Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 127.main.32
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
127.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
127.main.1
Nulli dubium arbitror mundum istum hominis causa esse fabricatum, qui, cum diuersis constet substantiis, unus est tamen multis membris. aptatus, ut ex his inuicem mutuis operibus, quae necessaria homini futura erant, gignerentur. domus enim facta est homini cum annona, ita ut singula eorum secundum genus fierent super terram, id est, ut facta hanc haberent insitam potentiam, ut propago unius cuiusque generis eorum crearetur in terris. origines enim institutae sunt, quarum semen proficeret ad procreationem multiplicandorum generum super terram.
127.main.2
Unde scriptura testatur dicens et benedixit ilia deus dicens: crescite et multiplicamini super terram. simili modo etiam hominum genus benedictum est, quem sensum contuemur in lege; cernimus enim scriptum esse: creuit populus et multiplicatus est in Aegypto. qua benedictione enim benedicta sunt, quae ad utilitatem creata sunt hominis, ea benedictione et homo est benedictus, ut similiter ex mare et femina propago generis humani cresceret et multiplicaretur super terram et ut, sicut per culturam melioranda erant semina, ita et hominum genus adhibita cura id studeret, ut creatoris cognitione percepta uitam suam frenaret ad promerendum eum, ut simul omnia proficerent ad laudem et gloriam creatoris.
127.main.3
Et quoniam non aliud haec dicta significant, res ipsae testantur. omnia enim, quae facta sunt, dei nutu multiplicata et meliorata sunt super terram. nec enim aliter posset crescere quam dei uoluntas et benedictio decreuit seminibus. quo modo ergo dici potest male fieri aut nou licere, quod ex dei benedictione et ipso fauente augmentum facit? cuius rei traditio et in sinagoga mansit et nunc in ecclesia celebratur, ut dei creatura sub dei benedictione iungatur, non utique per praesumptionem, quia ab ipso auctore sic data est forma.
127.main.4
Sed si cessare debere putatur, tunc cessare debebit, quando cessatura et illa sunt, quae similiter benedicta sunt ut multiplicarentur, quia, si generatio hominum cessat, ad quam utilitatem nascuntur, quae benedicta sunt super terram? non potest enim mundus ex parte agere et ex parte cessare. aut totus enim operatur aut totus pausat in otio. numquid utile corpus est, cuius quaedam membra uigent, quaedam torpescunt?
127.main.5
Quod ergo a deo benedictum est, cur sordidum et contaminatum opus a quibusdam adseritur, nisi quia ipsi deo manus quodam modo inferunt? non enim hoc reprehenderent nisi de deo huius operis auctore male sentirent. quia enim aperte deo detrahere uerentur, per opus tamen ab eo inuentum accusant eum. quando enim displicet opus, reprehenditur auctor.
127.main.6
Sed si huius modi homines legerent aut potius acciperent scripturas, memores essent Balaam dicentis: quid maledicam, inquit, quem benedicit deus? frustra enim accusatur qui a iudice laudatur, immo ipse sui accusator est, qui reum dicit quem leges defendunt. quis ergo tu es, qui damnare censes quod a deo benedictum legis, nisi aut deum hunc esse negas aut scripturam falsam accuses?
127.main.7
Sunt enim qui quasi noua accipientes uetera repudianda putant. sed non discrepant ab his noua per Christum praecepta populis intimata. ipse enim rogatus ad nuptias ire non dedignatus est et non solum praesentia sui inlustrauit eas, uerum etiam contulit quod deerat ad laetitiam. scriptum est enim, quia uinum laetificat cor hominis. et ut hoc secundum dei patris sui uoluntatem fecisse se demonstraret, Iudaeis interrogantibus, an liceret homini dimittere uxorem suam, respondit inter cetera dicens: quoniam ab initio fecit deus masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit ad uxorem suam et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hinc est unde rogatus ad nuptias iit libenter, ne factum dei et patris sui infirmare uideretur; magis autem legis ueteris et nouae doctrinam concordare ostendens nuptias non solum non prohibuit, sed et interesse dignatus est testimonium eis tribuens, quoniam deus auctor earum est, et quod a deo iunctum est neque prohiberi neque separari debere salutari praecepto monstrauit.
127.main.8
Et quia natiuitas prodest, cum iam relinqueret mundum, matrem suam Iohanni discipulo suo commendauit. quam ob rem et nos per omnia legis ueteris et nonae mandata ut parentes honoremus docemur, quod nisi fecerimus, maledictum nos incursuros cautum est lege.
