Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 112.main.30
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
112.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
112.main.1
Quinquagensimus hic psalmus positus est non pro temporis in ordine, sed ratione. titulus enim eius non numero, sed rationi subiectus est. quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. prius enim a profeta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illam filius eius Abessalon, ut eum uellet et uita et regno priuare. haec ergo causa est ut quinquagensimus poneretur, quam constat ex lege descendere. illic enim cautum est quinquagensimum numerum remissionem habere. est enim post septem septimanas primus typum habens dominici diei, quia, sicut post septem dies primus dies ipse est, qui initio factus est, qui semper finita septimana primus est, ita et post septem septimanas quinquagensimus numeratus in mysterio primus est, qui duplici genere( dominicus dies* appellatur, primum quia in initio factus a domino est, qui semper in se conuersus per curricula impleta septimana primus est, deinde, quia in eo resurrexit triumfata morte, dominicus dies nuncupatur. non inmerito ergo in quinquagensimo numero, quem- in mysterio primum significatum aduertimus, remissio continetur. denique lex quinquagensimo die data est. a profectione enim filiorum Israhel ex Aegypto quadragensimo et octauo die ablui iubentur, ut biduo purificati tertio die parati essent ad legem accipiendam. quae ablutio quid aliud indicat quam remissionem factam in quinquagensimo die, ut purificati legem acciperent, ex quo de cetero praeteritis obliteratis actus sui redderent rationem secundum creditam sibi legem? hac etiam ratione possessionem emtam quinquagensimo anno remitti debere praecepit lex. hinc est ergo unde et psalmus hic quinquagensimus titulatus est.
112.main.2
In hoc enim rex Dauid remissionem postulat secundum supra dictum sensum; unde ait: misereremei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. sciens rex Dauid grauiter se peccasse sic postulat dicens: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. magna enim misericordia tunc est, cum grandia ignoscit peccata.
112.main.3
Et adiecit: et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ut manifestaret acerbe se deliquisse, peccatum suum iniquitatem appellat, quia iniquitas non leue peccatum est, et qui delet iniquitatem, hoc est non inputat, miseratione abundat. nihil ergo in causa sua excusare nititur, ut non solum animum sibi iudicis mitiget, sed et faciat condolere. commouetur enim animus ad misericordiam, quando uidet reum sic sua confiteri! peccata, ut ostendat dolere sibi quia peccauit. cui enim non dolet, inridere uidetur iudicem, quia ideo precatur, ut euadat interim postea eadem facturus.
112.main.4
Et sequitur: usque quaque, inquit, laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. quoniam multam miserationem dei praedicat, penitus se mundari precatur, ut nihil remaneat delicti aut iniustitiae in eo, unde suspectus sit.
112.main.5
Et ut hoc ipsum obtinere possit uel impetrare, adiecit: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. quoniam grauiter scit se peccasse, sollicitus est ne non totum ei remittatur. considerans enim magnitudinem peccatorum suorum timet sciens grauia peccata non facile ignosci; ac per hoc cum fletibus confitetur peccatum suum ante oculos habens. ut ex omni parte propitium sibi faciat iudicem. scit enim scriptum esse: dic prior iniquitates tuas, ut iustificeris.
112.main.6
Et sequitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci. nunc ex alia parte causae suae medellam prospicit, ut ad effectum postulationem deducat. hac enim prosecutione in prima causa innocentem se dicit, quia qui alteri deo peccat inimicus est auctoris dei. in locum enim eius alterum eligit, cui auctoritatem eius adscribat. unde hic ab hac se iniquitate alienum ostendens: tibi, ait, soli peccaui et malum coram te feci, hoc est:\' quia tibi et nulli alii, quem deum per errorem dicerem, peccaui, minor mea causa est quam ceterorum, qui sunt perditioni obnoxii. non enim impius sum, sed peccator, quia non in te, sed in lege tua peccaui, nec te negaui, sed te deum et dominum confitens in homine peccaui. ergo quia in illa, quae tua propria causa est, reus non sum, ignosce quod in conseruum peccaui. sic enim peccaui, ut honorificentiam nominis tui nec negarem nec alteri darem\'. fuit itaque unde commoueretur ad misericordiam iudex. cum enim multi in illum peccent, quos etiam hortatur ad se conuerti, dum hi, qui non in illum peccant, ex aliis tamen causis ueniam postulant, libenter admittit. semper enim dominus ad auxilium suum uult confugere seruos suos.
