis dominicae sententiae auctoritate reprehenditur, ita E qui sacculum uult auro parare condendo naeuum reprehensionis incurrit.
7.57
Non peram neque calciamenta. utrumque de corio mortui animantis confici solet; nihil autem in nobis dominus Iesus mortale uult esse. denique ad Moysen dicit: solue calciamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas terra sancta. est. mortale igitur atque terrenum calciamentum iubetur soluere, cum mitteretur ad populum liberandum; huius enim minister muneris timere nihil debet nec a suscepto officio mortis periculo retardari. ipse etenim cum defensionem fratrum, hoc est Iudaeorum, uoluntarius recepisset, calumniae terrore reuocatus est ab incepto et fugit ex Aegypto. et ideo cum dominus adfectum eius probasset, condicionem autem uidisset infirmam, animi eius mentisque uestigium mortalibus uinculis censuit exuendum.
7.58
quod si quem mouet, qua ratione in Aegypto calciati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calciamentis ad praedicandum euangelium diriguntur, is considerare debet, quia in Aegypto positus debet adhuc morsus cauere serpentis— multa enim uenena in Aegypto— et qui in typo pascha celebrat patere potest uulneri, qui autem minister est ueritatis hebetat uenena, non trepidat. denique momordit Paulum uipera in Melita insula. et uidentes pendentem de manu eius uiperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum, sed ubi inoffensum stare uiderunt, deum esse dicebant, cui uenenum nocere non poterat. et ut scias hoc uerum esse, ipse dominus ait: ecce dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici et nihil uobis nocebunt.
7.59
Non uirgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putauit. quid est uirga nisi prae. ferendae potestatis insigne et ulciscendi instrumentum doloris? ergo humilis domini— in humilitate enim iudicium eius sublatum est- humilis inquam domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent nec uim potestatis exsererent, sed doctrinam humilitatis adtollerent quo loco humilitati putauit etiam patientiam copulandam, quia ipse quoque iuxta testimonium Petri, cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit. hoc est ergo dicere: imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentias uerberantum non iniuriae relatione, sed magnanimitate patientiae uerberate. nemo ipse debet quod in alio reprehendit imitari; grauiora contumacibus mansuetudo uulnera. refert. hoc pugno repercussit dominus uerberantem dicendo: qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram. fit enim ut iudicio suo ipse se damnet et quodam stimulo sui conpungatur affectus qui relatam sibi sedulitatem pro iniuria quam fecit aduerterit.
7.60
habet tamen quos et cum uirga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur dicens: quid uultis? in uirga ueniam ad uos an in caritate spirituque mansuetudinis? hanc uirgam etiam Timotheo dedit apostolus dicens: argue obsecra increpa. aut fortasse ante passionem domini, quae nutantium populorum corda firmauit necessaria sola fuerit mansuetudo, post passionem correptio. certe mulceat dominus, increpet Paulus; suadeat qui potest etiam pectora dura mollire, arguat qui non potest uniuersa suadere. uirgam igitur Paulus ex doctrina legis adsumserat. legerat enim: qui parcit baculo odit filium suum. legerat etiam quia agnum manducantes baculum in manibus habere praecepto prophetico iubebantur. et ideo dominus in ueteri testamento ait: uisitabo in uirga iniquitates eorum: in nouo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret uniuersis dicens: si me quaeritis, sinite hos abire. et alibi habes quia cum apostoli ignem de caelo petere uellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum dominum intra ciuitatem suam recipere noluerunt, conuersus increpauit illos et ait: nescitis cuius spiritus estis; filius enim hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluas facere.
7.61
perfectiores ergo sine uirga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. sed et Paulus uirgam quidem minatur, sed in spiritu mansuetudinis uisitat delinquentes. denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit consulit uoluntatem. quid uultis? inquit in uirga ueniam ad uos an in caritate spirituque mansuetudinis? semel uirgam dixit, bis mitiora sub iecit adiciens mansuetudinem caritati. prius tamen minitatus est, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistula ad eosdem Corinthios scribens ait: testem deum inuoco in animam meam, quod parcens uobis non ueni Corinthum. audi qua ratione putauerit esse parcendum: ne iterum inquit in tristitia uenirem ad uos. abiecit uirgam et adfectum caritatis adsumsit.
7.62
Et neminem salutaueritis in uia. fortasse quibusdam hoc durum et superbum nec mansueti et humilis domini praecepto conuenire uideatur, quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum hoc loco mandet discipulis: neminem salutaueritis in uia, cum iste conmunis sit usus gratiae. sic inferiores superiorum sibi fauorem conciliare consuerunt, gentiles quoque cum Christianis habent huiusmodi officiorum conmercia. quomodo dominus hunc usum humanitatis auellit?
7.63
sed considera non hoc solum esse: neminem salutaueritis, sed non frustra additum in uia. denique et Helisaeus, cum mitteret seruum suum, ut baculum eius poneret supra corpus pueruli defuncti, mandauit ei, ne in uia aliquem salutaret; festinato enim iubebat eum contendere, ut celebrandae resur rectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicuius obuii mandato reflecteretur a munere. ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum inpediendae deuotionis. aboletur, ut quando diuina mandantur, paulisper sequestrentur humana. pulchra est salutatio, sed pulchrior quo maturior exsecutio diuinorum, quae per moram saepe traxit offensam. ideo autem et honesta prohibentur, no sollemnis gratia obrepat et officii inpediat ministerium.
7.64
cuius mora culpa sit. iam illud uirtus alia, ne de domo ad domum quis uaga facilitate demigret, ut seruemus etiam hospitali in amore constantiam nec coalitam amicitiae necessitudinem facile resoluamus, pacis praeferamus nuntium, ut ipse primus ingressus pacis benedictione celebretur, cibo potuque oblato oportere nos esse contentos, uexilla fidei non premenda et regni caelestis euangelium praedicandum, excutiendum de pedibus puluerem, si quis recipiendos ciuitatis hospitio non putauerit.
7.65
Docet etiam grauiori poenM obnoxios fore qui euangelium non sequendum quam qui legem iudicauerint esse soluendam, eo quod Tyrus et Sidon, si tanta operationum caelestium uidissent miracula, non despexissent remedium paenitentiae. istam quoque uel afluentiam uel insolentiam saecularem neque caelesti muneri conparandam neque rursus sine remedio derelinqui, cum unicuique sit subsidium paenitendi. postremo aperit caeleste mysterium, quod placuerit deo ut paruulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam reuelaret. quod apostolus Paulus stilo pleniore digessit dicens: nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? nam quoniam in dei sapientia non cognouit hic mundus per sapien tiam deum, placuit deo per stultitiam prae- dicationis saluos facere credentes.
7.66
paruulum ergo acci- piamus, qui se exaltare non nouerit et faleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt. paruulus erat qui dixit: domine, non exaltaui cor meum neque elati sunt oculi mei neque ingressus sum in magnis neque in mirabilibus super me. et ut scires paruulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sui et quadam declinatione iactantiae, addidit: sed exaltaui animam meam. uides quam excelsus fuerit hic paruulus, quanto uirtutum sublimis uertice? tales nos paruulos uult esse apostolus, cum dicit: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius saeculi stultitia est aput deum.
7.67
Pulcherrimus conectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a patre suo. cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem patris; cum tradita legis, filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae iure sint propria, non dono conlata per gratiam. addidit: nemo M scit quis est filius nisi pater et quis est pater nisi filius et cui uoluerit filius reuelare.
7.68
quem locum in his quos de fide scripsi libellis memini non esse praeteritum. ut scias autem quia sicut filius patrem quibus uult reuelat etiam pater reuelat quibus uult filium, audi dicentem ipsum dominum Iesum, cum laudaret Petrum quod eum filium dei esse confessus sit: beatus es. Simon Bar Iona, quia non caro et sanguis reuelauit tibi, sed pater meus, qui in caelis est.
7.69
adhaeret his lectio, qua eiponuatnr hi qui sibi legis periti 1427 uidentur, qui uerba legis tenent, uim legis ignorant. et ex ipso primo legis capitulo docet esse legis ignaros probans quod in principio statim lex et patrem et filium praedicauerit, incarnationis quoque dominicae adnuntiauerit sacramentum dicens: diliges dominum deum tuum et: diliges proximum tuum sicut te ipsum.
7.70
unde dominus ait ad legis peritum: hoc fac et uiues. at ille qui nesciret proximum suum, quia non credebat in Christum, respondit: quis est meus proximus? itaque qui Christum nescit, nescit et legem. quomodo enim potest scire legem, cum ueritatem ignoret, cum lex adnuntiet ueritatem?
7.71
Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho. ut eum locum qui propositus est nobis planius possimus absoluere, ueterem ciuitatis Hiericho repetamus historiam. meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus m libro qui inscribitur Iesu Naue, magna ciuitas fuerit muralibus saepta parietibus, quae non ferro peruia, non arieti possit esse penetrabilis; in ea Rahab habitasse meretricem, quae exploratores quos direxit Iesus hospitio recepit, consilio struxit, postulantibus ciuibus abisse respondit, abscondit in tecto et, ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligauit; urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi iubilantis ululatu consono conruisse.
7.72
uidete quemadmodum unusquisque proprium seruet officium: explorator excubias, mysterium meretrix, fidem uictor, religionem sacerdos. hi periculum pro laude non metuunt, illa susceptos nec in periculis prodit, iste sollicitus fidem magis seruare quam uincere meretricis prius mandat salutem quam excidium ciuitatis; religionis autem insignia arma sunt sacerdotis. iam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo seruatus est nisi quem meretrix liberauit:\' haec simplicis historia ueritatis est.
7.73
quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, m quam de paradiso, hoc est de Hierusalem illa caelesti eiectus Adam praeuaricationis prolapsione descendit, hoc est de uitalibus ad inferna demigrans, cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exilium. longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata deflexit, incidit in latrones, in quos non incidisset, nisi his mandati caelestis deuius se fecisset obnoxium. qui sunt isti latrones nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseuerare non possunt? hi ante despoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis et sic uulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumsimus indumenta seruemus, plagas latronum sentire non possumus. caue ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est mandati caelestis custodia destitutus et exutus fidei uestimento et sic letale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset.
7.74
non mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem leuita despexerat, non etiam ipse de? pexit. nec uocabulo sectae despicias quem uerbi interpretatione mirabere; Samaritani etenim uocabulo custos sign! ficatur. hoc habet interpretatio. quis est custos nisi ille de quo dictum est: custodiens paruulos dominus? itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu, ita et Samaritanus alius foris, alius in occulto. hic ergo Samaritanus descendens— quis est, qui descendit e caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo?— uidens semiuiuum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illa quae fluxu sanguinis profluens in medicis erogauerat omne patrimonium suum, uenit secus eum, hoc est: factus conpassionis nostrae susceptione finitimus et misericordiae conlatione uicinus.
7.75
Et alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum. multa medicamenta med] cus habet iste, quibus sanare consueuit. sermo eius medicamentum est. alius eius sermo constringit uulnera, alius oleo fouet, alius uinum infundit: constringit uulnera austeriore praecepto, fouet remissione peccati, sicut uino conpungit denuntiatione iudicii.
7.76
et inposuit inqmt in iumentum suum. audi quomodo te inponat. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet. et pastor inposuit ouem lassam super umeros suos. homo enim iumenti similia factus est et ideo supra iumentum suum nos inposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus, ut per nostri corporis adsumtionem infirmitates nostrae carnis aboleret. denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta.
7.77
est autem stabulum, in quod fessi longo itinere succedere solent. duxit itaque in stabulum dominus, qui suscitat a terra inopem
7.78
et do stercore erigit pauperem, et curam egit, ne aeger ea quae acceperat nequaquam praecepta seruaret. sed non uacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum erat eo, unde descenderat.
7.79
itaque altero die— quis est iste alter dies nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum est: hic est dies, quem fecit dominus?— protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: curam illius habe.
7.80
qui sunt isti duo denarii nisi forte duo testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio uulnera nostra curantur? redemti enim sumus pretio sanguinis, ut ultimae mortis ulcera uitaremus.
7.81
hos ergo duos denarios, licet horum quoque librorum quattuor formas non absurdum sit intellegere, accepit stabularius. qui? ille forsitan qui ait: et aestimo ut stercora, ut Christum lucri faciam, quo curam haberet hominis uulnerati. stabularius itaque ille est qui dixit: misit me Christus euangelizare. stabularii sunt illi quibus dicitur: ite in orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic saluus erit, saluus utique a morte, saluus a uulnere quod infixum est a latronibus.