127.main.9
Itaque quae est praesumptio aut ex qua lege descendit nuptiarum aditus intercludere, quando tam noua quam uetus lex per omnia istis fauere uideatur? sed illud est quod legimus, quia quod extra est a malo est. unde apostolus huius modi homines cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere et a cibis, quos deus ad percipiendum creauit, abstinendum docent. hoc enim in hypocrisi inimicitiarum causa facere denotantur, ut legem a deo traditam criminentur.
127.main.10
Alii ideo studentes praeceptis salutaribus obuias manus tendunt, ut prauae doctrinae mandata commendent, ac per hoc cauteriatam habere dicuntur conscientiam. corrupta enim mente aliud scientes aliud profitentur, sicut et Iudaei, qui non ignorantes gesta saluatoris opera esse spiritus sancti inuidentes dicebant, quia in Belzebul eiciebat demonia, ut populum a fide eius auerterent. talis est et supra memoratorum uersutia, quia, ut castitatis et sanctimonii amatores esse se simulent, etiam nuptias dicunt esse damnandas, ut per id commendentur et populum a ueritate auertant, et, ut abstinentiae studere se fingant, temperandum a cibis tradunt, ut per haec alienos se a mundo ad caelestia regna festinare ostendant. per quod mentes hominum inlicientes deinceps inlicita docent licere et licita quasi inconcessa damnare.
127.main.11
Haec sunt praestrigia satanae, ut causas inuertat, quasi nouum insinuans aliquid excludat ueritatem, in qua nihil nonum est, quia totum aeternum est. quia non aduertat sensum istum ab aduersario esse aptatum? quis enim audeat dei inuentum reprobare et quod numquam alicui obfuit nisi aduersarius ueritatis,. qui, ut inpuritatem suam tegat, sanctimonium praedicat, quem non amat, et, dum ex eo se quasi bonae uoluntatis ostendit, inlicita suadet quasi licita? commendat enim se, ut promtius fallat, ac per hoc captis inprudentibus suggerit per quae plus eos faciat peccatores, quia, ut causae suae aliquam conferat medicinam, granditer homines suadet peccare magnum ex eo quaerens solatium, dum criminis sui socios multos ostendit leuem poenam aestimans, acsi grauis sit, si secum multos uideat in gehenna. uiderint in peccatis ceteris homines, dum uincuntur uitiis, aut per ignorantiam defendent non uindicanda hic.
127.main.12
Quae contraria decipit concupiscentia aut quae obstat caligo, ut non quod uerum est uideatur! nam solent litterae aliud uideri significare, dum aut non bene pronuntiantur aut inproprie distinguntur. cum autem legitur:\' fecit deus. et:\' benedixit quod fecit., quis hinc disputet? quis dubitet? quia quod benedictum audit, maledictum putet, nisi alio spiritu animetur? quod quidem si hominis uox esse diceretur, forte aliqua fallacia crederetur: deus dicitur loqui et dubitas? deus benedicit et reprobus?
127.main.13
Sed forte sub dei nomine Moyses errorem induxit! satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in Aegypto: suadeant tibi mirabilia quae in rubro mari gesta sunt ad liberationem filiorum Israhel; audi magos confitentes quia digitus dei est hic; consenti apostolo dicenti: nolo enim, ait, uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem ederunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. et unde haec apostolus locutus est? praesto est scriptura, in qua legimus Christum dominum nostrum- dicentem Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia de me scripsit Moyses. quis huic concordiae fidem deneget? quis audeat dicere quod unum est discrepare? quis tam malae mentis est, ut indiuiduam caritatem uideri contendat inimicitiam? ecce habes et uerborum testimonia et exempla uirtutum, quae animum tuum subiugent ueritati, ut non aliud putes uerum quam quod ecclesiae catholicae continent libri.
127.main.14
Quoniam igitur probatum est idem deum fuisse in ueteri, qui nunc noster est, et hunc multis uirtutum indiciis uerum esse, in tantum eius auctoritas debet praeferri, ut etiam id, quod asperum et forte absurdum a nobis aestimatur, accepto ferri debeat et aliter sentiri quam a nobis putatur, si dei iudicio commendetur, quia magis deo credere debemus quam nobis. infirmitas enim nostra et inperitia utilia solet iudicare quae nociua sunt et aestimare falsa pro ueris, quod de deo uel suspicari nefas est— non est enim natura, quae possit falli—: quanto magis de coniugiis dubitari non debet deo dicente! est enim res aperta et simplex.
