Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 3.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
3.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
3.main.1
Prius describi non debuit, quia adhuc ex hac causa error tantus non erat in hominibus. adubi autem creuit error generi humano, ita ut etiam filii Israhel contra hanc expositionem in Aegypto tradi audirent a philosophis Aegyptiorum, a quibus etiam Moyses fuerat instructus omnem peritiam Aegyptiacam, quae Saclam quendam mundum istum adserit per malos angelos condidisse, hunc quoque principem mundi uideri, id est satanan— quam sententiam Marcion secutus ruit in mortem. nam et Manichei ab eodem Sacla hominem dicunt factum, non mundum istum, stultiores ceteris; cum enim constet mundum hominis causa fabricatum, illi a deo dicunt mundum factum, licet de alieno, hominem uero ab aduersario creatum, ut in domo alterius alter posuerit dominum—, oportuit ergo Moysen, ut errorem istum proderet et auferret, manifestare mundi et hominis fabricati deum esse auctorem. accepta enim auctoritate per signa et prodigia, quae fecit, docuit sine dubio id uerum esse, quod testibus signis tradebat. quis enim non crederet ei, cuius tanta signa in rebus gestis existerent? denique hinc est unde qui contra disciplinam hanc sentiunt errare noscuntur, quia nudis uerbis adsertiones suas allegare nituntur.
3.main.2
Itaque ut nihil deo coaeternum doceret, ordinem ipsum creatarum rerum exponit, ut dum minora prius facta memorat, postea autem maiora, nihil horum infectum habeatur, quia quae. tempore minora sunt uirtute maiora sunt, ut si illa praescribere de tempore se putent, ipsa infirmitate qua poste rioribus subiecta sunt reuincantur, aut si haec de uirtute praesumendo primatus sibi uindicent, posteritate ipsa humilentur, ut nihil horum non initio subiectum uideatur. ante quidem caelum factum et terra; deinde lux, quae in officio dies est; post firmamentum, quod appellatum est caelum, et congregationes aquarum quas appellauit maria, ut appareret terra in qua posset habitari. terram autem quam post caelum factam dicit, non terram solam uult intellegi, sed materiam significauit, id est omnia inferna, quae in mundi omnem speciem profecerunt. caelum autem non hoc carnale, sed illud supernum, quod spiritale est, in principio factum contendit, ut cum caelum dicit primum factum, deinde terram, in caelo omnia inuisibilia et in terra omnia uisibilia a deo creata signaret. totius enim naturae summa et ima conprehendit, ut quicquid medium est procul dubio factum credatur. luminaria uero, quae ad gubernandum mundum instituit, quarta die adserit facta, ut quanto magna sunt uirtute, tanto inferiora sint tempore. hominem autem sexto die constituit, ut in domum factam habitatorem induceret.
3.main.3
Hinc est unde quod quibusdam displicet dictum est: et uidit deus lucem quia bona est. ut, quia omnia a malo facta dicebantur et bona credi non poterant, Moyses ut bona quae facta sunt probaret, ipsi deo placita quae fecit ostendit, ut cui displicerent reum faceret. nam quo modo posset nescire lucem qui dixit: fiat lux et facta est lux? aliquis facit quod nescit? facta autem lux conplacuit ei qui se fecit. quis opifex in opere suo non laetetur? si dictum est: uidit deus lucem quia bona est, et de non sunt qui dicant\' mala est\\ quid, si sine testimonio esset relictum?
3.main.4
Igitur descripta mundi fabrica et primi hominis origine traducem tenuit generis Seth, qui redditus est pro Abel, et per ordinem uenit ad Abraham patrem Iudaeorum, ut ostenderet Abraham huic deo credidisse, qui opifex mundi est, et ipsum legem dedisse, in qua futurus Christus promissus est, qui liberaret genus hominum de dominio diaboli. ex his rationabilis probatur fides nostra; testimonium enim huic dat origo descripta, quia ab initio genus est Christianorum. ex Seth enim filio Adae uenitur ad Enoch, ab Enoch ad Noe, ex Noe ad Abraham, ab Abraham descenditur ad Dauid, a Dauid ex Maria de spiritu sancto nascitur Christus. priores ergo omnes quotquot fidem habuerunt unius dei, quam saluator praedicauit, iure Christiani dicendi sunt; ab initio enim saluator uenturus promissus est. unde in Apocalypsi ait: a agnu s qui occisus est a constitutione mundi. itaque semper Christianismus. hi enim omnes. quos supra dixi. a primo homine creato in mundo per quos tradux tenditur ad saluatorem, huius dei fidem habuerunt, de quo Christus locutus est dicens: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. potest dici e contra:( si ante Christianismus, quae notitia per Christum?\' hunc intellegentiae profectum aduentus contulit Christi, quia praedicati unius dei ostendit mysterium et quid cui personae conpetat demonstrauit et ad explendam legis iustitiam addidit quae reseruata erant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).