Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 32.main.2
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
32.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
32.main.1
Longe absit a fidelium mentibus haec impietatis adsertio. nam scriptura, ne pauperem contemnendum doceret et diuitem honorificandum, ostendit amborum opificem esse deum, non utique in paupertate et diuitiis, sed in id quod sunt. si enim facultatibus ab inuicem discrepant, non tamen naturae substantia. nec enim quia occasiones prouentus quosdam faciunt in mundo aut prosperos in diuitiis aut infaustos in paupertate, idcirco despiciendi sunt quos non deus humiliauit, aut suspiciendi quibus ueritas non dedit testimonium. contemnendi plane sunt, sed corruptores morum et sacrilegi in legem dei, honorandi uero diligentes deum et disciplinae cultores.
32.main.2
Hi enim diuites apud deum habentur, qui bonae conuersationis sunt, et quanto in mundo contemptibiles sunt, tanto magis honorificentiores in caelo. nam qui beneficium temporis habent in ampliandis facultatibus, si se cognoscant et dei intellegant uoluntatem,- quia terram omnibus dedit et solem suum cunctis oriri iubet et pluuias indiscretas effundit, iniquitas autem temporis aut fortuitae occasiones aut indigentia quibusdam abnegat quae deus omnibus dedit— ipsi ministrent eis, ut perspicientes dei uoluntatem non solum in mundo, sed et in caelo diuites sint, ne pauci temporis diuitiae excludant aeternas, illi uero quos paupertatis causa despiciendos putant, si futurum dei iudicium contemplantur, illic semper diuites erunt, ubi diuites saeculi egebunt paenitentes se pauperes non fuisse.\'
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).