127.main.15
Certe omnis homo gaudet, cum fuerit dei dignationem\' adeptus, et meliorari se credit, dum sacramentum creatoris addiscit, quod utique non adsequeretur nisi natus. cur ergo plangit quod gaudet et quod gloriatur se didicisse condemnat? si enim gaudet quia didicit, non autem didicisset, nisi natus fuisset, sine dubio bonum est nasci, quia fructus natiuitatis est cognitio ueritatis. si autem malum est nasci, non erit bona cognitio, cui enim rei proderit cognitio, si damnatur natiuitas, quia, si non expedit nasci nec debet, inane est ut discat damnandus? sed quia nemo tam hebes est, ut neget cognitionem dei prode esse hominibus, et bona et utilia est. per ipsam enim melioratur natiuitas, ut plus mereatur quam fuerat conlatum Adae, quia in caelo, non in terra regnabunt credentes, in paradiso dei patris, non in quo Adam corporaliter iussus fuerat operari.
127.main.16
Nam si encenia celebrabantur Hierosolymis, id est dedicationis templi domini agebatur festiuitas, quanto magis ipsius 1 hominis celebrandus natalis est, qui magis templum dei est, cui etiam ad agendas deo gratias manibus templum est fabricatum! melius est enim templum corpus nostrum, quia hoc dei opere, illud uero humano labore constructum est, et hoc sub spe aeternitatis est, illud perditionis. itaque qui deo instituente natum se nouit, ut ei gratias agat cognitum habens mysterium eius, debet in natali suo gaudere uidens profectum esse natiuitatis suae. uere autem illi nasci non debuerunt, qui creatorem suum relinquentes gloriam eius aliis deputant. horum enim natiuitas proficit ad poenam; sed non natiuitas crimen incurrit, sed uoluntas.
127.main.17
Sed quis tu es, qui nuptias prohibes? forte Marcion, quia corpus non a deo fabricatum putas, sed a diabolo, animam uero errore quodam lapsum passam, ut ad tenebrarum partes, in quibus nunc mundus est, ueniret, contendis. quo modo ergo posset hinc liberari, si prohiberetur generari? natus enim cognouisti casum tuum et data opera id egisti, at remeares ad patricam sedem redditus fonti tuo. denique gratias agere te dicis Christo, per quem hanc cognitionem adsecutum te gratularis. age uero, si natus non esses, cessaret cognitio nec prosequeretur liberatio. itaque si gaudes animam liberari, faue natiuitati; nam si natiuitati resistis, inimicus es animarum.
127.main.18
Aut si Manicheus es, qui nuptias quasi contrarias rennuis, quaero a te, quia, si corpora minime gignerentur, quo modo anima hinc, quam fusam in tenebrarum partem et haerentem hylicis rebus asseris, eriperetur? nascendo enim liberari eam in libris uestris scriptum habetis, ut a luna susceptae animae exeuntes de corporibus soli tradantur, quem deum uestrarum adseritis animarum. nam gaudetis, cum Manichei uocamini. per hoc enim nomen liberationem uestram flagitatis quod utique nesciretis, nisi nati essetis. longe itaque apparet per hypocrisin nuptias uos condemnare. sanctimonium enim profitentes latenter inmunditiae studetis, quod non\' solum priuatim, sed et edictis proditum est imperatorum.
127.main.19
Audi nunc, catholice, euangelio teste prodesse hominis natiuitatem. cum Symeon enim uir iustus uellet exire de saeculo sufficere sibi putans creatoris sine mysterii eius cognitione notitiam, non permissum est ei, nisi crementum faceret in dei perceptione, ut plenam haberet fidei suae mercedem. denique natum saluatorem accipiens in manibus benedixit deum et dixit: domine, nunc dimitte seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. manifeste ostensum est dei beneficium esse in hominis natiuitate, quando uiro iusto de morte cogitanti responsum est, quod non ante moreretur, quam christum domini uidisset. tantum enim proficiebat in uita, ut dignus fieret etiam in praesenti uidere, quem liberatorem sperabat post mortem. qui ergo reseruatus in uita non permissus est mori, nisi spei suae fructum uidisset, ut securus esset quia de uita ad uitam transiret, quo modo potest dici non huic profuisse natiuitas?