7.82
Beatus ille stabularius, qui alterius curare uulnera potest, beatus ille cui dicit Iesus: quodcumque supererogaueris reuertens reddam tibi. bonus dispensator, qui etiam supererogat. bonus dispensator Paulus, cuius sermones et epistulae ueluti ei ratione quam acceperat superfluunt. moderatum domini mandatum prope inmoderato labore mentis et corporis exsecutus, ut multos ab aegritudine graui spiritalis adloquii dispensatione releuaret. bonus ergo stabularius stabuli eius, in quo agnouit asina praesaepe domini sui et in quo greges clauduntur agnorum, ne frementibus ad caulas rapacibus lupis facilis in ouilia sit incursus.
7.83
spondet ergo mercedem se redditurum. quando reuerteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper et stans in medio nostrum non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo uniuersa caro te aspiciat reuertentem. reddes ergo quod debes. beati quibus est debitor deus! utinam nos simus idonei debitores. utinam quod accepimus possimus exsoluere nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! quomodo reddes, domine Iesu? promisisti quidem in caelo bonis copiosam esse mercedem, reddes tamen et cum: dices: euge. bone sente, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
7.84
ergo quoniam nemo magia proximus quam qui uulnera nostra curauit, diligamus eum quasi dominum, diligamus et quasi proximum; nihil enim tam proximum quam caput membris. diligamus etiam eum qui imitator est Christi, diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate conpatitur. non enim cognatio facit proximum. sed misericordia, quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam quam iuuare consortem naturae.
7.85
Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma uirtutis. subicitur Marthae exemplo et Mariae alterius operibus actuosa deuotio, alterius religiosa mentis intentio dei uerbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur iuxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina uerbi caelestis aufen- i, si secus uiam sint seminata. agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus nec ministerii cura cognitionem uerbi caelestis auertat nec arguas eos et otiosos iudices, quos uideas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adsciuit.
7.86
nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur, sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat et multa largitur. et ideo sapientior quod principale aduertit elegit. denique apostoli optimum non putarunt relinquere dei uerbum et ministrare mensis. sed utrumque munus sapientiae; nam et Stephanus plenus sapientiae minister electus. et ideo qui ministrat doctori deferat et ministrantem doctor inuitet et prouocet; unum enim corpus ecclesiae, etsi diuersa membra: alterum altero eget. non potest dicere oculus manui: operam tuam non desidero aut iterum caput pedibus et auricula senegare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. sapientia in capite, actus in manibus; oculi enim sapientis in capite eius, quia ille uere sapit cuius animus in Christo est et cuius interior oculus erigitur ad superna. et ideo sapientis oculi eius in capite ipsius, stulti autem in calcaneo.
7.87
Quis uestrum habena amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: amice, commoda mihi tres panes. alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur: uides enim quod iste qui media nocte perrexit tres panes ab amico suo postulans et in ipsa petendi intentione persistens non defrudetur oratis. qui sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis alimentum? quod si diligas dominum deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. quis autem amicior nobis quam qui pro nobis corpus suum tradidit? petiit ab hoc media nocte panes Dauid et accepit; petiit enim quando dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi; ideo meruit hos panes quos adposuit nobis edendos. petiit cum dicit: lauabo per singulas noctes lectum meum; neque enim timuit ne excitaret dormientem quem scit semper uibrare uigilantem.
7.88
et ideo scriptorum memores noctibus ac diebus orationibus insistentes peccatis nostris ueniam postulemus. nam si ille tam sanctus et qui regni erat necessitatibus occupatus septies in die laudem domino dicebat matutinis et uespertinis sacrificiis semper intentus, quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus. ut de uia lassis et istius aeui cursu ac uitae huius anfractu grauiter fatigatis panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet?
7.89
Nec solum media nocte dominus, sed omnibus prope docet uigilandum esse momentis; uenit enim et uespertina et secunda. et tertia uigilia et pulsare consueuit. beati itaque serui illi, quos cum uenerit dominus inueniet uigilantes. si ergo desideras ut uirtus dei praecingat se et ministret tibi, uigilandum est semper; multae enim insidiae sunt nobis et grauis corporis somnus, quem si dormire mens coeperit, uigorem suae uirtutis amittet. excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi, quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuuari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum mysterium Christi. et fortasse illud est ostium, quod apertum uidit Iohannes; uidit enim et dixit: post haec uidi et ecce ostium apertum in caelo et uox prima, quam audiui tamquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri. apertum est igitur ostium Iohanni, apertum est ostium Paulo, ut nobis panes quos ederemus acciperet. perseuerauit enim ostium pulsans oportune, inportune, ut gentes mundani tramitis labore uexatos alimoniae caelestis ubertate recrearet.
7.90
ergo praeceptiuus locus frequenter orandi, spes inpetrandi, ratio persuadendi prius in praecepto, post in exemplo. qui enim promittit aliquid spem debet adferre promissi, ut monitis oboedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in maius aeternae spem pietatis adquirit, si tamen aequa poscantur, ne in peccatum uertatur oratio. nec erubuit aliquid saepius postulare, ne uel diffidere de domini misericordia uideretur uel adroganter dolere quod non prima prece aliquid inpetrauerit— propter hoc inquit ter dominum rogaui— et ostendit quod frequenter deus ideo non concedat oratus, quod inutilia iudicet quae nos profutura credamus.
7.91
Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. causa dicti huius ea est, quod in Belzebub principe daemoniorum eicere daemonia dicebatur, ut ostenderet regnum suum indiuiduum esse atque perpetuum. meritoque etiam Pilato respondit: regnum meum non est de hoc mundo. et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui, quod spectat ad populum Iudaeorum, qui huiuscemodi passionibus ad daemonium eiciendum daemonii arcessat auxilium. nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, et regnum manere diuisum? etenim cum m lege sit populus Iudaeorum, Christus quoque secundum carnem ex lege generatus sit, quomodo potest regnum Iudaeorum esse perpetuum, quod ex lege est, cum populus ipse diuidat legem, quando a legis populo Iesus negatur, qui ex lege debetur? ita ex parte se fides Iudaeicae plebis inpugnat et inpugnando diuiditur, diuidendo dissoluitur. et ideo regnum ecclesiae manebit aeternum. quia indiuidua fides, corpus est unum; unus enim dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui super omnes et per omnes et in omnibus.
7.92
quanta hic sacrilegi furoris amentia, ut cum dei filius ad inmundos spiritus conterendos et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, diuidens spolia eius, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adiumentum et praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito dei uel certe secundum Matthaeum in spiritu dei daemones excludantur! unde intellegitur indiuiduum quoddam uelut corpus esse diuinitatis regnum, cum Christus dei dextera sit, spiritus autem digiti speciem uelut unius secundum diuinitatem corporis seriem uideatur exprimere. nonne uidetur indiuiduum esse regnum, cum uelut corpus sit indiuisum? habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo diuinitatis in Christo. quod utique et de patre negare non poteris et de spiritu negare non debes. nec tibi membrorum conparatione nostrorum portio quaedam uideatur facienda uirtutis; indiuiduae enim rei non potest esse diuisio et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est, cum dextera dei dicat: ego et pater unum sumus, sed licet indiuidua diuinitas, distincta persona est.
7.93
digitus tamen cum dicitur spiritus, operatoria uirtus significatur, quod diuinorum operum sicut pater et filius ita et spiritus sanctus operator sit. Dauid enim dicit: quoniam uidebo caelos opera digitorum tuorum et in XXXII psalmo: et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. et Paulus ait: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. et id cum dicit:
7.94
quodsi in spiritu dei ego eicio daemonia, profecto praeuenit in uos regnum dei, simul ostendit imperialem quandam esse sancti spiritus potestatem, in quo regnum est dei, nos quoque, in quibus habitat spiritus, regalem domum. unde et in posterioribus dixit: regnum dei intra uos eat. et ideo diuinitatis et dominationis et imperatoriae maiestatis consortem debemus aestimare spiritum sanctum, quia dominus est spiritus, ubi autem spiritus domini ibi libertas..
7.95
Cum inmundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca quae non habent aquam quaerens requiem et non inueniens. hoc de Iudaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam dominus a regno suo in superioribus segregauit. unde omnes quoque haereticos et schismaticos a regno dei et ab ecclesia intellege separatos. et ideo non dei, sed inmundi spiritus omnis schismatum haereticorumque liquido claret esse conuentus. itaque in uno homine totius Iudaici populi conparatio est, a quo per legem spiritus inmundus exierat. sed quia in nationibus et gentibus per fidem Christi requiem repperire non potuit— inmundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore spiritus umescebant, iacula aduei- sarii ignita restinxerat—, ideo regressus ad plebem est Iudaeorum, quae forensi et perfunctoria specie comta animo manet interiore pollutior. neque enim sacri fontis inriguo aut abluebat aut restinguebat ardorem, meritoque ad eam spiritus redibat inmundus adducens secum septem spiritus nequiores, quoniam in ebdomada legis et octauae mysterium sacrilega mente conmisit. itaque ut nobis multiplicatur septiformis spiritus gratia, ita illis inmundorum spirituum omnis cumulatur iniuria; uniuersitas enim hoc numero aliquotiens conprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus requieuit deus. ideo et sterilis septem peperit et populosa in filiis infirmata est. denique ut scias synagogae populum deformari.
7.96
ubi ecclesiae beatitudo laudatur, subiecit: generatio haec generatio nequam est; signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. nam sicut fuit lonas signum. Nineuitis, ita erit et filius hominis. in hoc quoque Iudaeorum plebe damnata ecclesiae mysterium euidenter exprimitur, quae in Nineuitis per paenitentiam et in regina austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur, ut pacifici Salomonis uerba cognoscat. regina plane, cuius regnum est indiuisum, de diuersis et distantibus populis in unum corpus adsurgens. itaque sacramentum illud magnum est de Christo et de ecclesia, sed tamen hoc maius est, quia illud in figura ante praecessit, nunc autem plenum in ueritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est. ex duobus igitur constat ecclesia, ut aut peccare nescias aut peccare desistas; paenitentia enim delictum abolet, sapientia cauet. hoc in mysterio.
7.97
ceterum Ionae signum ut typus dominicae passionis ita etiam grauium, quae Iudaei conmiserint, testificatio peccatorum est. simul aduertere licet et maiestatis oraculum et pietatis indicium; namque Nineuitarum exemplo et denuntiatur supplicium-. cium et remedium demonstratur. unde etiam debent Iudaei non desperare indulgentiam, si uelint agere paenitentiam.
7.98
Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio, sed supra candelabrum. ergo quia in superioribus ecclesiam synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est iuxta quod scriptum est: lucerna pedibus meis\' uerbum tuum. domine; uerbum enim dei fides nostra est. uerbum dei lux est, lucerna est fides. erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. lucerna autem lucere non potest nisi aliunde lumen acceperit. haec est lucerna quae accenditur, uirtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mna illa possit quae perierat repperiri. nemo ergo fidem sub lege constituat; lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat. et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum fulgore supernae diuinitatis inluminat, ne eam legis umbra restinguat.
7.99
denique lucerna illa, quam matutinis uespertinisque temporibus ritu uetere Iudaeorum princeps sacerdotum solebat accendere, uelut sub modio sita legis euanuit et ciuitas illa Hierusalem quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in conualle fletus posita delitiscit, illa autem Hierusalem quae in caelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, ecclesia non potest tenebris et ruinis mundi huius abscondi, sed fulgens candore solis aeterni luce nos gratiae spiritalis inluminat.
7.100
Nunc uoa, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. uides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae breui lapsu praecipitata frangantur. et facile ea quae mens uoluit interna per sensus et gesta corporis prodi sicut illa quae calix interius continet foris lucent. unde et in posterioribus non dubium est uocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit dominus: calicem quem mihi pater dedit non uis ut bibam illum? bibit enim corpus suum qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet adfectu et quasi in mentem animumque transfundit, ut interioribus exteriorum inbecillitas hauriatur. cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis aut catini, sed interiora contaminant. et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus dicens: date elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis.
7.101
uides quanta remedia? mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo iuxta quod scriptum est: iam uos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus sum uobis. nec hoc loco solum, sed etiam in allis quanta gratia sit expressum tenes: elemosyna enim a morte liberat et: conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit in die malo.
7.102
totus itaque pulcherrimus abhinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis inuitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intellegendo quae legis sunt uitro et catino propter fragilitatem sui non inmerito conparantur et ea de quibus nobis nullus est usus obseruant, ea autem in quibus nostrae spei fructus est neclegunt et ideo peccatum grande conmittunt, dum meliora despiciunt, et tamen ipsi peccato abolitio promittitur, si misericordia consequatur.
