Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrose
Expositio Psalmi CXVIII
Cxvi 12.21.2
Choose a text More by Ambrose
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
12.21.1
Cognouisti de nationibus. cognosce etiam de Iudaeis, quibus dominus Iesus abstulit spolia, hoc est regnum caelorum abstulit et dedit genti facienti fructum eius. abstulit uirtutem panis i s et uirtutem aquae, prophetam et admirabilem consiliarium et prudentem architectum et sapientem auditorem illis abstulit, nobis dedit;
12.21.2
merito exulto. sicut qui inuenit spolia multa. sine labore meo inueni spolia quae non habebam, inueni Heptateuchum, inueni Regnorum libros, inueni prophetarum scripturam, inueni Esdram, inueni Psalmos, inueni Prouerbia, inueni Ecclesiasten, inueni Cantica canticorum, inueni admirabilem consiliarium Christum, inueni Paulum prudentem architectum, inueni sapientem auditorem populum christianum,- qui nouit ea quae leguntur audire;
12.21.3
ille enim au: iit, qui ea quae audit intellegit. lex spiritalis est; non illam audit Iudaeus qui audit corporaliter, sed ille audit qui audit in spiritu. habent illi libros, sed sensum librorum non habent; habent prophetas, sed non habent quem illi prophetauerunt. quomodo enim habent quem non receperunt?
12.21.4
ideo cum Moyse et Helia mihi apparuit, quia ab illis recessit. multa habet spolia qui habet dei uerbum; habet resurrectionem, habet iustitiam, uirtutem atque sapientiam, habet omnia, quia omnia in ipso constant. Hebraei spoliauerunt Aegyptios et uasa eorum abstulerunt; Iudaeorum spolia habet populus christianus et totum habemus, quod illi habere se nesciebant. illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus. nos adquisiuimus caelestis sermonis argentum.

Intertext edge

Open linked passage

Note