Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 22.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
22.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
22.main.1
Hic iustificat animam suam ante mortem, qui spe futurae uitae consequitur fidem, ne moriatur impius. sed Solomon de eo dicit, qui sub lege uiuit et non conuertitur iuste. huiusmodi ergo, si corrigat animum ut iustitiae uias ambulet, iustificat animam suam ante mortem. Solomon enim propter iudicium futurum consilium dedit, ne quis indiligens circa se in peccatis moriatur; Dauid uero de perfectione iustitiae locutus est, quia nemo iustificabitur apud dominum, dignus promissione sit, nisi fuerit mortuus cum iustitia. quam diu enim uiuit, adhuc futurorum meritum non habet plenum. unde dicit saluator: qui perseuerauerit usque ad finem, hic saluus erit.

Intertext edge

Open linked passage

Note