7.103
Breuiter autem uitia eorum multa praestringit, qui uiliorum fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum nec ullum futuri iudicii metum nec aliquam dei habeant caritatem, cum opera sine fide uana sint; praetereunt enim iudicium et caritatem dei, iudicium ideo, quia non omnia quae agunt in iudicium referunt, caritatem ideo, quia non ex adfectu deum diligunt.
7.104
sed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum. neclegentes, perfectionem fidelis uiri breui sermone concludit, ut et fide et operibus adprobetur, dicens: et haec oportuit facere et illa non omittere.
7.105
adrogantiam quoque iactantiamque redarguit Iudaeorum, dum primatus accubitionis in conuiuiis adpetunt. in ipsos quoque peritos legis damnationis sententia promulgatur, qui quasi sepulchra. quae non apparent specie fallunt usuque decipiunt, ut cum foris speciosa promittant, intus plena faetoris includant. quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt quod ipsi non queant aemulari. et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: sepulchrum patens est guttur eorum.
7.106
Bonus etiam locus aduersus superstitionem uanissnnam Iudaeorum, qui aedificando sepulchra prophetarum patrum suorum facta damnabant, aemulando autem paterna scelera in se ipsos sententiam retorquebant. etenim propheticorum aedificatione tumulorum sceleris eos qui occiderant arguebant et similium aemulatione factorum se quoque declarabant paternae iniquitatis heredes. non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. neque enim possunt hereditariae iniquitatis absolui qui dei filium crucifigendo quod grauius est paternis cumulum sceleribus addiderunt. et ideo bene alibi addidit: inplete mensuram patrum uestrorum, quia nihil est ultra dei iniuriam grauius peccare quod possint.
7.107
propterea mittit ad illos sapientia apostolos et prophetas. quis est sapientia nisi Christus? denique in Matthaeo habes: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes.
7.108
arguuntur adhuc sub nomine Iudaeorum et futuro supplicio statuuntur obnoxii, quia, cum doctrinam sibi diuinae cognitio)) is usurpent, alios inpediant nec ipsi quod profitentur agnoscant.
7.109
Nonne quinque passeres ueniuntdepondio etunus ex illis non est in obliuione coram domino? sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. nolite timere, multis passeribus plures estis. pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei saluator intexuit, ne Iudaeicae more perfidiae alia premamus adfectu, alia uoce simulemus, cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitura uideantur. quae enim maior est simplicitatis inlecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse?
7.110
sed quoniam gemina eat causa perae, quia aut ex inolita malitia aut ex accidenti metu nascitur, ne qui metu territus potestatis deum quem corde cognoscit negare cogatur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam— mors enim naturae finis, non poena est— et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam uero animae esse perpetuam deumque solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat, mortem uero non esse terribilem, quam locupletiore faenore sit inmortalitas redemtura.
7.111
inspirauera dominus simplicitatis adfectum, uirtutem mentis erexerat, fides sola nutabat; bene eam de uilioribus roborauit; nam si deus obliuionem passerum non habet, hominum habere qui potest? quod si tanta est dei et tam aeterna maiestas, ut unus ex passeribus aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam dei non sit, quam indignum est aestimare quod fidelium corda dominus aut ignoret aut spernat, qui uiliora cognoscat!
7.112
Fortasse dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: numquid de bubus cura est deo, cum utique bos passere pretiosior sit? sed aliud est cura, aliud scientia. denique numerus capillorum non in actu conputationis, sed m facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia quasi numerata sunt omnia. bene tamen numerati dicuntur, quia illa quae uolumus seruare numeramus.
7.113
possumus tamen hic discutere aliquod intellegentiae spiritalis arcanum, praesertim cum hoc uideatur absurdum, ut homines< non)\' potius hominibus quam passeribus conparentur. uidentur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus odoratus gustus uisus auditus, qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur inluuiem atque ex incultis locis ac faetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animi, reuolare non possunt. est enim lenocinantis quidam laqueus uoluptatis, qui nostrorum uestigiis animorum quaedam uincla subnectat, ut si igneum uigorem puritatemque naturae terrenae materiae sensus hebetauerit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam uitiorum auctione constituat.
7.114
sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. itaque uariarum capti inlecebris uolup tatum aut uenundamur sub peccato aut redimimur a peccato. Christus nos redimit, aduersarius uendit; ille auctionatur ad mortem, hic redimit ad salutem. unde bene Matthaeus duos passeres posuit corpus animamque significans, quoniam caro quoque si consentiens legi dei et exuens se lege peccati in naturam animae sensum puritate transierit, alis ad caelum spiritalibus eleuatur. itaque docemur quia uolandi nobis gratiam natura dedit, uoluptas abstulit, quae malorum escis grauat animam atque in naturam corporeae molis inclinat.
7.115
meritoque posuit quia nemo illorum cadit sine uoluntate dei; quod enim cadit, uergit in terram et quod uolat fastigio inmortalitatis euehitur. ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit, Lucas euidenter absoluit, quia uoluntas dei cognitio est; non enim quicumque uoluntate dei cadit, sed qui delictorum suorum mole ruerit deum latere non poterit; nam et lob ex uoluntate temtatur. dedit tibi aduersarium, sed proposuit praemium. nec excuses fragilitatem: quia habes imaginem, accepisti munitionem, unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione dei diabolum nocere non posse cognoscas, ne potentiam diaboli magis timeas quam diuinitatis offensam.
7.116
lam illud non dubium est animae passerem conparari, cum legeris: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et alibi: quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer? ipsum quoque hominem legimus passeri conparari, quia scriptum est: ego autem sicut passer singularis in aedificio, scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est spiritalis substantiae subtilitatem concordantis utriusque alae conpage formatus. ergo passer bonus est, cui uolandi natura subpeditat. est etiam malus passer, qui uolandi usum terrenae uitio labis aboleuerit, quales sunt isti passeres, qui depondio ueniunt.
7.117
alibi asse ueniunt, alibi depondio. quanta uilitas delictorum! mors enim uilis, sed pretiosa uirtus. etenim aduersarius tamquam captiua mancipia uilioris pretio aestimationis addicit, at uero dominus tamquam speciosa seruitia, quae ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus apostolus dixit: emti enim estis magno. et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine, quia pro nobis Christus est mortuus, qui pretioso nos sanguine liberauit, sicut etiam Petrus sanctus in epistula conmemorat sua scribens ad nos: quia non corruptibilibus argento uel auro inquit redemti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi Iesu. et bene pretioso, quia inmaculati corporis sanguis est, quia sanguis est fili dei, qui non solum de maledicto legis, sed etiam de inpietatis morte perpetua nos redemit.
7.118
in summa igitur hic sensus est: si dominus uilibus auibus et infidelibus hominibus uel in oriundo sole uel in terrena. fecunditate prospexit, si misericordiae suae omnibus munus inpertit, haut esse dubitandum contemplationem aput illum fidelium ualituram esse meritorum. praeclare autem et fidem acuendo intexuit et fidei ipsi uirtutum fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis incentiuum est fides ita fidei firmamentum est fortitudo.
7.119
Et omnis qui dicit uerbum in filium hominia remittetur illi spiritum autem sanctum qui dixerit non remittetur ei. utique filium hominis Christum intellegimus, qui de sancto spiritu generatus et uirgine est, quod parens eius in terris sola sit uirgo. numquid ergo maior sanctus spiritus Christo, ut in Christum peccantes ueniam consequantur, in sanctum spiritum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? sed ubi unitas potestatis est, nulla conparationis est quaestio neque controuersia magnitudinis, cum magnus sit dominus et magnitudinis eius finis esse non possit. si igitur, quod credimus, unitas trinitatis est, indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio, quod m sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: pater uobis dat quod loquamini, hic subiecit:
7.120
spiritus enim sanctus docebit uos in ilia hora quae oportet dicere. ergo si operatio una est. una est et contumelia. sed ad proposita reuertamur. hic uidetur quibusdam ut eundem et filium hominis et spiritum sanctum Christum intellegamus salua distinctione personarum et unitate substantiae, quia unus et deus et homo Christus idem spiritus, sicut scriptum est: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, idem sanctus, quia sicut deus pater et filius dominus et dominus pater et filius deus, ita etiam et pater sanctus et filius sanctus et spiritus sanctus. denique Cherubin et Serafin indefessis uocibus clamant: sanctus sanctus sanctus, ut trinitas repetita tertia appellatione signetur. si ergo utrumque Christus est, quae est diuersitas nisi ut sciamus quia diuinitatem Christi nobis negare non liceat? denique in persecutione quid quaeritur nisi ut deum Christum negemus? itaque quicumque non confitetur in Christo deum et ex deo atque in deo Christum ueniam non meretur. sed etiam quicumque spiritus non confitetur Christum in carne uenisse ex deo non est; qui enim hominem negauit deum negauit, quia deus in homine et homo in deo Christus.
7.121
plenquc tamen illud tenent, ut eam blasphemiam dicant non esse ueniabilem, si quis Christum dicat in Belzebub eicere daemonia., non potestate diuina.
7.122
Et ait quidam de turba: magister, dic fratri meo ut diuidat mecum hereditatem. at ille dixit ei: homo, quis me constit- uit iudicem aut diuisorem supra uos? totus hic locus ad subeundam pro confessione domini passionem aut contemtu mortis aut spe praemii aut mansuri denuntiatione supplicii, cui numquam uenia laxetur, instruitur. et quoniam auaritia plerumque solet temtare uirtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subicitur et exemplum dicente domino: quis me constituit iudicem aut diuisorem supra uos? bene terrena declinat qui propter diuina descenderat nec iudex esse dignatur litium et arbiter facultatum uiuorum habens mortuorumque iudicium arbitriumque meritorum. non ergo quid petas, sed a quo postules intuendum est, nec maioribus intento animo putes minoribus obstrependum. unde non inmerito refutatur hic frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare, cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra diuidere, quamquam inmortalitatis patrimonium, non pecuniae sit hominibus expetendum; frustra enim congregat opes qui se his nescit usurum, sicut ille qui cum repleta horrea nouis messibus rumperentur, exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret ignarus. remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt et praetereunt a nobis quaecumque congregantur heredibus; neque enim nostra sunt quae non possumus auferre nobiscum. sola uirtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae caelestium dux et praeuia mansionum pecuniae uilis usura tabernacula defunctis adquirit aeterna, sicut domini praecepta testantur dicentis ad nos: facite uobis amicos de iniquo mamona, qui uos recipiant in aeterna tabernacula sua. bonum itaque ac salutare praeceptum et idoneum, quod uel auaros possit animare, quo studeant corruptibilia perennibus, terrena. mutare diuinis. sed quoniam plerumque deuotio fidei infirmitate reuocatur et ad conferendum patrimonium promti uictus sui consideratione retrahuntur, eo addidit dominus dicens:
7.123
nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini. anima plus est quam esca, et corpus quam uestimentum. nihil enim moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a deo posse conferri quam quod aerius ille spiritus uitale collegium animae corporisque contubernio foederatum sine nostro labore perpetuat, nec salutaris deficit usus alimenti, nisi cum uenerit dies suprema moriendi. cum igitur anima indumento corporis uestiatur et uigore animae corpus animetur. absurdum est ut uictus nobis copiam defuturam putemus, qui uiuendi iugem substantiam consequamur.
7.124
Considerate inquit uolatilia caeli. magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum. nam si uolatilibus caeli. quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate prouentus est, indeficientem tamen prouidentia diuina largitur alimoniam, uerum est causam inopiae nostrae auaritiam uideri. etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi conmunem ad escam datos speciali quodam nesciunt uindicare dominatu, nos conmunia amisimus, dum propria uindicamus; nam nec proprium quicquam est, ubi perpetuum nihil est, nec certa copia, ubi incertus euentus. cur enim diuitias tuas aestimes, cum tibi deus etiam uictum cum ceteris animantibus uoluerit esse conmunem? aues caeli speciale sibi nihil uindicant et ideo pabulis indigere nesciunt. quia non norunt aliis inuidere.
7.125
cocsiderate lilia quomodo crescunt; et intra: si autem faenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit. bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem nos diuinae misericordiae conferendae uel iuxta litteram, quia ad staturam corporis nostri, uel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine dei fauore nihil ualemus adiungere, conparatione floris et faeni sermo dominicus prouocauit. quid enim tam. morale ad persuasionem, quam cum uideas quod etiam quae sunt inrationabilia sic dei prospicientia uestiuntur, ut nullo usu uel ad gratiam egeant uel ornatum, multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in deo conlocet nec studio nutandi uiolet fidem, numquam egere posse, eo quod iure praesumserit de fauore diuino?