127.main.20
Si enim malum est quod nascimur, non paradisus promitteretur, non uita aeterna, non regnum caelorum, sed poena gehenna perditio, ut timeret alterum generare, qui se sciret natum ad perditionem, ut inlicite natum non liceret generare.
127.main.21
Sed forte dicatur:\' regnum quidem caelorum promissum est, sed fidis et bene agentibus*. recte. uides itaque non ideo reos fieri homines, quia nati sunt, sed quia male conuersati sunt. neque enim non natis promissum est regnum caelorum, ut natiuitati inputent, quibus non dabitur; promissum est autem natis bene agentibus, ut neque natiuitas prosit male agenti neque obesse possit bene agenti.
127.main.22
A fidelibus enim et bene agentibus melioratur natiuitas, ab infidelibus autem et male agentibus deterioratur. sic enim est natiuitas quasi arbor quae inseritur, quia, si bono surculo inseritur, melior fiet et bona dicetur, sin uero malo surculo inseratur, et deterior erit et non bona, sed mala uocabitur. ita et natiuitati si bona accedat doctrina, bonos faciet fructus; si autem mala, malos faciet fructus. ita sicut necessaria est arbor, ut sit ubi inseratur, ita et necessaria est natiuitas, ut sit ubi proficiatur.
127.main.23
Sed respondetur e contra:\' si utilis est natiuitas, cur renascitur?\' non renasceremur, nisi utilis esset natiuitas. renasci enim renouari est et qui renouatur instauratur. non ergo accusat renascibilitas natiuitatem, sed reformat, et quod reformatur bene ab initio institutum probatur. igitur quod renascimur, consilio mutamur corporis expiatione percepta, ut reddamur ad pristinum statum Adae. animae autem peccato maculatum est corpus, quod reparato et meliorato per fidem consilio abluitur, ut, sicut per contemptum dei fuerat pollutum, ita per oboedientiam abluatur, ut effugiat sententiam datam Adae et possit resurgere.
127.main.24
Itaque si ab anima coepit peccatum, cur natura corporis accusatur, cum in causa peccati Adae non fuerit desiderium corporale, sed spe deitatis inlecta anima« transgressa sit dei praeceptum, ut et corpus suum subiugaret peccato et nasce. rentur homines sub peccato? quod quidem nihil obest homini,. si tamen legi dei oboediat, nisi quod moritur, cui rei beniuolentia dei promisit mercedem, ut, quoniam in creatoris deuotione fideles inueniuntur, per praeuaricationem autem Adae corruptioni subiecti et morti sunt, pro hac re accipiant a iudice deo ultra quam fuerat concessum Adae, ut in futuro et gloriosi sint et aeternam habeant uitam et adoptati filii dei uocentur, ut lucrum sit, quia nati sunt.
127.main.25
Ex hoc iam reuertar ad reliquam partem lectionis. cum positus esset homo in paradiso, haec accepit mandata: ex omni, inquit, ligno, quod est in paradiso ad escam, edes; de ligno autem, unde dinoscitur bonum et malum, non edetis ex eo. omnia ligna, quae memorat, fructuum sunt ad edendum creatorum. denique uno nomine ligna dicuntur, sed uaria intelleguntur in fructibus; omnia tamen ligna sunt et edendi unum est genus, quamuis diuersa sunt quae edantur, cum enim multa fructuum ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi prohibuit, ut reuerentiam creatoris ex aliqua parte haberent, qui omnia in potestate acceperant, dum una reseruata est arbor, cuius licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legem.
127.main.26
Quo modo ex sententia peccati genus intellegebatur? et homicidae enim et malefico et adultero et infami congruit haec sententia. Achar quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis adiudicatus est. quo modo potest ex sententia peccati genus intellegi? grande delictum fuisse potest cognosci, non tamen genus delicti intellegi. scimus enim etiam alios hac damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. et Aman enim et Sodomitae cum omnibus suis perisse noscuntur. ita enim fit ut et unius peccati rei diuersa feriantur sententia et diuersi criminis peccatores uno adque eodem genere puniantur. quam ob rem Adae et Euae non ex data sententia peccati genus potest intellegi.
