Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 16.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
16.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
16.main.1
Quod sine consilio Moyses fecerat apparentia comminantis angeli emendauit. denique uidens, quod per neglegentiam fuerat praetermissum, cessauit ab ira. idcirco ergo sic infestum angelum in se uidit Moyses et paratum ad uindictam, quia uiri sublimis culpa graue peccatum est. quanto enim persona eius suspicabilis est, tanto magis leue delictum eius acerbissimum est peccatum. pergebat itaque ad filios Israhel missus a deo Abra- I hae et signum iustitiae Abrahae non ferebat, in quo gloriari sciebat Iudaeos, ut aut ipse sollicitator diceretur aut non ab eodem deo missus, qui Abraham elegerat. in Madia enim habitans filios suos minime circumcidit, quos aut ducere secum ad Aegyptum non debuit, qui ceteros ibat inde educere, aut certe circumcisos adsumere, propter quae supra diximus.
16.main.2
Seffora ergo uxor Moysi, quod conpendio loquitur scriptura, non ignorans qua causa uiro suo infestus angelus uidebatur, accipiens circumcidit filium suum, et recessit angelus. ea enim ratione mitigata est ira, qua fuerat et accensa. nam aliquanta conpendio loquitur scriptura, quae subintellegi uult ex proposita ratione, sicut et illud, quod saluator dicit inter cetera ad Iudaeos: quare et uos praeteritis mandatum dei, ut traditionem uestram statuatis? nam dixit deus:\' honora patrem et matrem\' et:( qui male dixerit patri aut matri, morte moriatur*. uos autem dicitis:\' quicumque dixerit patri aut matri:" omne munus quodcumque fuerit ex me, tibi proderit", et non honorauit patrem aut matrem suam). sine dubio per conpendium hoc dixit saluator, ut subintellegatur sacerdotes Iudaeorum, dum auaritiae studerent, dei legem spreuisse; impia enim conspiratione consilium dederunt filiis, ut male dicentes patrem aut matrem quodcumque offerrent quasi donum deo, per quod data sententia in maledicos solueretur, unde securi facti filii contra dei praeceptum contemnebant parentes. ita et Moyses, cum infestum sibi uideret angelum, intellegens causam quid fieri deberet ostendit uxori, ut recederet ab eo angelus, qui eum quaerebat occidere. hoc subintellegitur in hac causa, sicut et illud quod supra diximus in sacerdotes.

Intertext edge

Open linked passage

Note