7.126
sed tamen ut etiam altius ista pendamus, quia non otiosum uidetur quod flos uel homini confertur uel certe plus paene quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut uel in specie templum deo conderet uel in mysterio Christi ecclesiam figuraret, non alienum uidetur ut per claritatem coloris angelorum caelestium gloriam putemus expressam, qui uere mundi istius flores sunt, quod eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis adspirant. quorum praesidio fulti possumus dicere: bonus odor Christi sumus deo in his qui salui fiunt, qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exerciti diuinae in se liberalitatis gratiam et caelestis seruant dona naturae. unde bene et hic uestitus gloria sua Salomon et alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem corporeae naturae ueluti uirtute quadam mentis adopertam operum gloria uestiebat. angeli uero, quorum natura diuinior expers manet iniuriae corporalis, recte licet maximo uiro consideratione tamen nostrae iniuriae praeferuntur. ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in caelis, nos quoque exemplo angelorum gloriae caelestis augmentum dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a uita; oportet enim con corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem.
7.127
Plerique etiam conparationem hanc secundum naturam Soris et usum putant propositi germinis aptiorem, eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant nec sicut erga prouentum fructuum ceterorum ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis. quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem quadam uirtute genitali ex sese atque in se suci semper manentis animatur. ita cum foliorum puberum caulem uideas aruisse. floris tamen natura uiuescit; absconditur enim uiriditas, non amittitur\'. at ubi uernis fuerit prouocata blanditiis. indumentum germinis comam floris liliiue resumit ornatus. quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, praestrinxisse satis est, ne in eadem sit recursus;
7.128
illud delectat aduertere quia non in asperitatibus montium incultisque siluarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. sunt enim horti quidam diuersarum pomiferi uirtutum iuxta quod scriptum est: hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, eo quod ubi integritas. ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas angelorum est, illic confessorum uiolae, lilia uirginum, rosae martyrum sunt. nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia conparentur, cum lilium se Christus ipse memorauerit dicens: ego flos campi et lilium conuallium. et bene lilium Christus, quia ubi martyrum sanguis ibi Christus, qui est flos sublimis inmaculatus innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat; sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. non habet spinas inoffensa diuinitas, quae tormenta non sensit.
7.129
ergo lilia. uel angeli supra hominum gloriam uestiuntur: nec in nobis misericordiam dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam dominus similem angelorum speciem pollicetur. quo loco etiam illam uidetur praestringere quaestionem, quam etiam apostolus non omisit, quia. gentes huius mundi quaerunt, quomodo resurgant mortui et quali corpore ueniant.
7.130
nam cum dicat: quaerite regnum dei et haec omnia adicientur uobis, nec ad praesens nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam defuturam, si modo qui diuina desiderant terrena non quaerant. indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant regno. nouit rex quemadmodum familiam suam pascat alat uestiat, et ideo dixit: iacta in deum cogitatum tuum et ipse te enutriet. Ignem ueni mittere in terram et quid uolo nisi iam accendatur? baptisma habeo baptizari et quo- modo angor, usquedum perficiatur?
7.131
in superioribus uigilare nos uoluit per omnia exspectantes momenta domini salutaria aduentum, ne dum aliquis remittit et neglegit de die in diem opera sua differens, iudicii futuri die uel propria morte praeuentus meritum suae conmendationis amittat. et illa quidem in omnes praecepti forma generalis, uerum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est sacerdotibus uidetur esse proposita, quo sciant sibi grauem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti deliciis familiam domini plebemque conmissam sibi gubernare neglexerint.
7.132
sed quia exiguus est profectus et parua meritorum gratia supplicii metu ab errore reuocari maiorque praerogatiua caritatis et amoris, eo dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit et adquirendae cupiditate diuinitatis inflammat dicens: ignem ueni mittere in terram, non utique illum ignem consumtorem bonorum, sed bonae uoluntatis auctorem, qui aurea dominicae domus uasa meliorat, faenum uero consumit et stipulam. ac saecularia omnia mundi uoluptate concreta perituraeque opus carnis exurit ignis ille diuinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: quia factum est sicut ignis ardens flammigerans in ossibus meis. est enim ignis domini, de quo dictum est: ignis ante eum ardebit. est et idem dominus ignis, sicut ipse digit: ego sum ignis ardens et non consu-. mens; ignis enim domini lumen aeternum est. quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: sint autem lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. et ideo quia nox est huius dies uitae, lucerna est necessaria hunc ignem in se etiam Ammaus et Cleopas a domino missum esse testantur dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in uia, eum aperiret nobis scripturas? euidenter itaque docuerunt qualis istius sit ignis operatio, qui secreta cordis inluminat. ideo fortasse dominus in igne uenturus est, ut resurrectionis tempore uitia uniuersa consumat suique conspectu desideria conpleat singulorum meritorumque et mysteriorum lumen accendat.
7.133
Tanta itaque domini dignatio est, ut infundendae nobis deuouonis et consummandae perfectionis in nobis et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur. qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis et sub tempore mortis maestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemtionis adsumserat iuxta quod scriptum est: et quomodo angor, usquedum perficiatur? utique qui usque ad perfectionem angitur de perfectione securus est. sed etiam alibi: tristis inquit est anima mea usque ad mortem. non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est dominus, quia eum condicio corporalis adfectus, non formido mortis offendit. nam qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret sitiret angeretur contristaretur, diuinitas autem conmutari per hos nescit adfectus. simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis absolutio anxietudinis, non coaceruatio sit doloris. Putatis quod pacem ueni dare in terram? non dico uobis, sed separationem. erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres diuidentur. pater in filium et filius in patrem diuidentur, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
7.134
cum in omnibus fere euangelicis locis spiritalis intellectus operetur, tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est, praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exules ad reuerentiam tamen sui clementer inuitet, ut praeuia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissoluat et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere. etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis. per ea quae praecepta sunt ea quae ueneranda sunt aestimantur. ut iusta de iusto, sancta de sancto bonorum suorum bonum testentur auctorem.
7.135
ergo dominum illum, qui simul diuinitatis reuerentiam et pietatis gratiam suadere conplexus est dicens: diliges dominum deum tuum et diliges proximum tuum, ita nunc mutatum esse opinabimur, ut aboleret necessitudinum nomina, conlideret pietatis affectus? carissimorum pignorum discidia mandasse credamus? et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum? quomodo ipse dicit: pacem meam do uobis. pacem meam relinquo uobis, si parentes a filiis, filios a parentibus discidio necessitudinis separatm- us aduenit? quomodo maledictus qui non honorat patrem, religiosus qui deserit?
7.136
sed si aduertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut diuinis humana posthabeas. nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed deum omnibus praeferendum. denique habes in alio libro: qui diligit patrem aut matrem plus quam me non est me dignus. non diligere parentes, sed deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora domini beneficia sunt nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit quam deum a quo beneficium seruatur acceptum. ergo etiam secundum litteram pie intellegentibus expositio religiosa non deest, subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit: erunt ex hoc quinque in domo una diuisi.
7.137
tres in duo et duo in tres diuidentur. qui sunt enim quinque, cum sex personarum uideatur facta subiectio), patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? quamquam eadem mater quae socrus accipi possit; quae enim mater est filii socrus eius uxoris est, ut iuxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio liquidoque clareat fidem uinculis nexam non esse naturae, quia licet officio pietatis obnoxii fide tamen liberi sunt.
7.138
Non incongruum quoque uidetur, si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. domus una homo unus est; unusquisque enim domus aut dei est aut diaboli. itaque domus spiritalis homo est spiritalis, sicut habemus in epistula Petri: et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum. in hac ergo domo duo in tres, tres in duo diuiduntur. duo legimus frequenter animam et corpus. quodsi duobus in terra conuenerit, effecit utraque unum. et alibi: castigo corpus meum et seruituti redigo.
7.139
aliud est quod seruit, aliud cui subicitur. si duos agnouimus, etiam tres agnoscamus, quod procliue ex illis duobus est intellegere. tres enim animae in corpore adfectiones sunt. una rationabilis, alia concupiscibilia, tertia inpetibilis, hoc est λογιστιϰόν, ἐπιϑυμητιϰόν, ϑυμιϰόν. non ergo duo in duo. sed duo in tres et tres in duo diuidentur; etenim per aduentum Christi homo qui erat inrationabilis rationabilis factus est. ante eramus similes bestiarum, quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni iuxta sententiam: terra es et in terram ibis. uenit dei filius, misit spiritum suum in corda nostra, facti sumus filii spiritales.
7.140
Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est odor tactus gustus uisus auditus. ergo si secundum ea quae audimus aut legimus separato sensu uisus atque auditus excludamus superfluas corporis uoluptates, quae gustu tactuque et odore pariuntur, duos in tres diuidimus, eo quod mentis habitus uitiorum non capiatur inlecebris, sed aemulatione uirtutis a lenociniis se uoluptatis abducat nec fiat omnium una consensio, quae praecipitet in errorem, sed diuidendo se separent desideria cordis et officia uirtutis. aut si quinque sensus accipimus corporales, uitia iam corporis. et peccata se separant. et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in euangelio diues luxuriosus adpellat qui cruciari describitur aput inferos, quibus mandari rogat ut nouerint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum studia uirtutis.
7.141
possunt etiam uideri caro atque anima ab odore tactu gustuque luxuriae separatae in una domo se aduersus incursantia uitia diuidentes, caro et anima subicientes se dei legi, remouentes a lege peccati. quorum licet dissensio per praeuaricationem primi hominis in naturam uei\' terit, ut nequaquam sibi paribus ad uirtutem studiis conuenirent, tamen per crucem domini salutaris tam inimicitiis quam etiam mandatorum lege uacuatis in societatis concordiam congi- uerunt, posteaquam Christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum et medium parietem maceriae soluit inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis euacuans, ut duos conderet in uno nouo homine faciens pacem et reconciliaret utrosque in uno corpore deo. quis est uterque nisi unus interior, alter exterior? alterum animae spectat uigorem, alterum refert ad corporis sensum, quamquam inseparabilis adfectus conspiratione concordent, cum caro subiecta meliori salutaribus oboedit inperiis, non quo ia naturam animae subtilitate materiae transfusa demigret. sed quia deliciis abdicatis ab omni defaecata labe uitiorum caelestis conuersationis tramitem oboedientiae adfectione gradiatur iam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum uitae liberata a lege peccati, ut animae caro fiat adpendix, non iam lena uitiorum, sed
7.142
aemula quaedam et quasi pedissequa uirtutis, et rursus quando anima corporis non coniuet inlecebris nec carnalium uoluptatum delectatione uincitur, sed mens pura mundique huius exuta famulatu sensus corporis in suas inlicit et adtrahit uoluptates, ut audiendi legendique usu incrementa uirtutis epuletur atque interioris suci spiritalibus nescitura famem satietur alimentis; etenim ratio cibus mentis est praeclaraque alimonia suauitatis. quae membra non oneret neque in naturae pudenda, sed ornamenta conuertat, cum libidinum uolutabrum conmutatur in dei templum deuersoriumque uitiorum sacrarium incipit esse uirtutum. quod utique tunc fit, cum caro in naturam regressa uigoris sui agnoscit altricem atque ausu deposito contumaciae moderantis animae coniugatur arbitrio, qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam ueneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret diuinorumque memoliam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret.
7.143
Hinc peccatum manasse proditur tamquam corpore animaque genitoribus. dum corporis natura temtatur, anima male sana conpatitur. quae si adpetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati, quam uelut uirili infusam corporis motu madefacta anima etiam sui uigore corrupto alienis grauis oneribus parturiuit. etenim ille uiolentior et fortior sexus quodam ualido inpetu uelut uirilis fertur adfectus, haec molliorem quam uehementiorem studet tenere rationem.
7.144
ex his itaque diuersarum cupiditatum motus adoleuit. sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conuenta degeneres abiurat heredes abdicans motus, exosa peccatum. caro quoque grauium laborum defaenerata sorte et usura iniuriae miserabilis fatigata ubi se cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generauit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, ueterem hominem festinat exuere, ut se sibi auferat, ne inprouidam parentem successio peritura destituat. rursus cupiditatum inrationabilis motus quasi cuiusdam formae decore fucato lenociniis uoluptatis inlectans eam sibi tamquam in usum societatis adsciuit. ita uelut quaedam corporis atque animae nurus uolup\' tas motui prauae cupiditatis innubit.
7.145
Ergo quamdiu mansit m una domo conspirantibus uitiis indiuidua inseparabilisque consensio, nulla uidebatur esse diuisio. ubi uero Christus ignem quo delicta carnis exureret uel gladium qui significat exsertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras, tunc caro atque anima regenerationis innouata mysteriis oblita quod erat incipit esse quod non erat ac se ueteris uitii quamuis sibi ante dilecti societate secernit et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat. ut diuidantur parentes m filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur et anima declinat consortium culpae nec extrariae illi et foris sumtae locus remanet uoluptati.