127.main.27
Quamuis enim unum eorum peccatum sit, sed secundum personam suam uir et mulier sententiam acceperunt, nec non et serpens, ut non solum in eo quod facti sunt non manerent, uerum etiam adderetur eis labor ad poenam. cum enim omnia pecora et animantia homini fuissent, sicut legimus, subiecta, serpens uero contra hanc constitutionem erexit se et dolo per fallaciam circumuentum hominem sibi subiecerat. sine dubio enim qui aliquem capit intra se eum facit. propter quod serpens, ne astutiae suae effectum haberet, sententia dei reuocatur et reprimitur ultra quam fuerat factus, ne supra hominem esset, ut calliditate sua non solum nihil profecisse se doleat, sed et deteriorasse. cum enim prudentior legatur fuisse ceteris bestiis, postquam decepit hominem, maledictus factus est ab omnibus bestiis terrae.
127.main.28
Post sententiam datam in serpentem sequitur ut et mulier, quam sibi sociauerat ad contemnendam dei legem, excipiat sententiam. ait enim: replens replebo maerores tuos et gemitum tuum: in tristitia paries filios et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur: nemo quod reprehendit ipse confirmet. si ideo concessi sunt filii, quia usurpauerat coitum, ergo plus usurpatio praestitit. si, quia dixit: in tristitia paries filios, inde putas generationem sumpsisse principium, ubi erit quod dictum est: crescite et multiplicamini? intellege ergo hoc ad poenam tantum additum, ut, cum per laetitiam fuerit ante concessum, tristitia subdaretur ob poenam. et ut durior et multiplicata mulierem semper urgueret, additur conuersio ad uirum, ut esset unde eidem iterum innouaretur.
127.main.29
Si coitum dominus damnabat in seruis, cur addebat: ad uirum conuersio tua? nemo, quod damnat, hoc pro poena constituat, cum utique poena sit damnato contraria nec umquam ex uno, sed e contra proueniat. quod si in uno essent, damnationem nemo metueret. deinde aliquis in hoc addiceret, ex quo in legem commissum uideret? hoc est confirmasse, non punisse peccatum. si ideo conuersio feminae ad uirum et ex eo, quod coiit, et non quod t uerum est, conuersio simpliciter ante concessa cum ultima seruitute propter poenam eidem credatur inposita. quoniam per mulierem subiectus factus fuerat uir et sine dubio superior uidebatur, cuius consilio usus putauit prodesse quod suasit, ut factum dei subtilitate serpentis destrui uideretur, instauratur per sententiam dei institutum, ut reuertatur mulier ad condicionis subiectionem humiliata uiro, sicut fuerat constitutum, et additur ei quod additur ad poenam, cum audit: replens replebo maerores tuos et gemitum tuum: in tristitia paries filios et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur.
127.main.30
Numquid aliter fuerat decretum, quam mulier dominio uiri esset subiecta? hinc ergo apparet mulierem reuocatam esse ad id, quod fuerat facta, cum additamento. unde ait: replens replebo maerores tuos et gemitum. quid replet? in eo quod minus est addit, non in eo quod non est uidetur operari. hic ergo sententia, quae ante processerat: crescite et multiplicamini, non incipit ad creandum, sed ad creaturae, quae fuerat concessa, perniciem. mulieri ad pariendum filios dolor additur, difficultas inponitur, non procreationis noua forma conponitur. nam si ex hoc recte speratur generatio, intellegi potest magis arbitrio serpentis generationem extitisse quam domini et est uere, ut ait ille, progenies uiperarum. si quis autem se existimat ita natum, quid mereatur, aduertat, ut propter peccatum amplificaretur ei dolor e partu, ut quae modicum doloris habitura erat filiorum, cresceret ei causa delicti, quia et cum gemitu et maerore pariuntur, nati autem sine tristitia non habentur.
127.main.31
Nunc tertio promitur in uirum sententia talis: quoniam audisti, inquit, uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne ederes, ex eo edisti, maledicta terra in operibus tuis et in maeroribus tuis edes ex ea omnibus diebus uitae tuae: spinas et tribulos generabit tibi, et cetera. etiam hic, id est Adam, ad hoc reuocatur, ad quod fuerat factus, sed cum detrimento. ante enim positus erat ut operaretur terram simpliciter, ut sequeretur eum laboris effectus; adubi autem spreuit praecep. tum dei melius sibi procurari credens consilio serpentis quam fecerat deus, ad institutum pristinum reuocaretur cum laboiis dispendio, ut terra ei secundum laborem minime responderet maledicta non sibi, sed operibus eius, et ostenderetur propositum dei subuerti non posse neque melius posse quemquam prouidere quam deum. nemo enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.
