Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 28.main.2
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
28.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
28.main.1
Mundum ex aeterno constare et nulli debere subiectionem inprobabile et inpossibile est, quem uidemus tanta diuersitate exstare corporeum, cum nihil diuinum et aeternum possit esse nisi simplex, in quo nulla diuersitas uideatur, sed sit unitas. nam et uices ipsas temporum non seruat, ut non solum in temporibus uarius sit et contrariis constet substantiis, sed et in ipsis uicibus temporum, cum res aeterna diuersitatem abhorreat et nec tactu nec uisu capienda, utpote incorporalis. hic autem passioni obnoxius est, quia et aqua repugnat igni et ignis, si amplius fuerit, superat aquam et. terra, cum sit natura arida et frigida, patitur incendium quasi res corporalis. itaque inconueniens est mundum aeternum dicere, quem cum uidemus passioni subiectum et per singula senectute deficere, credimus et finiri.
28.main.2
Quid censet de homine, qui mundum aeternum putat? certe homo coepit in mundo: sine homine ergo cui proficiebat annua fecunditas mundi? aut sine aliqua prouidentia generabat? et quo modo aeternus corruptibilia et mortalia generabat, cum de aeterno debeat aeternum existere? et quod uisibile est et sentitur et tangitur qua audacia uocatur aeternum? et quod uicibus temporum ministratur, ita ut ipsa tempora aliquando non seruent officia sua, quo modo appellatur aeternum? aeternitas enim non corrumpitur, non inmutatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note