7.146
filii quoque m parentes diuiduntur, dum renouati hominis censuram senilem uitia uetusta declinant pietatisque normam uoluptas adulescentior tamquam seriae domus refugit disciplinam. non incongruum quoque est, si putemus quod et isti ideo se diuidant, ut meliores fiant parentibus maxime cum m posterioribus dixerit: si quis uenit ad me et non odit patrem aut matrem et filios et fratres et sorores, etiam animam suam, non potest meus discipulus esse. et ideo secundum simplicem intellegendi formam gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.
7.147
Illud quoque secnndum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur et uelut in utero carnis operatur, de quo ait apostolus: si autem quod nolo hoc ago, iam non ego illud operor, sed quod habitat in me peccatum. cum pro uita mundi huius effusus domini sanguis aboleuerit uitia, in gratiam ex offensione conuertitur— superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia— fitque ut ex peccato orta paenitentia ad conuersionem propositi et ad cupiditatem gratiae spiritalis inpellat. itaque quod erat mihi ad mortem hoc erit in salutem. ergo peccatum inriguo fontis ablutum ab ea unde generatum est carne secernitur et, dum unusquisque cupit redimere delictum, ut ex serie culpae studium disciplinae.
7.148
concupiscentia quoque rerum malarum et quidam motus feruidior cupiditatis dei uerbo in adpetitum transfunditur diuinae caritatis et amoris atque in eadem natura fit uaria disciplina multoque meliorem quam antea uoluptatem sibi mysteriorum caelestium ille corporis atque animae adpetitus adquirit. alitur enim animus cognitione rerum et conperta futurorum repromissione sublimior animae opera uetusta fastidit; animalis enim non percipit quae sunt spiritus dei, stultitia enim illi est; spiritalis autem diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur.
7.149
Dum uadis cum adueraario tuo ad magistratum, in uiada operam liberari ab illo, ne forte condemnet te aput iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem. dico tibi, non exies inde, donec etiam nouissimum quadrantem reddas. hoc etiam Matthaeus posuit, sed ille specialiter, iste generaliter; ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putauit, hic de paenitentia et omnis emendatione delicti. discutiamus igitur qui sit aduersarius, qui magistratus, qui iudex, quiue exactor, quidue putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsoluerit mittatur in carcerem.
7.150
et iuxta Matthaeum quidem aduersarius est, cum quo minime tibi in hac uita conuenisse uideatur, qui aput iudicem futurum mortuorum atque uiuorum manentis simultatis te crimine persequatur, iuxta Lucan autem est aduersarius noster ille praecipue, qui serit inlecebras delictorum, ut habeat in supplicio participes. quos habuit in errore consortes, atque ideo socios quaerit ad culpam, ut obnoxios prodat ad poenam. quem nobis cauendum Petrus apostolus monet dicens: aduersarius uester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem deuoret.
7.151
Est aduersarius noster iuxta Matthaeum omnis uirtutis usus et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta et durioris uitae documenta constringit, cui consentire nos conuenit, ut eum operibus aemulemur, ne aliqua nostri contumacia ab eo desciuisse prodatur. iuxta Lucan autem nemo nobis magis aduersarius quam noster est lapsus, qui nos uitae nostrae accusat indiciis, non quod accusationis ullius iudex futurus quaerat officium, sed quod aput omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu uirtutis apostolicisque praeceptis inuenitur alienus.
7.152
itaque aduersarius nobis omnis uitiorum usus, aduersaria nobis libido, aduersaria auaritia, aduersaria omnis inprobitas, aduersaria omnis iniqua cogitatio, omnis denique mala est conscientia, quae nos et hic adficit et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur apostolus dicens: testimonium reddente illis conscientia illorum et inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. quodsi conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur! demus igitur operam, ut dum in hoc sumus uitae curriculo constituti, tamquam a malo aduersario ita ab inprobo liberemur actu, ne, dum imus cum aduersario ad magistratum, in uia nostrum condemnet errorem.
7.153
ideo et secundum Matthaeum ait: esto consentiens aduersario tuo, cum es cum illo in uia; εὐνοω̄ ν autem Graecus dixit, hoc est beniuolens. si enim, dum sumus in hac uita, exsoluamus nos a uinculis diaboli, nec ille propter nos damnabitur et nos a uinculis eius erimus alieni. unde et pro Assyrio psalmus scribitur LXX VIllI,. bene enim consulis aduersario et pro illo Assyrio, hoc est uano, facis, si eius laqueis exutus praestes hanc beniuolentiam, ut poenam tui lapsus et mortis euadat. quodsi uinculis eius haereas, tradet te tamquam reum magistratui, idem accusator et proditor.
7.154
quis est magistratus nisi penes quem omnia potestas est et qui pleni et perfecti temporis sublimem sibi uindicat dignitatem, ad quem bonorum operum fretus conscientia non timens aduersarium sanctus propheta festinat dicens: sitiuit anima mea ad deum uiuum, quando ueniam, et parebo ante faciem dei? hic enim magistratus tradet reum iudici, ei scilicet, cui uiuorum et mortuorum tribuit potestatem et tribuit per natu- naturam, non per grai; non enim quam non habebat accepit, sed quam ex substantia patris, cum generaretur, adsumsit. hunc magistratum tibi et iudicem monstrat, qui monstrauit accusatorem, et ostendit quando sit reuelandus. in die, inquit, qua indicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum per Iesum Christum dominum nostrum. hic igitur est iudex Iesus Christus, per quem occulta redarguuntur et inprobi operis poena mandatur.
7.155
uis scire Chhstum esse iudicem, qui exactori tradit et in carcerem mittit? ipsum interroga, immo ipsum lege m euangelio dicentem: tollite et mittite illum in tenebras exteriores. exactores quoque suos ipse monstrauit alio loco ubi dicit: sic erit in consummatione saeculi; exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.
7.156
Superest nunc ut intellegamus quid sibi uelit figura quadrantts. et uidetur usualis rei expressum nomine intellectus spiritalis arcanum. nam sicut qui pecuniam soluunt debitum reddunt, nec prius euacuatur faenoris nomen quam totius sortis ad nummum usque quocumque solutionis genere quantitas uniuersa soluatur, sic conpensatione caritatis actuumque reliquorum uel satisfactione quacumque peccati poena dissoluitur.
7.157
non otiosum etiam quia non aera sicut alibi duo, non assem, non denarium, sed quadrantem hoc posuit loco; quadrantaria enim permutatio uelut quaedam est conpensatio, cum aliud redditur et aliud significatur solutum. ita et hie aut pretio caritatis redimitur iniuria aut iniuriae aestimatione poena laxatur.
7.158
quadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cuius oblatione ut illic unusquisque lauandi accipit facultatem ita hic accipit eluendi, quia uniuscuiusque peccatum supra scriptae genere condicionis eluitur, cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut conmissi supplicia erroris expendat.
7.159
de( jahiaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. figura quaedam uidetur eos tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium. quorum oratio ia peccatum, sicut de Iuda scriptum est proditore, qui proditionem sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat.
7.160
Arborem fici quidam habuit plantatam in uinea sua. quid sibi uult quod in euangelio suo dominus ficus parabolam frequenter inducit? habes enim alibi quod iussu domini uiriditas omnis huius ligni frondentis aruerit. unde intellegis omnium creatorem, qui potest inperare naturis, ut uel arescant subito uel uirescant. alibi ex teneritudine arboris huius et foliis conici solere conmemorat aestatis aduentum utroque significans et Iudaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam uelut florem aduentu domini decidisse, quia operibus infructuosa durabat, et iudicii diem uelut aestatis aduentum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine ecclesiae, in quam Iudaei quoque credituri sunt.
7.161
metiendum. etiam hic ergo altioris sensus aliquod quaeramus arcanum. ficus in uinea est. erat autem uinea domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. itaque qui uineam suam diripi fecit hic etiam ficum iussit excidi. apta autem synagogae arboris istius conparatio est, quia sicut ista arbor foliis redundans fiuentibus spem possessoris sui cassa speratorum prouentuum exspectatione destituit, ita etiam in synagoga, dum doctores eius operibus infecundi uerbis tamen uelut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. spes autem falsi spectata prouentus populi uota credentis inludit.
7.162
est etiam in natura arboris, quo magis credas synagogae speciem conparatione huius expressam. etenim si diligenter inquiras, discretam ah usu arborum ceterarum consuetudinem naturae huius inuenias. namque aliae florem ferunt ante quam fructum pomaque uentura praenuntio sui flore designant, haec sola ab initio germinat poma pro floribus. in aliis flos decutitur et poma nascuntur, in hac poma decidunt. ut poma succedant. ergo priora illa cassa fructuum uice floris emergunt; ita praecoci quodam nascendi usu quae ordinem naturae nesciunt beneficium naturae seruare non possunt. etenim qua se medio trudere de cortice gemma consueuit, ea minutissima quaeque huius generis poma prorumpunt. de quibus legimus in Canticis Canticorum: ficus producit grossos suos. itaque ceteris albentibus primo uere uirgultis sola ficus proprio nescit flore canescere. eo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis. namque succedentibus aliis haec quasi degenerantia respuuntur et arenti infirma radice renouatis quibus sit sucus utilior exuuntur. manent tamen aliqua. perrara nec decidunt, quibus hic prouentus adriserit, ut de medio duarum uirgarum clauiculo breui erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis. tamquam naturae parentis gremio suci fotu plenioris inolescant. ea clementioris aurae prouocata temperie et prolixioribus adultiora. temporibus ubi siluestrem animum suci prioris exuerint. specie ceteris et maturitatis gratia praeferuntur.
7.163
Specta nunc cultus et animos Iudaeorum, qui quasi primi fructus male feracis synagogae grossi labentis similitudine conruerunt, ut mansura supra aeuum nostri generis poma succederent. etenim primus synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit et ideo uelut inutilis decidit fructus, ut quasi ex isdem clauiculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae nouus ecclesiae populus emergeret. ergo ille qui erat esse desiuit, ut inciperet iste qui non erat. primi tamen ex Israhel. quos naturae ualidioris ramus extulerat, sub umbra legis et crucis in utriusque sinu suco gemino colorati grossi maturescentis exemplo pulcherrimorum gratia fructuum ceteris praestiterunt, quibus dicitur: sedebitis supra duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.
7.164
nec illnd alienum quod Adam atque Eua. primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui huius arboris texere se foliis, paradisi exules esse meruerunt, cum domini deambulantis praesentiam transgressionis suae conscii declinarent, ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Iudaeorum sub domini salutaris aduentu, qui eos uocaturus aduenit, exutum se uirtutibus per diaboli temtamenta cognoscens et intecta conscientiae probra formidans a religione deuius praeuaricatione confusus esset a domino recessurus, uerborum fluentium uelut foliorum uelaminibus adopertus pudenda gestorum.
7.165
ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a dei regno; erant enim in animam uiuentem. uenit secundus Adam etiam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum uiui). ficantem. in spiritu autem fructus uirtutis adquiritur, dominus adoratur. quaerebat autem dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura quia fructum synagoga iam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus uenisse. qui per triennium uenit; sic enim habes: ecce anni tres sunt, ex quo ueni quaerens fructum in ficulnea hac et non inuenio. succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?
7.166
uenit ad Abraham, uenit adMoysen, uenit ad Mariam, hoc est uenit m signaculo, uenit in lege, uenit in corpore. aduentum eius ex beneficiis recognoscimus: alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est. circumcisio purificauit, sanctificauit lex, iustificauit gratia: unus in omnibus et unum omnia. nemo enim mundari potest nisi qui metuit dominum. nemo legem meretur accipere nisi purificatus a culpa, nemo accedit ad gratiam nisi nouerit legem. ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari, quia uirtutem legis ignorauit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur— lex autem spiritalis est— neque iustificari, quia delictorum suorum paenitentiam non gerebat et ideo gratiam nesciebat.
7.167
merito ergo nullus in synagoga fructus inuentus est et ideo iubetur excidi. sed bonus cultor et fortasse ille, in quo ecclesiae fundamentum est praesagiens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ei circumcisione sunt esse mittendum, religiose ne excidatur interuenit fretus uocatione sua etiam populum Iudaeorum per ecclesiam posse saluari ideoque dicit: remitte illam et hoc anno, usquedum fodiam circa illam et mittam cofinum stercoris.
