Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 30.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
30.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
30.main.1
Omnis ueritas iustitia est. qui enim confitetur quod est, iustus est— ueritatem enim loquitur—, peccatores autem uindicantes sua delicta iustificari non possunt. unde huius modi digne iustus dicitur, quia pronuntians peccatum suum remitti utique sibi postulat misericordiam dei inplorans. scit enim dictum in lege: confitere peccata tua, ut iustificeris. quid est autem in primordio sermonis confiteri, nisi non coactum fateri, sed uoluntarium? quis enim, etiam timens deum, sine peccato est, cum et in cogitatione admisceantur delicta et aliquotiens peccemus inuiti? potest tamen et de eo dici uel sentiri, quia catechumenus dicitur, ut accedens ad fidem iustificetur. cum enim petit inmutari se, sine dubio peccatorem se confitetur, ut iustificetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).