112.main.7
Unde adiecit: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. misericordiam postulans deum iustitiam suam non inmutare precatur, cum soleat media esse iustitia, ut non peccantibus et peccantibus aequa sit, id est, ut uni cuique reddat secundum opera sua. sed non ignorat quid postulet uir innocens in dei sacramento. sciens enim dominum frequenter in lege dixisse, quia misericors, inquit, sum ego dominus deus uester, inde rogat ut haec fides maneat et in sermonibus suis deus iustificetur, dum in eo permanet, quod locutus est, nec peccatis hominum uincitur, ut non misereatur. scientes enim qui peccant, quae promisit deus bene uiuentibus, et quia in eo perdurant, iudicant illum mendacem. non enim credunt male uiuendo uera esse quae promisit. idcirco petit rex Dauid ut uincat hoc deus, quod putant homines, et det quae promisit, ut erubescant qui, dum non seruant mandata, iudicant illum non daturum.
112.main.8
Et sequitur: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. nunc hoc adiecto causam et infirmitatem humani generis memorat— quia facile est homini peccare—, ut examen circa se iudicis mitiget. primae enim causae facit mentionem, ex qua praeuaricando Adam genus hominum obnoxium fecit peccato. suasu enim et fallacia inimici iniquitatem concipiendo omne semen suum iniquitati subiecit, ut ex eo omnes per traducem geniti peccato essent obnoxii.
112.main.9
Propterea adiecit: et in delictis concepit me mater mea, ut ab Adam deriuatio facta peccati conceptis et natis inpedimento esset ad bonam uitam agendam; ac per hoc supplici non negandam misericordiam, quia insertum habet hostem, qui ei suadet ut peccet. peccatum enim, qui est diabolus, subiecto sibi primo homine potestatem accepit carni eius se inserere et delictorum quadam subtilitate oblectamenta suggerere, per quod captum hominem spoliat uita. quam rem magister gentium memorans: uideo autem, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis. meae, ut hoc contuens iudex dolenti circumuentum se porrigat manum.
112.main.10
Et sequitur: ecce enim ueritatem dilexisti.( quia ergo ueritatem diligis\', inquit,\' subueni roganti et quem scis uera pectoris sui inpedimenta exponere cuique reo olim motus misericordia subuenire decreuisti, ut errorem admissum in terra caelestis prouidentia emendaret).
112.main.11
Propter quod subiecit: incerta et occulta cordis manifestasti mihi.\' incerta et occulta cordis\' haec significat, quae deus ad praesidium humani generis procurauit, sicut et apostolus: quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. qui sunt qui diligunt deum, nisi qui legi eius consentiunt non celando nec excusando peccata? haec ergo occulta cordis manifestata sunt diligentibus deum et, quia dolebant delictis se circumueniri nec correpti negabant sibi et origini suae inputantes, in auctorem deum transferentes quae peccabant, corda eorum inluminata sunt spiritali corusco, ut uiderent dei prouidentiam in Christo, quia uenturus erat ad damnandum peccatum, quod ex praeuaricatione Adae humano generi imperabat. hoc ergo orat rex Dauid, ut, quod decreuerat deus in futurum uidens genus hominum laborare, sibi prius subueniret in eadem necessitate constricto, in qua omnibus se decreuerat subuenturum, ut donum, quod gratuitum futurum erat et ante tempus dari non poterat, huic pro prece et lacrimis concederetur.
112.main.12
Quod quo modo fiat, non tacet dicens: asparges me hysopo et mundabor. recte asparsione hysopi petit se mundari. de hoc enim filii Israhel postes suos sanguine linierunt, ut tuti praestarentur a morte; ita et hic asparsione hysopi orat mundari se a peccatis, ne tangatur a morte.
112.main.13
Et sequitur: lauabis me et super niuem dealbabor. manifestum est, quia factum dei distat a facto hominis. ideo super niuem, inquit, dealbabor, quia quod deus fecit multo melius est quam fecit homo. propterea asparsione hysopi petit se mundari, ut, sicut carnale corpus aqua abluitur, ita et per hysopi significationem spiritali ratione animarum maculae abluantur. asparsio enim hysopi inlustratio quaedam est, ut per id, quod uisibile est, inuisibiliter emundetur.