7.168
quam cito duritiam Iudaeorum superbiamque causas esse sterilitatis agnouit! itaque nouit excolere qui nouit uitia deprehendere. pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus inuertat et corde proscisso excitet sensum aerio spiramine iam uigentem. ne radicem sapientiae terrarum aceruus obruat et abscondat. cofinum quoque stercoris dicit esse mittendum. magna profecto uis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus uirentia, de sterilibus faciat fructuosa. in quo sedit lob cum temtaretur et uinci nequiuit; et Paulus aestimatur stercora, ut Christum lucri faciat. denique cum ante lob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. bona erga terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur. denique dominus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem.
7.169
itaque per intellectus exercitium spiritalis et humilitatis adfectum etiam ludaeos in euangelium Christi cultor ille bonus fore existimat fructuosos. meminerat enim quia per Aggaeum dominus locutus est, quoniam quarto et uicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum domini omnipotentis. uineam inquit et ficus et malagranata et ligna oliuae, quae non adferent fructum, ex hac die benedicam. quo reuelatur sub ipsum anni uergentis occasum, hoc est saeculi iam senescentis occiduo, sanctum dei templum, quod est ecclesia, esse condendum, cuius gratia per sanctificationem lauacri Iudaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.
7.170
Ergo per naturam arboris synagogae species indicatur secundis prouentibus fructuosa— nos enim ex patrum semine— meritoque Iudaei grossis labentibus conparantur, quod incrassato corde et praedura ceruice ad perennitatem sui peruenire non possunt. qui si moriantur et quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lauacri gratiam renascantur. erunt utique fructuosi. perfidia autem hominum pertinacium synagogam inutilem fecit, et ideo quasi sterilis iubetur excidi.
7.171
quod de Iudaeis dictum omnibus cauendum arbitror et nobis maxime, ne fecundum ecclesiae locum uacui meritis occupemus, qui quasi malagranata benedicti fructus fen\' e debemus internos, fructus pudoris, fructus coniunctionis, fructus mutuae cantatis et amoris sub uno utero ecclesiae matris inclusi, ne aura. noceat, ne grando decutiat, De aestus cupiditatis exurat, ne umoris imber elidat.
7.172
nonnulli tamen ficum istam per allegoria- m non synagogae, sed malitiae et inprobitatis figuram putant. hi tamen nullo distant nisi quod pro specie genus eligunt, id autem cauere se dicunt, quia dominus dixit ad ficum: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum cum utique plurimos ex Iudaeis credidisse et credituros esse norimus. sed qui credit, non synagogae iam fructus est, sed ecclesiae nec ex synagoga nascitur qui renascitur in ecclesia. sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent, sic de his qui ex Iudaeis credunt dicimus, quia, si ex synagoga essent, in synagoga manerent, sed propterea exierunt ex synagoga, ut ex synagoga non fuisse credantur. deinde pro malitia interueniret alioquin et diceret excolendam, ut fructum adferret, cum ideo uenerit dominus, ut semina inprobitatis aboleret. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata.
7.173
quam cito quod de synagoga diceret indicauit! ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat. qui in eadem praedicabat. denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit. in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. nec aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam, legem in praeceptis. in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo numero resurrectionis est plenitudo. opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio, ut esset exercitium futurae sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus abstinendi. denique et deus ab operibus mundi quieuit; non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait: pater, meus usque modo operatur operor operor, ut ad similitudinem dei saecularia nostra opera non religiosa cessarent.
7.174
hoc autem non intellegens archisynagogus prohibebat quemquam curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum— et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt— eoque praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum nec bonorum ieiuni operum sabbata post mortem futura celebremus. unde dominus spiritaliter uidetur respondere, cum dicit: hypocritae, unusquisque uestrum sabbato non soluit bouem suum aut asinum et ducit adaquare?
7.175
cur enim non aliud animal indicauit nisi ut ostenderet aduersantibus licet synagogae principibus futurum tamen ut Iudaicus et gentilis populus sitim corporis aestusque mundi istius dominici fontis ubertate deponat? agnouit enim bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui. itaque ille populus, qui ante faeni uilis, quod priusquam euellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e caelo descendit accepit. et ideo per euocationem duorum populorum ecclesiam dicit saluam futuram, quae tempore legis inpleto et dominicae resurrectionis aetate tempus suae absolutionis acceperat. quam clemens ergo dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur aut uindicat! in synagogae typo arborem excidi iubet. in typo ecclesiae feminam saluat. quam dulcis parabola. facilis autem solutio. uinculum uinculo conparat, ut insimulatio Iudaeorum actu ipsorum redarguatur. nam cum ipsi animalibus sabbato soluant uincula, reprehendunt dominum, qui homines a peccatorum uinculis liberauit. Cui simile est regnum dei et cui simile esse illud aestimabo? simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et creuit et facta est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in ramis eius.
7.176
docet nos praesens lectio naturam conparationum spectandam esse, non speciem. itaque uideamus cur sublime regnum caelorum grano sinapis conparetur; nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur dicente domino: si habueritis fidem sicut granum sinapis. dicetis huic monti: tollere et iactare in mare. nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat imperare; neque enim mediocrem fidem dominus exigit ab apostolis, quibus aduersus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. uis scire magnam fidem requiri? lege in apostolo: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam.
7.177
ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis et fides sicut granum sinapis, fides utique regnum caelorum et regnum caelorum est fides. itaque qui fidem habet, habet regnum caelorum et regnum intra nos et fides intra nos est; legimus enim: regnum dei intra uos est et alibi: habete fidem in uobis ipsis. denique Petrus, qui omnem habuit fidem, regni caelorum claues, ut et aliis reseraret, accepit.
7.178
Nunc ex natura sinapis, quae uirtus conparationis sit, aestimemus. granum certe eius res est uilis et simplex: si teri coeperit, uim suam fundit. etiam fides primo simplex uidetur, sed si teratur aduersis, gratiam suae uirtutis effundit, ut alios quoque qui uel audiunt uel legunt odore sui conpleat. granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor et Victor: habebant odorem fidei, sed latebant. uenit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur;
7.179
in omnem terram exiit sonus eorum. sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. ipse dominus granum est sinapis. erat integer ab iniuria, sed eum uelut granum sinapis qui non attigerat populus nesciebat. teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus deo: conprimi maluit. unde et Petrus dixit: conprimunt te turbae; seminari maluit uelut granum. quod acceptum homo misit in hortum suum. in horo enim Christus et captus et sepultus, in horto creuit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: sicut arbor mali inter ligna siluae, ita frater meus inter medium filiorum.
7.180
ergo et tu semina in horto tuo Christum— hortus utique locus plenus est florum et fructuum diuersorum quo gratia tui operis effloreat et multiplex odor uariae uirtutis exalet. ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. semina dominum Iesum: granum est, cum conprehenditur, arbor est, cum resurgit, arbor mundum obumbrans; granum est, cum sepelitur in terra, arbor est, cum eleuatur ad caelum.
7.181
Preme etiam cum Christo et semina fidem. premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. pressit fidem Paulus, cum diceret: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans uobis mysterium dei; neque enim iudicaui scire quid inter uos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. et quia docuit premere fidem, docuit et leuare dicens: nunc enim crucifixum iam non nouimus Christum. seminamus autem fidem, cum ex euangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in domini passionem. seminamus ergo fidem, cum eam uelut mollito et subacto solo dominicae carnis operimus, ut quasi uapore et conpressu sacri corporis fides se ipsa disseminet. qui enim crediderit factum hominem dei filium credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis. semino ergo fidem, cum sepulturam eius intersero.
7.182
uis scire granum Christum et seminatum Christum? nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. ergo non errauimus, quia diximus quod ipse iam dixerat. est autem et granum tritici, quia confirmat cor hominis, et granum sinapis, quia cor hominis accendit. et licet ad omnia utrumque conueniat, uidetur tamen granum tritici, cum de eius resurrectione tractatur; panis enim dei est, qui de caelo descendit, eo quod uerbum dei et resurrectionis exemplum mentes alat. spem acuat, firmet adfectum, granum autem sinapis, eo quod amarior et acrior sermo sit de domini passione, amarior ad fiendum, acrior ad conmouendum. itaque cum audimus et legimus ieiunasse dominum, sitisse dominum, lacrimasse dominum, uapulasse dominum, dicentem dominum sub tempore passionis: uigilate et orate, ne intretis in temtationem, uelut suco amarioris sermonis increpiti dulciores iusto uoluptatum suauitates corporalium temperamus. ergo qui seminat granum sinapis seminat regnum caelorum.
7.183
Ne despicias hoc granum sinapis; minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem. cum creuerit, maius omnibus holeribus. si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus aut crescit? uerum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. uis scire minimum uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. disce maximum: speciosus forma prae filiis hominum. etenim ille, qui non habebat speciem neque decorem. excellentior factus est angelis ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israhel uelut holera manducauerat: panem enim, quo corda firmantur, alterum refutauerat, alterum non acceperat.
7.184
semen autem Christus, quia semen Abrahae; Abrahae enim dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit:( et seminibus\' tamquam in multis, sed sicut in uno:\' et semini tuo\', quod est Christus. nec solum semen est Christus, sed etiam minimum omnibus seminibus, quia non uenit in regno, non in diuitiis. non in istius mundi sapientia. subito autem uelut arbor sublimem suae uerticem potestatis effudit, ut dicamus: sub umbra eius concupiui et sedi. et frequenter simul. arbitror, uidebatur et arbor et granum. granum est cum dicitur: nonne hic est filius Ioseph fabri? sed inter haec uerba creuit subito testantibus Iudaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant conprehendere dicentes: unde huic ista sapientia?
7.185
Granum igitur est figura, arbor est sapientia, in cuius frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio, ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes tuta iam sede requiescunt. requiescunt etiam potestates et angeli caelorum et quicumque spiritalibus factis euolare meruerunt. requieuit sanctus Iohannes, cum recumberet supra pectus Iesu; immo et ipse eius arboris suco uelut ramus extenditur. ramus est Petrus, ramus est Paulus, posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens. in quorum sinus et quosdam disputationum recessus qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, adsumptis uirtutum remigiis aduolamus, ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis iam
7.186
securitate uernantes, eo quod anima nostra grauibus ante sicut illa mulier inclinata peccatis ut passer erepta de laqueo uenantium in ramos domini montesque migrauit. itaque ante superfluis obseruationibus uani et inani leuitate uolitantes nunc iam per fidem Christi soluti manus et liberi a uinculis sabbatorum bonis operibus intendimus et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus, ne liberi a lege cupiditatibus seruiamus; lex enim ligauit sibi, ut absolueret cupiditatibus. gratia, quae minorem abstulit seruitutem, multo grauiora praecepit: omnia nobis licent, sed non omnia expediunt; graue enim potestate uti, ut sub potestatem recedas. desiste esse sub lege, ut uirtute supra legem sis. Cui simile aestimabo regnum dei? simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum.
7.187
haec de requirendis quaestionibus conparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diuersas habeat sententias plurimorum. oportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod uirtutem attollat acceptam. et quia fermentum ex farina ui, non specie generi suo praestat, Christus quoque ex patribus aequalis corpore, sed diuinitate inconparabilis praeminebat. igitur sancta ecclesia, quae typo mulieris istius euangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, dominum legum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia color sapientiae caelestis obducat.
7.188
et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum, congruere uisum est ut dei filium crederemus absconditum in lege, adopertum in prophetis. euangelicis praedicationibus adinpletum, ut per- I fectam fidem nobis adquirat ex omnibus et scriptorum conlatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus inpleatur; ipse enim erat uerbum dei atque mysterium, quod absconditum est a saeculis et a generationibus, quo nihil potest ad expressionem perennitatis eius adtestatius dici. erat enim profecto: nam ita erat, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis praedestinatus ante saecula seruaretur ad gloriam. haec est autem gloria, ut possimus, fratres, inuestigare mysterium absconditum a saeculis in deo. quod in deo utique ex deo; neque enim deus alienae capax potest esse naturae.
7.189
Nec sum dubius animi quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in lege prophetis euangelio, ut dominum omnis lingua fateatur. itaque discutiamus omnia, diligentius requiramus. nemo inuenit nisi qui ante quaesierit. aedificemus turrem, conputemus sumptus scripturarum, conferamus inpensas, ne qui etiam de nostro aliquo dicat: hic uoluit aedificare et non potuit consummare. qui aedificat, bonum debet iacere fundamentum. bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum; duobus enim testamentis fides nostra consurgit nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectae fidei esse mensuram, cum ipse dicat dominus: si crederetis Moysi, crederetis mihi, quia et in Moyse dominus est locutus. bene ergo in utroque perfecta mensura, quia perfectus in utroque et fides utriusque una, quia unius est uirtutis et sensus oraculum atque responsum.