127.main.32
Uideamus nunc sequentia legis, an concordent cum initiis eius. Abraham cum placuisset deo, inter cetera, quae ad remunerationem fidei eius pertinent, cum senior esset, etiam filium generare dignus est iudicatus. quo modo ergo accusari potest quod pro merito cessisse uidetur, ut, quia ipse dei uoluntatem fecerat, deus uoluntatem eius impleret? quae minime fuisset impleta, nisi innoxia esset, nec deus impleret. quod male uel inperite posci uidebat, maxime ab eo, qui sibi placeret; hoc enim nec homini conuenit. et Anna, cum sterilis esset et deum diligeret, petit ut haberet filium et accepit. quod si contrarium esset, moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet aduersam. et natus ex ea sanctissimus Samuhel filios genuit et non tamen iustitiae suae merita minuit. prima enim aetate sua semper auctus est, ut in senectute propensiori dei testimonio commendetur. et Zacharias sacerdos, uir iustus, in senectute sua dei nutu filium genuit, quo nato meruit profetare. qua igitur ratione accusatur quod minime obesse probatur? et quis neget bonum debere dici quod neminem laedit?
127.main.33
Et ut hoc loco aliquid de apostolis dicatur, ad robur pertinet causae. certe sanctus Iohannes sanctimonii fuit custos; condiscipulus autem eius adaeque sanctus Petrus uxorem et filios habuisse cognoscitur et, primatum ut acciperet inter apostolos, non ei obstitit generatio filiorum. quo modo ergo condemnandum putatur quod non inpedit meritis?
127.main.34
Hinc apostolus eum qui uxorem habeat, si in ceteris seruet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit. quod si inlicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere fieri sacerdotem. et quid tam apertum? eiusdem enim apostoli uox est dicentis: de uirginibus imperium domini non habeo. cum enim Corinthii exagitarentur ab hereticis. qui in hypocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt apostolum litteris, an liceret nubere aut uxorem remittere. tunc praecepit apostolus non debere uxorem a uiro recedere, cum habuerit occasionem dicendi, si scisset sic docendum, non licere nubere quoquo modo uirum. quod sibi sciit non traditum, docere se non posse ostendit. quis ergo audeat discipulorum docere quod a magistro traditum non est et quem audiat praedicantem: uolo adulescentas nubere, filios procreare?
127.main.35
Sed forte dicatur:( si licet et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere, id est, ut ordinatis iam non liceat conuenire?\' quis nesciat unum quemque pro persona et dignitate sua et legem habere? est enim quod omnino generaliter omnibus non liceat; est iterum quod aliis licet et aliis non licet; et est quod aliquando licet, aliquando uero non liceret. fornicari omnibus semper non licet; negotiari uero aliquando licet et aliquando non licet. antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet. et Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando uero non licet. propter dies enim processionis aliquando non licet conuenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. unde apostolus: ex consensu ait abstinendum ad tempus, ut uacetis orationi. nam et secundum legem in ieiunio caedi et iurgari non licet, postea licet, quia maior reuerentia debetur dei causis.
127.main.36
Numquid omne, quod inter ceteros licet, ante imperatorem licet? quanto magis in dei causis! ac per hoc antestitem eius puriorem ceteris esse oportet; ipsius enim personam habere uidetur. est enim uicarius eius, ut quod ceteris licet illi non liceat, quia necesse habet cotidie Christi uicem agere aut orare pro populo aut offerre aut tinguere. et non solum huic non licet, uerum et ministro eius, quia et ipse mundior debet esse, quia sancta sunt quae ministrat. nam sicut ad conparationem lucernae tenebrae non tantum obscurae, sed et sordidae sunt, ad conparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis uero conparationem stellae nebulosae sunt, ad dei autem claritatem sol nox est, ita quae ad nos licita et munda. sunt, ad dei autem dignitatem quasi inlicita et inmunda sunt; quamquam enim bona sint, dei tamen personae non conpetunt. numquid non tunica mediocris hominis, quamuis munda, imperatori tamen sordida et inlicita est? similiter et saxonicia senatori P ac per hoc antestites dei puriores esse debent quam ceteri, quia et Christi habent personam et ministros dei mundiores esse oportet. nemo enim imperatori ministrat non accuratus; igitur uestibus claris mundis induti ministrant: deus autem quia natura clarissimus est, ministros eius natura magis quam uestibus mundos esse oportet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).