112.main.14
Et sequitur: auditui meo dabis gaudium et laetitiam. dubium non est, quia uox praedicantis remissionem gaudium praestat peccatoribus. quis enim non laetetur, cum audit dari indulgentiam? cui enim deus remittit, et in praesenti et in futuro securus est.
112.main.15
Propterea exultabunt ossa humiliata. duplici genere sunt ossa humiliata, quia et ut peccaret humiliatus est— nemo enim peccans exaltatur— et ut postea subplex ueniam imploraret. nam utique in cilicio et cinere uolutatus misericordiam precabatur, quam obtinens eleuatus est mentis exultatione et corporis refectione.
112.main.16
Et subiecit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut saluator, qui ei specialiter promissus ab ipso inciperet cuncta conuersis donare peccata. cuius enim non respiciuntur peccata et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constitui et inimicorum eius ora clauduntur. qui enim non respicit peccata, non illa inputat. hoc est enim auertere faciem a peccatis alicuius, accusationem contra eum non recipere. et quid est hoc, ut, cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a profeta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic postulat sedula prece, ut possit ad ueniam peruenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub occasione peccati sui totius populi miserias narrat? sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur non est sine rubore, nisi loco suofuerit redditus, ut dignitas loci ruborem excuset; ceteris autem beneficium dei, quod ad cuncta peccata abluenda futurum erat in Christo, significauit.
112.main.17
Et sequitur: cor mundum crea in me, deus, et spiritum iustum dedica in uisceribus meis; hoc est bona mente misericordiam deprecari. non solum autem de praeteritis rogat, sed et de futuris sollicitus est ne peccet, ut ostendens odisse peccare se adiuuetur a deo per spiritum iustitiae, quem orat dedicari in uisceribus suis, id est, ut nouus ad hoc ponatur in eo, ut custodiat eum a peccatis, ne cogatur facere quod scitur nolle. cor autem mundum sic potest habere, si neque intus neque foris delinquat, hoc est neque in opere neque in cogitatione. quod quia prope inpossibile est ut in omnibus seruetur, uel in dei causa seruandum est, quae principalis est, ut mundum cor in sacramento dei et Christi custodiatur, dum fides eorum inuiolata seruatur, quia in alio psalmo ait: quis gloriabitur mundum se habere cor aut inmunem esse a peccatis? denique rex Dauid mundum cor habuit- in causa dei, quia neque auxilium aliquando a uanitate quaesiuit, quae est idolatria, neque aliquid sibi a deo praeceptum non impleuit.
112.main.18
Uideris de ceteris. et adiecit: ne proicias meafacie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic sensus est, quem supra memoraui, quia securus de uenia sollicitus est de reformatione. cui enim ignoscitur solum, solet a facie domini secerni. quamuis enim non in illum uindicetur. in animo tamen domini uel iudicis facinus eius deletum non est. ideo orat, ut penitus peccatum eius deleatur et dignus sit accedere ad faciem domini et iterum profetare, quod et factum. hoc est enim quod dicit: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic est spiritus profetarum.
112.main.19
Et sequitur: redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. laetitiam dari sibi postulat, quae promissa erat in Christo, ut omnibus maculis ablutus et reparatus laetus esset in salute quaesita, nec amotus, sed confirmatus in regno spiritu sancto, quem ideo principalem dixit, quia super omnem creaturam est, per quem reges regnant.
112.main.20
Et subdidit: doceam, inquit, iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. hoc dicit, ut in eo discant iniqui pietatem dei, qua confitentes sibi suscipit peccatores et promouet, nec impios conuersos neclegit, sed hortatur, dum aliis miseretur.
112.main.21
Et sequitur: libera me de sanguine, deus, deus salutis meae. hoc dicto ostendit peccatum suum morte dignum, ut dei misericordiam, quanta sit, praedicet. per hoc enim etiam alios prouocat confugere ad dei clementiam.
112.main.22
Unde subiecit: exultabit lingua mea iustitiam tuam, domine. gaudere se dicit in iustitia domini, quia in eo permanet quod promisit dicens: misericordiam autem meam non amouebo ab eis. laetus ergo Dauid rex et securus in hac parte dei sui iustitiam praedicat.
