Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 26.main.2
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
26.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
26.main.1
Cupidus sanctus Heliseus faciendarum uirtutum inlectus exemplo magistri accepta facultate poscendi quodcumque uoluisset auarus ad bonum dupliciter spiritum sibi inesse. quam in magistro erat, postulauit cui homo dei Helias ait: dure petisti. auiditate enim non considerauit discipulum non esse super magistrum. Helias tamen sciens illum non ambitione praesentis gloriae hoc postulasse respondit: tamen si uideris me absumi abs te, erit tibi sic. sensus hic ponderandus est. subindignatus autem cum dixisset: dure petisti, subiecit: si me uideris tamen absumi, erit tibi sic. ne, quia negasse illi uisus fuerat, ostendit sic illi futurum sicut dignum erat, non sicut ipse postulauerat? multa enim subintellegi uult scriptura, ut collectus sensus ex uerbis non sit rationi religionis aduersus. nam utique dura petitio etiam meritum debebat amittere; sed quia cupidus boni sic postulauit, deus qui scit, quid uni cuique dandum sit doni, priuari illum non passus est meritis suis.
26.main.2
Uideamus itaque si Heliae meritum admitteret, ut Heliseus duplum donum eius mereretur accipere. dictum namque est ab spiritu sancto per Zachariam, cuius meriti futurus esset Iohannes: ueniet, inquit, in spiritu et uirtute Heliae— parem ergo Iohannem Heliae ostendit— et dominus dicit: nemo maior in natis mulierum profeta lohanne baptista. non dixit\' omnium maior est\', sed nemo illo maior est\', hoc est\' aequalem habet, maiorem non habet\'. Helias ergo par illi. est, nullo utique minor; quo modo Heliseus maior illo est, cum Iohannes, quo nemo maior est, par Heliae sit? nam ueniens ad aquarum transitum non accepit honorem ab eis, ut potuisset transire, nisi nominasset deum Heliae, ut per hoc dura petitio correpta uideretur, dum non nisi nomine Heliae auditus est, ne id quod dure petierat accepisse putaretur, quasi non sufficeret pro temporis merito dispensatio spiritus concessa Heliae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).