7.190
me tamen sequi iuuat quod ipse dominus docuit, fermentum ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: cauete a fermento Pharisaeorum et cum apostolus dixerit: non in fermento malitiae et nequitiae, ostenditur quia doctrina fermentum est. sed aliud fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici, unde et bonis auctoribus adquiescimus, ut dicamus quia ecclesia renatum hominem, qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spiritali; sanctificatur enim corpus atque anima et ipsa gratia spiritalis accepit sanctificationis augmentum, cum per ecclesiae uelut quoddam fermentantis officium scripturarumque doctrinam, quae uelut caelestium conlatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toto homini atque permixtus usus inoleuerit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt et aequalis adspirat concordia uoluntatum.
7.191
Hoc igitur ecclesiae opus non tumultuarium nec fortuitum, sed diuturna meditatione conlatum, ut haec tria unum sint integra a lege peccati. cuius sententiae adsertorem habemus apostolum dicentem: ipse autem dominus sanctificet uos per omnia, ut integer spiritus et anima et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi seruetur. quod per saecularia quidem temtamenta non prouenit, nisi fermentum illud, cui conparatur regnum caelorum, mulier illa euangelica abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum; tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis animae et spiritus, sed spiritus quo uiuimus omnes in hoc corpore siti hoc uerius, quando carnis lasciuia non redundat et anima corporalibus non incuruatur erroribus ac mensura uiuendi in toto homine inoffensa seruatur. sed quia mensurarum aequalitas sine adiumento ecclesiae atque doctrinae difficile perseuerat, idcirco mulier illa, quae figuram ecclesiae gerit, tamdiu uirtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus et in gratiam panis caelestis adsurgat. bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus et apostolus ait: quia unus panis, unum corpus multi sumus.
7.192
fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit aduersus spiritum nec spiritus aduersus carnem, sed facta carnis mortificamus et anima ex adflatu dei flatum uitae sumsisse se conscia saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. unde et apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit, ut sanctificati per lauacrum regenerationis ueterem hominem cum suis desideriis exuentes induti nouum, qui secundum Christum creatur, non in uetustate litterae, sed in spiritus nouitate gradiamur, quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere conmunio, et nunc omnia quae petimus inpetremus. quod plerisque uidetur etiam dominus significasse, cum dicit: si duobus ex uobis conuenerit super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet uobis a patre meo, qui in caelis est.
7.193
Itaque alii duos animam et corpus accipiunt, alii animam et spiritum, ut si in terra, hoc est in corpore sibi anima spiritusque consentiant nec se inpugnent inuicem diuersis cupiditatibus, omnia in effectum uideantur orata posse deduci. quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis uel solutis duo condantur in unum nouum hominem, id est anima et spiritus, ut oremus spiritu, oremus et mente. licet plerique duos populos accipiant ex Israhel et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos, ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est destruatur. plerique autem uirum et uxorem consentientes sibi studio caritatis accipiunt.
7.194
itaque si in hac uita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla distantia sit nec conpositi ex trium diuersitate uideamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta conmunio nec conpositi manebimus; nam et qui conpositi nunc sumus unum erimus et in unam substantiam transformabimur. neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas et corporalis habitudo naturae uel uulneribus patet uel iniuriis subiacet uel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque eleuare uestigium., sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum conpletum fuerit quod dictum est a Iohanne: Carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum reuelatum est quid erimus, sed scimus, quia cum reuelatum fuerit, similes ei erimus. itaque cum dei natura sit simplex— spiritus enim deus est— nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis tales et caelestes. igitur sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis, quam animus noster debet induere.
7.195
Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans animae grauabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. deinde docetur humilitas, dum in illo conuiuio nuptiali adpetentia loci superioris arcetur, clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum et correctio emendaret affectum. huic quasi proximo limine humanitas copulatur, quae ita dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus auaritiae est.
7.196
postremum quasi emeritae militiae uiro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli possit adipisci, cum dominus dicat: uende omnia tua et sequere me, nec ille qui emit boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos habebat, et ille qui ducit uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae dei, non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. nam quae nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
7.197
sed ut in gratiam, ut supra cum uiduis, ita nunc etiam cum coniugibus reuertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique, ut tria genera hominum a consortio magnae illius caenae aestimemus excludi, gentilium Iudaeorum haereticorum.
7.198
et ideo apostolus auaritiam dicit esse fugiendam, ne inpediti more gentili iniquitate malitia inpudicitia auaritia ad regnum Christi peruenire nequeamus; omnis enim auarus aut inmundus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei.
7.199
Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi legis inponunt et ideo secundum prophetam disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum; Christum enim recepimus, qui ceruicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. quinque autem iuga sunt uerborum decem uel quinque libri ueteris legis, de quibus in euangelio uidetur Samaritanae dicere: quinque enim uiros habuisti.
7.200
at uero haeresis uelut Eua femineo rigorem fidei temtat adfectu et lubrica facilitate prolabens lenocinia falsi decoris adfectat intemeratam neglegens pulchritudinem ueritatis. ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum nisi ei quem suae professio uocis excluserit, dominus autem omnes clementer inuitat, sed nos aut desidia nostra aut error auertit.
7.201
ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est— ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt— et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: si quis uenit ad me et non odit patrem suum etmatrem et uxorem, non potest meus discipulus esse. etenim si propter te dominus suae renuntiat matri dicens: quae est mater mea aut qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferre? sed neque ignorare naturam neque seruire naturae dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas.
7.202
Itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad gentes, iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est: tunc lupi et agni simul pascentur. inuitat, pauperes debiles caecos quo ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis excludat a regno rariusque delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur, ut non ex operibus, sed ex fide redemtus a crimine si gloriatur in domino glorietur.
7.203
mittit itaque ad exitus uiarum; prudentia enim in exitu canitur. mittit ad plateas. quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat bestiarum, norint bona malaque distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. denique dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et, saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. et apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis inruperat. fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus, quia scriptum est: in plateis tuis diffundantur aquae
7.204
tuae nec hoc tamen plenum est, ut aliquis uocatus adueniat, nisi uestem habeat nuptialem, hoc est fidem habeat et caritatem. et ideo qui pacem et caritatem non detulerit ad Christi altaria tolletur pedibus et manibus et mittetur in tenebras exteriores. illic erit fletus. et stridor dentium. quae sunt tenebrae exteriores? numquid illic quoque carcer aliqui lautumiaeque subeundae sunt? minime. sed\' quicumque extra promissa sunt caelestium mandatorum in tenebris exterioribus sunt, quia mandata dei lumen sunt et quicumque sine Christo est in tenebris est, quia lumen interius est Christus.
7.205
Ergo neque corporalium stridor aliqui dentium neque ignis aliqui perpetuus flammarum est corporalium neque uermis est corporalis. sed haec ideo. quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et uermes, ita si quis non decoquat peccata sua uelut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis tamquam cruditatem quandam contrahat ueterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio et suis uermibus consumetur. unde et Esaias ait: ambulate in lumine ignis uestri et flamma, quam accendistis. ignis est quem generat maestitia delictorum, uermis est eo quod inrationabilia animae peccata mentem rei sensumque conpungant et quaedam exedant uiscera conscientiae, quae tamquam uermes ex unoquoque nascuntur tamquam ex corpore peccatoris. denique id dominus per Esaiam declarauit dicens: et uidebunt membra hominum praeuaricantium in me; et uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur.
7.206
stridor quoque dentium prodit indignantis adfectum, eo quod sero unumquemque paeniteat, sero ingemescat, sero irascatur sibi, quod tam peruicaci inprobitate deliquerit.
7.207
Quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, si errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et ibit ad illam quae errauit? didiceras in superioribus ablegare neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis; sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus demonstrauit, spem ueniae iudex misericors non negauit. itaque non otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit: ouis quae perierat et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius. qui erat mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra curemus;
7.208
spartum enim triplex non conrumpetur. qui sunt isti, pater pastor mulier? nonne deus pater, Christus, ecclesia? Christus te suo corpore uehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit ecclesia, recipit pater. quasi pastor reuehit, quasi mater inquirit, quasi pater uestit. prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. singula singulis quadrant: redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro mentis nostris gratia. ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis redit et plena condemnati erroris regreditur paenitentia. unde bene scriptum est: homines et iumenta saluos facies, domine. quae sunt ista iumenta? dixit propheta semen Israhel in semen hominum et Iuda in semen animalium. itaque quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. malo ergo filius esse quam ouis; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius honoratur.
7.209
Gaudeamus igitur quoniam ouis illa, quae perierat in Adam, leuatur in Christo. umeri Christi crucis brachia sunt. illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis ceruice requieui. ouis illa genere est una, non specie; unum enim omnes corpus sumus sed multa membra et ideo scriptum est: uos autem corpus estis Christi et membra ex membris eius. uenit itaque filius hominis saluum facere quod perierat, omnes scilicet, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificantur.
7.210
diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus. habet angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum, thronorum aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione laetantur. quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. et tu igitur angelis esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo.
7.211
Non otiosum etiam quod mulier illa dragma laetatur innenta. non mediocris haec dragma est, in qua principis est figura. et ideo imago regis census ecclesiae est. oues sumus, oremus ut super aquam refectionis nos conlocare dignetur; oues inquam sumus, petamus pascua; dragmae sumus, habeamus pretium; filii sumus, festinemus ad patrem.
7.212
nec uereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus uoluptatibus. quod pater in filio quem habebat thesaurum contulit, fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet, qui quod donauerit non amittit. nec uereare, ne te non recipiat; non enim delectatur deus perditione uiuorum. iam occurrens uenienti tibi cadet supra collum— dominus enim erigit allisos— osculum dabit, quod est pignus pietatis et amoris, stolam anulum calciamenta proferri iubebit. tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit dignitatem; tu supplicium- 15, 20. 23 cium uereris, ille osculum defert; tu conuicium times, adornat ille conuiuium. sed iam ipsam parabolam discutiamus. Homo quidam habuit duos filios et dixit illi adulescentior: da mihi portionem substantiae.
7.213
uides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes culpam patris quod adulescentiori dedit. nulla dei regno infirma aetas, nec fides grauatur annis. ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit. atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis. sed posteaquam peregre profectus est,— merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab ecclesia— posteaquam domum. inquit. patriam derelinquens peregre profectus est in regionem longinquam.
7.214
quid enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? etenim qui se a Christo separat exul est patriae, ciuis est mundi. sed nos non sumus aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici dei; qui enim eramus longe facti sumus prope in sanguine Christi. non inuideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet. sic habes: qui sedebant in re gione umbrae mortis, lux orta est illis. regio ergo longinqua umbrae mortis, nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est dominus, in umbra uiuimus Christi. et ideo dicit ecclesia: in umbra eius concupiui et. sedi. ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae. unde tu, qui accepisti imaginem dei, qui habes similitudinem eius noli eam inrationabili foeditate consumere. opus dei es, noli ligno dicere: pater meus es tu, ne accipias similitudinem ligni, quia scriptum est: similes fiant his qui faciunt ea.
7.215
Facta est fames per regionem illam: fames non epularum, sed bonorum operum atque uirtutum. quae sunt miserabiliora ieiunia? etenim qui recedit a uerbo dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo. sed in omni uerbo dei. qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. merito ergo iste egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarumque caelestium altitudinem dereliquit. egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est uoluptati. semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit inpleri.
7.216
abiit itaque et haesit uni ciuium: qui enim haeret in laqueo est. et uidetur ciuis iste princeps esse istius mundi. denique ad uillam eius mittitur, quam emit qui excusat a regno; et pascit porcos, illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi in sordibus ac faetore uiuentes.
7.217
et cupiebat inquit siliquis inplere uentrem suum. neque enim alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum deus uen ter est. qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur, sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?
7.218
sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro exili uirtute inanium hominum sermonumque iactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione et quodam sonorum facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt et ideo nemo illi dabat;
7.219
erat enim in regione illius qui neminem habet, quia eos qui sunt non habet. omnes quippe gentes in nihilo aestimantur, solus autem deus qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae sunt.
7.220
in se autem reuersus dixit: quantis panibus mercennarii patris mei abundant! bene in se reuertitur qui a se recessit. etenim qui ad dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a Christo se sibi abdicat. mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui sunt ex lsrahel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? at uero filius, qui habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit. qui ius seruat heredis. sunt etiam mercennarii, qui conducuntur ad uineam. bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur: uenite, faciam uos piscatores hominum. isti non siliquis, sed panibus abundant. denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. o domine Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas— tu enim dispensator in domo es patris— o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet sero uenientes! nam et undecima conducis hora- et aequalem dignaris mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei qui potest dicere: certamen bonum certaui.