112.main.23
Et sequitur: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. sic labia eius aperit, dum subiectum illum esse non sinit causa peccati. liberati enim os patet, peccatoris enim clausum est os; pudore enim et metu correptus loqui non audet; absolutus autem uel liberatus tripudians praedicat laudem iudicis. nam et apostolus, sicut ipse testatur, propter quod ab omnibus liber esset: os nostrum, ait, patet ad uos, o Corinthii.
112.main.24
Et adiecit: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique. hoc de conperto loquitur sciens sanctum Samuhel dixisse ad Saul regem, cum peccatum suum non dolore mentis neque lacrimarum miseratione, sed sacrificii oblatione oblitterari putaret: nou uult, inquit, deus sacrificium magis quam audiri uocem suam, quia huius modi sacrificia damnum possunt facere, non tamen deum placare. deus enim sic placatur, si anima peccati sui memor tribulatione et maerore cordis defleat quod peccauit.
112.main.25
Et sequitur: holocaustis non delectaberis. non delectatur holocaustis deus, sed in huius modi causis. ipse enim animus pro se satis facere debet, non se de foris redimere. nam ista adiutorium praestare possunt, animus autem, quo modo oblectatus est in peccatis, sic tribulari debet in paenitentia et tunc delectabit deum delere eius peccata.
112.main.26
Unde subiecit: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non despicit. ostendit quale sacrificium pro peccatis deus suscipit, quia non poterit deum placare, nisi qui laetatus est contra salutem contribulatus fuerit corde, ut reparetur ad uitam. denique omnis inquietus uel indisciplinatus frequenter incurrit, ut membra corporis laedat, quae utique non sine dolore possunt sanitatis recipere medicinam: sic et peccatores non possunt peccata sua redimere, nisi dolorem senserit animus qui peccauit. hoc enim iustum est, ut, quia contra rationem gauisus est, secundum rationem patiatur maerorem.
112.main.27
Et sequitur: benigne fac, domine, in bona uoluntate tua Sion. Sion dicens ecclesiam significat, ut adseueratio nostra non inprobabilis uideatur, cui, ut impleat deus promissum suum, suggerit sciens se tunc plenam remissionem accepturum, cum, quod decreuit deus, in Christo impleuerit, id est, ut ab omni peccato liberentur sperantes in salute promissa, quia non solum a propriis, sed et ab Adae peccato, quod per traducem in omnes peruenit, liberabuntur per Christum.
112.main.28
Et adiecit: et aedificentur muri Hierusalem. quid est ut dicat:\' et aedificentur muri Hierusalem\'? numquid destructi fuerant? sed muros Hierusalem dicens ecclesiam significat per fidem, quae in Christo disposita erat, construendam, cuius muri sancti esse homines intelleguntur docente nos Apocalypsi Iohannis apostoli, quia et Hierusalem ciuitas et muri eius dei serui sunt intellegendi. sciens ergo per Christum rex Dauid promissum, quod futurum erat ad liberationem seruorum dei, orat ut impleatur, id est, ut per fidem aedificetur ecclesia et liberentur sperantes de hac fide salutem.
112.main.29
Et sequitur: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. hoc dicit, quia oblationes et holocausta tunc accepto ferri haberent, cum ecclesia esset aedificata, et non passim aut secundum consuetudinem, sed sacrificium, inquit, iustitiae acceptabis. iustum est sacrificium, cum condignum munus offertur; porro autem nihil tam iustum est et condignum, nisi ut nos ipsos offeramus deo. quia enim deus spiritus est, spiritalia illi offerenda sunt sacrificia, ut uiuo uiua hostia offeratur. quia enim dixerat in causa peccati sacrificiis carnalibus deum minime delectari, ostendit futurum, quia spiritaliter deo offerendum erat et acceptaret, quia haec deo digna sunt sacrificia, hoc est, in praeteritum minora fuerunt quasi carnalia, nunc maiora, quia spiritalia.
112.main.30
Et adiecit: tunc inponent super altare tuum uitulos. si cessantibus pristinis sacrificiis spiritalia successura sacrificia significauit, quid est ut diceret:\' tunc inponent super altare tuum uitulos*, nisi quia per haec corporalia spiritalia significat, quippe cum dixerit, quia carnalibus non delectatur? uitulos ergo dicens populum nouellum significauit Christi fide renatum, cuius deuotio cottidie super altare domini delibatur. qui enim de ecclesia intellegitur locutus, sacrificia quoque eius spiritalia significasse debet intellegi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).