7.221
quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem sibi lauacri gratiam uel paenitentiam seruent. primum qui scis an nocte proxima tua a te anima reposcatur? deinde cur putes otioso tibi omnia posse deferri? pone unam gratiam, unam esse mercedem, diuersum tamen brauium uictoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae brauium tamen ut conprehenderet sequebatur, quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.
7.222
Et quoniam in uineam domini uenimus, non uacui recedamus; iuuat enim fructus legere, mercennarios eius uidere. quid enim sibi uult quod una die diuersis horis conducuntur operarii, nisi quia mille anni in oculis domini sicut dies hesterna quae praeteriit et hora in nocte? quae est nox nisi quae praecessit, ut dies adpropinquaret? et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una. nouit uim diei huius ille qui dixit: Iesus Christus heri et hodie ipse est et in saecula. sciuit et ille diem esse multiplicem qui scripsit; hic dies generationis caeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit deus caelum et terram et omne uiride agri. cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta conplexus est totum mundi tempus ostendens in conspectu domini tamquam diem unum, eo quod ex inconpositis atque tenebrosis forma istius mundi diuini operis claritate processerit. ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas aut ipsa saecula horae sunt. horae autem diei duodecim sunt. unde bene in mysterio dies Christus, cuius apostoli duodecim, qui caelesti lumine distinctis in se gratiae uicibus refulserunt.
7.223
uenit ergo pater familias et prima hora conduxit operarios, fortasse eos qui a principio mundi usque ad diluuium iusti esse meruerunt, de quibus dicit: et locutus sum ad uos ante lucem et misi ad uos seruos meos prophetas ante lucem. tertia post diluuium incipit Noe ceterorumque tempora conprehendens, qui quasi boni operarii in uineam destinantur. ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. sextam et reliquas Abrahae, Isaac et Iacob patriarcharum merita distingunt. nona inclinante iam saeculo et tamquam pallescente luce uirtutis lex et prophetae decoloratos mores hominum notauerunt. undecimam et quod superest diei sacer producit aduentus. unde et ipse in euangelio dicit: ambulate, dum lucem habetis.
7.224
Sed iam redeamus ad patrem. licet non uerear, ne istius paenitentiam gerentis exemplo diu afuisse uideamur— numquam enim afuimus, qui uersabamur in uinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a patre— cauendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit pater. facile reconciliatur, quando inpense rogatur. et ideo discamus quali pater obsecratione sit ambiendus. pater inquit. quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire! pater inquit peccaui in caelum et coram te.
7.225
haec est prima confessio aput auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. sed etsi deus nouit omnia, uocem tamen tuae confessionis exspectat. ore enim confessio fit ad salutem, quia ableuat pondus erroris quisquis ipse se onerat et accusationis excludit inuidiam qui accusatorem praeuenit confitendo; iustus enim in primordio sermonis accusator est sui. frustra autem uelis occulere quem nihil fallas et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum. confitere magis, ut interueniat pro te Christus, quem aduocatum habemus aput patrem, roget pro te ecclesia, inlacrimet populus. nec uereare ne non inpetres. aduocatus spondet ueniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur adsertor. crede, quia ueritas est, adquiesce, quia uirtus est. habet causam ut pro te interueniat, ne pro te gratis mortuus sit. habet et causam ignoscendi pater, quia quod uult filius uult pater.
7.226
peccaui in caelum et coram te. non utique elementum exprimitur, sed peccato animae caelestia significantur dona spiritus inminuta uel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in caelo est non oportuit deuiari.
7.227
iam non sum dignus uocari filius tuus; deiectus enim se exaltare non debet, ut merito suae possit humilitatis adtolli.
7.228
fac me sicut unum mercennariorum tuorum. nouit esse distantiam inter filios amicos mercennarios seruos. filius per lauacrum, amicus per uirtutem, mercennarius per laborem, seruus per timorem. sed etiam ex seruis et mercennariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est: uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis; iam non dico uos seruos.
7.229
Haec aput se, sed non satis est dicere nisi ad patrem uenias. ubi illum requiras, ubi inuenias? exsurge primo, hoc est qui sedens ante dormiebas. et ideo dicit apostolus: surge qui dormis et exsurge a mortuis. iniquitas in talento plumbeo. sed et Moysi dicitur: tu autem hic sta. stantes elegit Christus. exsurge ergo, curre ad ecclesiam; hic est pater, hic est filius, hic est spiritus sanctus.
7.230
occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. et cum adhuc longe sis, uidet et adcurrit. uidet in pectore tuo, adcurrit ne quis inpediat, conplectitur quoque. in occurru praescientia est, in conplexu clementia et quasi quidam patrii! amoris adfectus. supra collum cadit, ut iacentem erigat et oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad caelum, in quo suum quaerat auctorem. cadit in collum tuum Christus, ut ceruicem iugo exuat seruitutis et collo tuo iugum suaue suspendat. nonne tibi uidetur cecidisse in collum Iohannis, quando erat Iohannes in sinu Iesu ceruice recumbens reflexa? et ideo uerbum aput deum uidit, quia erectus est ad superna. cadit in collum, cum dicit: uenite ad me qui laboratis et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos. cadit ergo hoc modo, si conuertaris.
7.231
et iubet proferri stolam anulum calciamenta. stola amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque conuoluat. et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis uirtute conuestiant. de sapientia enim dictum est: lauabit in uino stolam■ suam. ergo stola spiritale indumentum et uestimentum est nuptiale. anulus quid est aliud nisi sincerae fidei signaculum et expressio ueritatis? calciamentum autem euangelii praedicatio est. et ideo accepit sapientiam primam— est enim et alia, quae mysterium nescit— accepit dictorum suorum factorumque signaculum et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus, necubi offendat ad lapidem pedem suum et subplantatus a diabolo dominicae praedicationis officium derelinquat. haec est praeparatio euangelii ad caelestium cursum dirigens praeparatos, ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.
7.232
Occiditur et uitulus saginatus, ut carnem domini spiritali opimam uirtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. nemo enim nisi qui timuerit deum— quod est initium sapientiae— nisi signaculum spiritale uel custodierit uel receperit, nisi dominum praedicauerit, sacramentis debet interesse caelestibus. qui autem anulum habet et patrem habet et filium et spiritum sanctum, quia signauit deus, cuius imago Christus, et dedit pignus spiritum in cordibus nostris, ut sciamus hoc anuli istius qui in manu datur esse signaculum, quo cordis interiora factorumque nostrorum ministeria signantur. ergo signati sumus, sicut et legimus: credentes inquit signati estis spiritu sancto. bene autem carnem uituli, quia sacerdotalis est uictima, quae pro peccatis
7.233
fiebat, epulantem patrem inducit, filius ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra et patris gaudium nostrorum r. edemtio peccatorum est. et hic quidem si ad patrem referas, quia hostia pro peccatis filius est, delectatur pater reditu peccatoris: supra delectatur filius inuenta oue, ut scias quia una est patris et filii delectatio, una operatio in ecclesiae fundamento.._...
7.234
Laetatur autem pater, quia filius perierat et inuentus est, mortuus fuerat et reuixit. ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit. itaque gentes non sunt, Christianus. stianus est iuxta quod supra dictum est quia elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret. potest tamen et hic in uno species accipi generis humani. fuit Adam et in illo fuimus omnes: periit Adam et in illo omnes perierunt. homo igitur et in illo homine qui perierat reformatur et ille ad similitudinem dei factus et imaginem diuina patientia et magnanimitate reparatur. quid est ergo: elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret? id est: elegit populum gentium qui non erat, ut destrueret populum Iudaeorum.
7.235
potest et de agente paenitentiam dictum uideri, quia non moritur nisi qui aliquando uixit. et ideo gentes non moriuntur, sed mortui sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. et gentes quidem cum crediderint per gratiam uiuificantur, qui uero lapsus fuerit per paenitentiam reuiuescit.
7.236
Sequitur locus. ut remittendis post paenitentiam debeamus fauere peccatis, ne dum ueniae alterius inuidemus ipsi eam non mereamur a domino. quis enim tu es, qui domino contradicas, ne cui uelit culpam relaxet, cum tu cui uolueris ignoscas? uult rogari, uult obsecrari. si omnium iustitia, ubi dei gratia?
7.237
quis tu es qui inuideas deo? et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de uilla uenire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus dei, ut denique numquam pro se uel haedum queratur occisum; non enim pro inuidia, sed pro uenia mundi agnus est inmolatus. inuidus haedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat inmolari. ideo et senior dicitur, eo quod cito aliquis per inuidiam consenescat. ideo et foris stat, eo quod maliuolentia eum animi liuentis excludat. ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est non illa theatralis incentiua lasciuiae nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore seruato dulcem resultet laetitiae suauitatem.
7.238
constituite mihi aliquem ex his qui sibi iusti uidentur, qui trabem in oculo suo non uident et alieni festucam uitii ferre non possunt. quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti et diu indulgentiam deploranti uenia relaxatur? quomodo aures eius symphoniam populi spiritalem ferre non possunt? haec est enim symphonia, quando concinit in ecclesia diuersarum aetatum atque uirtutum uelut uariarum cordarum indiscreta concordia psalmus, respondetur, amen dicitur. haec est symphonia, quam sciuit et Paulus. et ideo ait: psallam spiritu, psallam et mente. haec de parabola praesenti putauimus esse tractanda.
7.239
Nec inuidemus si qui duos fratres istos uelit referre ad populos duos, ut sit adulescentior populus ex gentibus tamquam Israhel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis inuidit. quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur, et ideo haedum, mali odoris sacrificium, requisierunt. Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum, et ideo illis Barabbas soluitur, nobis agnus immolatur. unde aput illos faetor est criminum, aput nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suauis in fructu. qui haedum quaerit exspectat antichristum; Christus enim boni odoris est uictima.
7.240
queri etiam in haedo uidetur quia Iudaei ritum ueteris sacrificii perdiderunt uel quia nullius sanguis his profuit sicut Christi sanguis ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. inpudens autem et similis illius Pharisaei iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum dei, quia legem seruabat in littera, inpius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit aduertere quia sibi dictum est: meretrices et publicani praecedunt uos in regnum
7.241
caelorum, stat autem foris nec excluditur, sed non ingreditur 9 ignorans uoluntatem dei de uocatione gentium seruus iam factus ex filio; seruus enim nescit quid dominus agat. ubi cognouit, inuidet et torquetur ecclesiae bonis et foris stat. foris enim Israhel audit chorum et symphoniam et irascitur, quia hic concinit plebis gratia et consona populi iubilatio.
7.242
sed bonus pater etiam hunc saluare cupiebat dicens: tu mecum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi iustus in communione; sed et, si desinas inuidere: et omnia
7.243
mea tua sunt, uel Iudaeus sacramenta ueteris testamenti, uel baptizatus etiam noui possidens.
7.244
Nemo seruus potest duobus dominis seruire, non quia duo, sed unus est dominus. nam etsi sunt qui mamonae seruiant, tamen non ille nouit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum seruitutis inponunt; neque enim iusta potestas, sed iniusta est seruitus.
7.245
et ideo ait: facite uobis amicos I de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis ceterorumque sanctorum gratiam conparemus. nec reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum uilici facultatum. et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesiuit auxilia, praedicatur. pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis.
7.246
unde ait: si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit nobis? alienae nobis diuitiae sunt, quia praeter naturam sunt neque nobiscum nascuntur neque nobiscum transeunt, Christus autem noster est, quia uita est. denique in sua propria uenit, et sui eum non receperunt. ergo nemo dabit quod uestrum est, quia uestrum non credidistis, uestrum non recepistis.
7.247
argui igitur uidentur Iudaei et fraudis et auaritiae et ideo qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent— conmunem enim ad usum fructus terrarum a domino deo datus est omnibus—, debuerunt utique participare pauperibus, nec Christum accipere meruerunt, quem Zacchaeus ut adquireret, dimidiam partem bonorum suorum obtulit.
7.248
ergo non seruiamus alienis, quia nullum dominum debemus scire nisi Christum; unus enim deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus, per quem omnia. quid ergo? pater dominus aut filius deus non est? sed et pater dominus, quia uerbo domini caeli firmati sunt, et filius deus, qui est super omnia deus benedictus in saecula. quomodo ergo nemo potest duobus dominis seruire? unus enim dominus, quia unus deus. denique dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. unde claret unum patris et filii esse dominatum. unus autem est, si non diuidatur, sed totus in patre, totus in filio sit. itaque quia unius deitatis atque dominatus adserimus trinitatem, unum deum et unum dominum confitemur. qui autem aliam patris, aliam filii, aliam spiritus memorant potestatem plures deos et plures dominos in ecclesiam gentilis uitio erroris inducunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).